Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, vel quia origo sordidior capit. Ex nequitia enim maeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant. Et tamen diabolum quoque opus Demiurgi affirmant, et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum, ut animalem. Meretur ab illis praelationem cui omnes haereses procurantur.

Singularium autem potestatum arces his finibus collocant. In summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma, Horo signante lineam extremam. Inferius illum metatur medietatem Achamoth, filium calcans. Subest enim Demiurgus in Hebdomade sua, magis diabolus, in isto nobiscum communi mundo, coëlementato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus,

qua nec aërem haberet reciprocandi spiritus spatium, teneram omnium corporum vestem, colorum omnium indicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset, sicut animalia metus, sicut conversio eius ipsum Demiurgum. His omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. Cuius originalem Sophiae passionem quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor motiunculis eius excussum. Credas enim illam in tantis vexationibus etiam febricitasse.