Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur? suam an patris? aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique non pater, sed filius: meque scitis, inquit, unde sim; et non ueni a me ipso, sed est uerus qui me misit, quem uos non nostis; ego noui illum, quia apud illum sum. non dixit \'quia ipse sum\' et (ipse me misi\' sed \'ille me misit\'. item cum misissent ad inuadendum eum pharisaei; modicum adhuc temporis, ait, uobiscum sum et uado ad eum, qui me misit. at ubi se negat esse solum — sed ego, inquit, et qui me misit pater — nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? immo totum erat hoc quod docebat. inseparatos duos esse. siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem [*]( 1—3] cf. lob. 6, 37—88. 3-5] cf. Ioh. 6, 40. 5] cf. Ioh. 6, 44. 6J cf. lob. 6, 45. 7] Ioh. 6, 46. 11] loh. 6, 68—69. 14] cf. Ioh. h, 20. 16] Ioh. 7, 28. 21] Ioh. 7, 33. 23] Ioh. 8, 16. ) [*]( 6 autem addidi 10 quid PM, et quid F 11 discedimus PMF, discedemus Pam 13 Christum seclusi, est interpretamentum uocis illum 16 meque scitis scripsi (xdjis otBotxs): neque me scitis PMF me ex ueque, ut uid.), atque me scitis Iura, neque nescitis Oehlerus 22 negat PM, negatur F, negans Oehlerus (in notis) 23 parenthesin indicalli )

268
subiungit: ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me qui me misit pater. quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non uteretur legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio, sed duorum. item interrogatus, ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse illis respondens duos dixit ignotos, quod, si ipsum nossent, patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et filius, sed quia per indiuiduitatem neque agnosci neque ignorari alter sine altero potest. interpretante extrinsecus scriptura non cognouisse illos quod de patre dixisset, — qui me, ait, misit, uerax est, et ego quae ab eo audiui, ea et loquor in mundum — cum scilicet cognoscere debuissent sermones patris in filio esse, legendo apud Hieremiam: et dixit mihi dominus: ecce dedi sermones meos in os tuum et apud Esaiam: dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem, sicut ipse rursus: tunc, inquit, cognoscetis, quod ego sim et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit (pater,) ita et loquor, quia et qui me misit mecum est, et hoc ad testimonium indiuiduorum duorum.. item in altercatione Iudaeorum exprobrans, quod occidere eum uellent: ego, inquit, quae uidi penes patrem meum loquor, et uos quod uidistis penes patrem uestrum id facitis, et: nunc uultis occidere hominem ueritatem uobis locutum, quam audiuit a deo, et: si deus esset pater uester, dilexissetis me; ego enim ex deo exiui et ueni. [*]( 1] Ioh. 8, 18. 4] cf. Deut. 17, 6. cf. Ioh. 8, 19. 6] cf. ib. 9] Ioh. 8, 26. 12] cf. Ioh. 8, 27. 13] Hier. 1, 9. 15] Es. 50. 4. 17] Ioh. 8, 28. 22] Ioh. 8, 38. 24] Ioh. 8, 40. 25] Ioh. 8, 42. ) [*]( 5 pater om. F 6 ignotos PM, esse ignotos F ignotos, quod, si scripsi: ignotos. quodsi uulgo 8 indiuiduitatem FR, indiuinitate P (corr. iii M (corr. m. 1) 10 uerba qui me-in mundum, quae in libris mss. paulo supra l. 9 post potest legttntur, huc transposui 13 patris om. F 15mihi datF 18 memetipso PM, me ipso F 19 pater addidi mecum est. et hoc uulgo 21 eum uellent om. F 22 meum—patrem om. F 24 ueritatem om. P (add. R in mg. ex HirsaugientJi) )
269
