Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Hac auctoritate triam scilicet liberorum agendis rebus exercitior facta formare singula genera constituit. Sed spiritale quidem non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis. Fare enim paria et consubstantiva in alterutrum valere societas naturae negavit. Eo animo se unum ad animale convertit, prolatis Soteris disciplinis. Et primum, quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est et audiendum, deum fingit hunc nostrum et omnium, praeter haereticorum, patrem et Demiurgum et regem universorum, quae post illum. Ab illo enim; si tamen ab illo, et non ab ipsa potius Achamoth, a qua occulto, nihil sentiens eius, et velut sigillario extrinsecus ductu in omnem operationem movebatur. Denique ex hac personarum in operibus ambiguitate nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus ceteris secundum status et situs operum, ut animalium quidem substantiarum, quas ad dexteram commendant, Patrem nuncupent, materiarum vero, quas ad laevam delegant, Demiurgum nominent, Regem autem communiter in universitatem.
Sed nec nominum proprietas competit proprietati operum, de quibus nomina omnia, cum deberet illa haec omnia vocitari, a qua res agebantur, nisi quod iam nec ab illa. Cum enim dicant Achamoth in honorem Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent, qui per illam sit operatus, ut ipsam quidem imaginem Patris invisibilis et incogniti daret, incognitam scilicet et invisibilem Demiurgo, eundem autem Demiurgum Nun filium effingeret, Archangeli vero, Demiurgi opus, reliquos Aeonas exprimerent. Cum imagines audio tantas trium, quaero,
non vis nunc ut imagines rideam perversissimi pictoris illorum? feminam Achamoth, imaginem patris? et ignarum matris Demiurgum, multo magis patris? imaginem Nu ignorantis patrem et Angelos famulos, simulacra dominorum? Hoc est mulum de asino pingere, et Ptolemaeum describere de Valentino.