Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et quae a deo exinde gesta sunt. pater enim, qui diligit filium et omnia tradidit in manu eius, utique a primordio diligit et a primordio tradidit, ex quo [a primordio] sermo erat apud deum et deus erat sermo. cui data est omnis potestas a patre in caelis et in terra; non iudicat pater quemquam), sed omne iudicium tradidit filio, a primordio tamen. omnem enim dicens potestatem et: omne iudicium et omnia per eum facta et omnia tradita in manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non erunt, si non omnia temporis fuerint. filius itaque est. qui et ab initio iudicauit, turrem superbissimam elidens linguasque disperdens, orbem totum aquarum uiolentia puniens. pluens super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem, deus a deo. ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad patriarchas et prophetas, in , uisione, in somnio, in speculo, in aenigmate ordinem suum praestruens ab initio, semper quem erat persecuturus in [*](3] Ioh. 5, 19. 6] cf. Iob. 1, 3. 9] Ioli. 3, 35. 121 Ioh. 1. I. 13] Matth. 28, 18. loh. 5, 22. 21-22] cf. Gen. 19. 24 ) [*]( 1 est (lJCO priore) PM, fuit F 4 in sensu scilicet facientclII om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 5 filius PM, filius uero F patris sensu PM, sensu patris F 10 in manu Paw: in sinu PMF 11 tradidit. ex quo uulgo a primordio seclusi: a primordio PF, primordio M (a eras. m. 1) 12 sermo, cui uulgo 19 qui et PMFJR1, qui R3uulfjo 20 dispertiens Urs 22 dominus a domino Pam (rf. 247, 21) 24 somn:i» Pltl, sompno F 25 semper fort. delcndum quem Frs: qua* PMF in finem. ita Ura, infinita PJIF )

257
fine. ita semper ediscebat, et deus, in terris cum hominibus conuersari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus; ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus filium dei descendisse in saeculum, (cum) et retro tale quid gestum cognosceremus. propter nos enim sicut scripta sunt ita et gesta sunt, in quos aeuorum fines decucurrerunt. sic etiam adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis, carnem et animum, inten-ogans Adam quasi nesciens: ubi es, Adam? paenitens, quod hominem fecisset, quasi non praesciens; temptans Abraham, quasi ignorans, quid sit in homine; offensus, reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse, qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et lacrimas et ipsam natiuitatem ipsamque mortem erat subiturus, propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos. sed quae haeretici quidem nec filio dei deputabunt conuenire, tu ipsi patri inducis, quasi ipse se deminorauerit propter nos, cum scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. quodsi et alius qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui coronabat, (coronabat) utique filium pater. ceterum quale est, ut deus omnipotens ille inuisibilis, quem nemo uidit hominum nec uidere potest, ille qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu factis, a cuius conspectu terra contremescit, montes liquescunt ut cera, qui totum orbem manu adprehendit uelut nidum, [*]( 6] I Cor. 10. 11. 9] Gen. 8, 9. cf. Gen. 6, 6. 11] Ioh. 2, 25. 16] cf. Ps. 8, 6. 20] cf. Ps. 8, 6. 23] cf. I Tim. 6, 16. 24] cf. Act. 17, 24. 25] cf. Ps. 96, 4—5. 26] cf. Es. 10, 14. ) [*]( 1 ediscebat, et deus, in scripsi (et deus = et cum deus etiamtum, łłOndNJn caro esset jilius): ediscebat et deus in uulgo 4 <cum) et Eng: (siy et R3 uulgo 6 decurrernnt F 15 ipsam natiuitatem om. M 16 modicum <quid) Urs 17 sed quae scripsi: sed PMF 18 tu scripsi: quae tu PMF ipsi PM, ipse F 20 quodsi Semlerus: quid si PMF reliqui cronabatur RF, coronabitur P (corr. R i in a) M coronabat addidi :!2 pater? ceterum uulgo 23 uidere PM, uideri F 25 contremescit PMF, contremiscit Suulgo ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 17 )
258
cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in loco, qui uniuersitatis extrema linea est, ille altissimus in paradiso ad uesperam deambularit, quaerens Adam, et arcam post introitum Noe clauserit, et apud Abraham sub quercu refrigerauerit, et Moysen de rubo ardenti uocarit, et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit? quamquam filius hominis est dictus et in imagine et speculo et aenigmate scilicet et haec, nec de filio dei credenda fuissent, si scripta non essent, fortasse non credenda de patre, licet scripta, quem isti in uuluam Mariae deducunt et in Pilati tribunal imponunt et in monumentis Ioseph recondunt. hinc igitur apparet error illorum. ignorantes enim a primordio omnem ordinem diuinae dispositionis per filium decucurrisse, ipsum credunt patrem et uisum et congressum et operatum et sitim et esuriem passum — aduersus prophetam dicentem: deus aeternus non sitiet nec esuriet omnino: quanto magis nec morietur nec sepelietur? — et ita, unum deum semper egisse *, id est patrem, quae per filium gesta sunt,