- et tamen non separamus, licet exisse dixerit, ut quidam arripiunt huius dicti occasionem; exiuit enim a patre ut radius ex sole, ut riuus ex fonte, ut frutex ex semine — (et:) ego daemonium non habeo, sed honoro patrem meum, et: si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea; est qui me glorificet pater, quem uos dicitis deum esse uestrum nec nostis illum; at ego noui eum. et si dicam: non noui, ero similis uestri mendax; sed noui illum et sermonem eius seruo. et cum subiungit: Abraham diem meum uidit et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro uisum, non patrem. item super caecum illum patris opera dicit se facere oportere, cui post restitutionem luminum: tu, inquit, credis in filium dei? et interroganti, quis esset iste, ipse se demonstrans utique filium demonstrauit, quem credendum esse dixerat. dehinc cognosci se profitetur a patre et patrem a se et ideo se diligi a patre, quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre. et interrogatus a Iudaeis, si ipse esset Christus — utique dei, nam usque M in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem sperant, quia numquam Christus pater scriptus est uenturus -loquor, inquit, uobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. quod testimonium? ipsum scilicet esse, de quo interrogabant, id est Christum dei. de ouibus etiam suis *, quod nemo illas de manu eius eriperet, pater enim, (inquit,) quod mihi dedit maius, [*](4] Ioh. 8, 49. 5] Ioh. 8, 54-55. 10] Ioh. 8, 56. 13] Ioh. 9, 35. 14] ef. Ioh. 9, 36-37. 16] cf. Ioh. 10, 15. cf. Ioh. 10, 17. 18] cf. Ioh. 10, 24. 21] loh. 10, 25. 25] cf. Ioh. 10, 27-28. 26] Ioh. 10, 29. 30. ) [*]( 1 separamoa PM (s in r m. 1) Bl, eeparaui F, separantur IPuulgo 2 enim scripsi: antem PMF 3 et addidi 10 et scripsi: at PMF. ac Patrl 11 laetatus PM, locutus F 12 caelum P (corr. R) 16 esse «diierat M, esse om. F 19 dei 2?3, deus PMFJR1 25 lacunam signaui: subiungens desidero 26 pater enim quod mihi dedit maius est omnibus PM, pater enim qui maior est omnibus mihi dedit F Oehlerus inquit addidi )
270
est omnibus, et ego et pater unum sumus. hic ergo iam gradum uolunt figere stulti, immo caeci, qui non uideant primo <ego et pater\' duorum esse significationem, dehinc in nouissimo \'sumus\' non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est, tunc, quod (unum sumus\', non (unus sumus\' (dicit.) si enim dixisset: \'unus sumus\', potuisset adiuuare sententiam illorum; unus enim singularis numeri significatio uidetur. adhuc, cum duo masculini generis unum dicit neutrali uerbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad coniunctionem, ad dilectionem patris, qui filium diligit, et ad obsequium filii, qui uoluntati patris obsequitur, unum sumus dicens ego et pater ostendit duos esse, quos aequat et iungit. adeo addit etiam multa se opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari mereretur, et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se deum ipsum, id est patrem, uoluisset intellegi, quia dixerat: ego et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens. non qua ipsum deum, si in lege, inquit, scriptum est: ego dixi, uos dii estis, **« et non potest solui scriptura, quem pater sanctificauit et misit in mundum uos eum blasphemare dicitis, quia dixerit: filius dei sum? si non facio opera patris mei. nolite credere; si uero facio et mihi credere non uultis, uel propter opera credite; et scitote, quod ego in patre sim et pater in me. per opera ergo erit pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus [*]( 12] loh. 10, 30. 13] cf. Ioh. 10, 32-33. 16] Ioh. 10, 30. 18] Ioh. 10, 34-38. ) [*]( 5 tunc MF, tum Puulgo 6 dicit addidi unus Rig: quod unus PMF 8 generis unum Eng: generis, unum uulgo 12 obsequitur. unum uulgo 13 adeo = adhuc, ut uidetur, nisi rescribendum est: ad ea se om. P (add. J2 ex Hirsaugierun) 17 qua-oetendens subiunge uerbo inquit 18 ipsum deum <patrem) fort. 19 lacunam signaui: desiderantur uerba euangelii: et illos deos nominauit lex, ad quos sermo dei factus est, quae hoc loco propter antithesin insequmttm: quem pater sanctificauit deesse uix possunt 21 dixerit Iun: dixerat PMF, dixi Pam 25 erat XJrs )
271
unum esse patrem (et filium.) adeo totum hoc perseuerabat inducere, ut duo tamen crederentur in una uirtute. quia aliter filius credi non posset, nisi duo crederentur.

Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis errauit quam Petrus et Nathanahel; quamquam et si errasset, statim didicisset. ecce enim ad suscitandum fratrem eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens: pater, inquit, — utique filius — gratias ago tibi, quod me semper exaudias: propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant, quod tu me miseris. sed et in conturbatione animae: et quid dicam? pater, inquit, saluum me fac de ista hora: atquin propter hoc ueni in istam horam; uerum, pater, glorifica nomen tuum, in quo erat filius: ego. inquit, ueni in patris nomine. inde, — scilicet suffecerat filii ad patrem uox — ecce ex abundantia respondet de caelo pater: [filio contestatur: hic est filius meus dilectus. in quo bene sensi, audite illum. ita et isto] glorificaui et glorificabo rursus. quot personae tibi uidentur, peruersissime Praxea, nisi quot et uoces? habes filium in terris, habes patrem in caelis. non est separatio ista, sed dispositio diuina. ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse et ubique consistere, sed ui et potestate, filiumque, ut indiuiduum, cum ipso ubique. tamen in ipsa oikonomia pater uoluit filium in terris haberi, se uero in caelis, quo et ipse filius suspiciens et orabat et postulabat a patre, quo et nos [*]( 4] cf. loh. 11. 27. 8] Ioh. 11, 41. 42. 11] Ioh. 12, 27. 28. 14] Ioh. 5, 43. 16] Matth. 17, 5. 18] Ioh. 12, 28. ) [*]( 1 et filium add. TJrs 4 Martha Pam: maria PMF eum (8. u. a m. 1) M 9 <sed> propter Lat 10 quod PM, quia F 14 <et> filius Rig patris MP (add. mei R ex Hirsaugiemi), patris mei F pareMthtsin indicaui: uox. ecce uulgo 15 ex abundanti Lat 16 respondet P, respondit MF filio contestatur-isto seclusi, ut quae et uerborum xiructuram turbent et omnino non legantur in euangelio secundum Iohannem contestaturus Oehlerus 18 isto Pltl, in isto F 19 Praxea R. praxean PMF 22 potestate, filiumque scripsi: potestate. filium quoque PMF 23 oikonomia PMF, otxovo|ua uulgo 24 quo R3, quod PMFR1 caelis. quo uulgo 25 quo PM, quod F )

272
erectos docebat orare: pater noster, qui es in caelis. cum sit et ubique, hanc sedem suam uoluit pater: ** mihi thronus. * minorauit filium modico citra angelos, ad terram demittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum, in caelos resumendo. haec iam praestabat illi dicens: et glorificaui et glorificabo. postulat filius de terris, pater promittit a caelis. quid mendacem facis et patrem et filium? si aut pater de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius apud terras, aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset pater apud caelos, quale est, ut filius item postularet a semetipso postulando a patre, (si) filius erat pater, aut iterum pater sibi ipse promitteret promittendo filio, si pater erat (filius?) ut sic duos diuisos diceremus, quomodo iactitatis, tolerabilius erat duos diuisos quam unum deum uersipellem praedicare. itaque ad istos tunc dominus pronuntiauit: non propter me ista uox uenit, sed propter uos, ut credant et hi et patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et locis. sed adhuc exclamat lesus et dicit: qui credit in me, non in me credit, sed in eum credit, qui me misit, — quia per filium in patrem creditur et auctoritas credendi filio pater est — et qui me conspicit. conspicit eum qui me misit. quomodo? quoniam scilicet a memetipso non sum locutus, sed qui me misit pater ipse mihi [*](1] Matth. 6, 9. 2] cf. Pa. 102, 19. Ea. 66, 1. 5] Ioh. 12, 28. 15] Ioh. 12, 30. 18] Ioh. 12, 44. 21] Ioh. 12, 45. 22J Ioh. 12, 49. ) [*]( 1 caelis, cum uulgo 2 ubique. hanc uulgo suam om. F pater mihi thronus minorauit F, pater. minorauit PM reliqui: quas indicaui lacunas sic uelim expleri: <in caelo, inquit) mihi thronus. <(hinc e:) minorauit 4 demittendo Urs: dimittendo PMFreliqui 8 aut FR3, autem PMR1 ad filium R3, ad filium si autem pater PMFR1 9 terra. -apud om. P (add. R in mg. ex Hirsaugienst) 10 pater scrijm: filius PMF postularet Urs: postulet PMF 11 si add. R, om. PMF filius erat pater et si pater erat (l. 12) secludi uult Eng 12 filius addidi 13 diceremus—diuisoa om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 14 erat PM, erit F 15 tunc Frs: nunc PMF 16 ista uox PM, uox ista F 17 et filium FR, filium PM 20 parenthesin induauit Eng 21 me conspicit MF, conspicit PRl, conspicit me R3 uulgo )
273
mandatum dedit, quid dicam et quid loquar; — dominus enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem-quae ego loquor, sicut mihi pater dixit, ita et loquor. haec quomodo dicta sint, euangelizator et utique tam carus discipulus Iohannes magis quam Praxeas nouerat, ideoque ipse de suo sensu: ante autem sollemnitatem paschae, inquit, sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse et se ex deo exisse et ad deum uadere. sed Praxeas ipsum uult patrem de semetipso exisse et ad semetipsum abisse, ut diabolus in cor Iudae non filii traditionem, sed patris ipsius inmiserit. nec diabolo bene nec haeretico, quia nec in filio bono suo diabolus operatus est traditionem. filius enim traditus est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura subiungit: nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus est in illo. quis deus? utique non pater, sed sermo patris, qui erat in filio hominis, id est in carne. in qua et(si) glorificatus iam — uirtute uero et sermone — et ante Iesus, et deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est pater filium, quem in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, mox (glorificaturus erat) per resurrectionem morte deuicta.

Erant plane, qui et tunc non intellegerent, quoniam et Thomas aliquamdiu incredulus. domine, enim inquit, non scimus, quo eas. et quomodo uiam nouimus? et Iesus: ego sum uia ueritas et uita: nemo uenit ad patrem nisi per [*]( 1] Es. 50, 4. 3] Ioh. 12, 50. 7] Ioh. 13, 1. 3. 15J Ioh. 13, 81. 18] Ioh. 13, 32. 23] loh. 14, 5. 24] Ioh. 14, 6-7. ) [*](1 parentheainindicaui 3 sermonem-quaeseripsi: sermonem, quemPMF 4 loquor. sicut uulgo 6 nouerat R3, nominat PFM (in mg. m. 2 ut meminit) R1 9 exisBe Urs: esse PMF 16 in illo PM, in caelo F 17 carne. in qua et(si) scripsi: carne, in qua et PMF (intellege: quamquam Iesus et ante glorificatus erat, tamen de futura sua glorificatione loquitur) 18 Iesas Iun: Iesum PMF et deus PM, deus F 19 glorificabit Iun: glorificauit PMF 20 quem om. R3 reliqui praeter Oehlerum 21 glorificaturus erat addidi: glorificauit add. Urs 22 erant plane qui PM, erant tibi plane quippe qui F quoniam PM, quomodo F 23 domine enim inquit Gel, domino enim inquit PMF, domine, inquit Oehlervs ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 18 )

274
me; si cognouissetis me, cognouissetis et patrem; sed abhinc nostis illum et uidistis illum. et peruenimus iam ad Philippum, qui spe excitatus uidendi patris, nec intellegens quomodo uisum patrem audisset: ostende, inquit, nobis patrem, et sufficit nobis. et dominus: a Philippe, tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis me? quem dicit cognosci ab illis debuisse (se) — hoc enim solum discuti oportet — quasi patrem, an quasi filium? si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore Christum cum eis conuersatum patrem aliquando non dico intellegi, uerum uel aestimari potuisse. nobis omnes scripturae, et ueteres et nouae, Christum dei filium dei praefiniunt. hoc et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur, immo iam et ab ipso patre, coram de caelis filium profitente et filium glorificante: hic est filius meus, et: glorificaui et glorificabo, hoc et a discipulis credebatur, hoc et a Iudaeis non credebatur. hoc se uolens credi ab illis omni hora patrem nominabat et patrem praeferebat et patrem honorabat. si ita est, ergo non patrem tanto tempore secum conuersatum ignorauerant, sed filium; et dominus, eum se ignorari exprobrans, quem ignorauerant, eum utique agnosci uolebat, quem tanto tempore non agnosci exprobrauerat, id est filium. et apparere iam potest, quo modo dictum sit: qui\' me uidet, uidet et patrem, scilicet quo et supra: ego et pater unum sumus; — quare? quia ego ex deo exiui et ueni — et: ego sum uia, nemo ad patrem uenit nisi per me; et: nemo ad me uenit nisi pater eum adduxerit; et: omnia mihi pater tradidit; et: sicut pater uiuificat, ita et filius; et: si me cognouistis, et patrem [*]( 4] Ioh. 14, 8. 6] Ioh. 14, 9. 15] Matth. 17, 5. Ioh. 12, 28. 23] Ioh. 14, 9. 24] Iob. 10, 30. 25] Ioh. 16. 28. 26] Ioh. 14, 6. 27] Ioh. 6, 44. 28] Matth. 11, 27. loh. 5, 21. 29] Ioh. 14, 7. ) [*]( 2 sed Gel: sed et PMF 7 se add. Eng: ego olim rescribendum putabam: quasi) quem dicit cognosci \'<6(\') 12 et nouae Christum dei scripsi: Christum dei et nouae PMF 16 a discipulis PM, diacipulis F 22 tempore non agnosci MF, non agnosci tempore Puulgo 2o ego om. F 28 mihi pater PM, pater mihi F )
275
cognouistis. secundum haec enim uicarium se patris ostenderat, per quem pater et uideretur in factis et audiretur in uerbis et cognosceretur in filio facta et uerba patris administrante, quia inuisibilis pater, quod et Philippus didicerat in lege et meminisse debuerat: deum nemo uidebit et uiuet. et ideo suggillatur patrem uidere desiderans quasi uisibilem et instruitur uisibilem eum in filio fieri ex uirtutibus, non ex personae repraesentatione. denique si patrem eundem filium uellet intellegi dicendo: qui me uidet, patrem uidet, quomodo subicit: non credis, quia ego in patre et pater in me? debuerat enim subiunxisse: (non credis, quia ego sum pater? aut quo exaggerauit, si non illud manifestauit, quod uoluerat intellegi, se scilicet filium esse? porro dicendo: non credis, quia ego in patre et pater in me, propterea potius exaggerauit, ne, quia dixerat: qui me uidit et patrem uidit, pater existimaretur, quod numquam se existimari uoluit, qui semper se filium et a patre uenisse profitebatur. igitur et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem, ne pater seorsum quasi uisibilis in conspectu desideraretur, et ut filius repraesentator patris haberetur, et nihilominus hoc quoque interpretatus est, quomodo pater esset in filio et filius in patre: uerba, inquit, quae ego loquor uobis, non sunt mea, — utique quia patris — pater autem manens in me facit opera. per opera ergo uirtutum et uerba doctrinae manens in filio pater per ea uidetur, per quae manet, et per eum, in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate utriusque personae, dum dicit: ego sum in patre, et pater in me. atque adeo: credite, ait. quid? me patrem esse? non puto scriptum esse, sed: quia ego in patre et pater [*]( 5] Exod. 33, 20. 9] Iob. 14, 9. 10] Ioh. 14, 10. 13] ib. :?2-23] ib. 27] ib. 28] Ioh. 14, 11. 29] ib. ) [*]( 2 in uerbis om. F 7 uirtutis fort. 10 credis PMF, creditis Pam in me <est) Pam 11 credis PMF, creditis Pam 13 se scilicet JS3, sic scilicet PMFR1 16 se existimari MF, existimari se Puulgo 20 ut om. F haberetur. et uulgo 22 quae ego FR, quae PM ) [*]( 18) )
276
in me, si quo minus, uel propter opera credite, ea utique opera, per quae pater in filio non uisu, sed sensu uidebatur.