facilius existimauerunt patrem in filii nomine uenisse quam filium in patris, dicente ipso domino: ego ueni in patris mei nomine, item ad ipsum patrem: nomen tuum manifestaui hominibus, condicente etiam scriptura: benedictus qui uenit in nomine domini, utique filius in patris nomine. sed nomen patris: deus omnipotens. (altissimus,) dominus uirtutum, rex Israhelis, qui est. quatenus [*]( 1] cf. Ee. 66, 1. 6] cf. Dan. 3, 92. 16] Es. 40, 28. 20] Ioh. 5, 43. 21] Ioh. 17, 6. 23] Ps. 117, 26. ) [*]( 3 deambularit Eng: deambulauit PMF, deambulauerit R 6 uocarit PM, uocauerit F apparuerit-quamquam ... dictus—uulgo 7 dictus et PMFB1, dictus, ni haec R3 uulgo 8 aenigmate (fnissent?> scilicet JS3 uulgo 9 fuissent Urs: fuisse PMF 11 monumentis PMF, monumento Pam recondunt scripsi: reconcludunt PMF 13 decurrisse F 18 lacunam signaui: certi uel praesumentes uel simile aliquid intercidisse puto 19 male hic distinguuntur capita uenisse scripsi: egisse PMF 23 utique F, utriusque M (corr. in utrique m. 1), utrique P (del. Utteram r R) 24 sed scripsi (sunt aduersarii quae sequuntur); et PMF. sed et XJrs nomina Urs 25 altissimus om. PMFR1; add. R3 (cf. 259, o) )

259
ita scripturae docent, haec dicimus et in filium competisse et in his filium uenisse et in his semper egisse et sic ea in se hominibus manifestasse. omnia, inquit, patris measunt. cur non et nomina? cum ergo legis deum omnipotentem et altissimum et deum uirtutum et regem Israhelis et qui est, uide, ne per haec filius etiam demonstretur, suo iure deus (omnipotens.) qua sermo dei omnipotentis quaque omnium accepit potestatem, altissimus, qua dextera dei exaltatus, sicut Petrus in Actis contionatur, dominus uirtutum, quia omnia subiecta sunt illi a patre, rex Israhelis, quia illi proprie excidit sors gentis istius, item qui est, quoniam multi [filii] dicuntur et non sunt. si autem uolunt et patris nomen Christi esse, audient suo loco. interim hic mihi promptum sit responsum aduersus id, quod et de Apocalypsi Iohannis proferunt: ego dominus, qui est et qui fuit et (qui) uenit, omni-. potens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non putant etiam filio conuenire. quasi qui uenturus sit ** omnipotens, cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam deus dei filius.

Sed hanc societatem nominum paternorum in filio ne facile perspiciant, perturbat illos scriptura, si quando unicum deum statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus. ergo quia duos et unum),. inquiunt, (inuenimus, ideo ambo unus atque idem, et filius et pater\'. porro non periclitatur scriptura, ut illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria uideatur. habet [*]( 3] Ioh. 16, 15. 8] cf. Act. 2, 33. 14] Apoc. 1, 8. ) [*]( 7 omnipotens add. R3, om. PMFR1 11 filii seclusi: dii Oiacconiuв,. filii (dei) Eng (alludi htc putam ad I Ioh. 3, 10). 12 patris nomen Christi scripsi: Christi nomen patris PMF, defendit Eng sic distinguens: si autem nolunt, et Christi nomen patris esse audient suo loco 13 sludient i23, andiunt PM, andinit F promptum Oehlerus: promotum PMF 14 et de PM, de F 15 qui est et qui fuit et <qui) uenit scripsi: qui eat et qui fuit et uenit MRs, qui est et qui uenit F, qui est et qui erat et qui fuit et uenit PR1 17 lacunam signaui: sit, omni<potentis filius, non sit omni>potens fort., sit, <Don sit) Eng 18 sit dei filius quam PMF; del. dei filius Urs 24 unus PM, unum F ) [*]( 17* )

260
rationem et cum unicum deum statuit et cum duos patrem et filium ostendit, et sufficit sibi. filium nominari ab ea constat. saluo enim filio recte unicum deum potest determinasse, cuius est filius. non enim desinit esse qui habet filium ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine filio nominatur. sine filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda, quia pater ante cognoscitur et post patrem filius nominatur. igitur unus deus pater, et alius absque eo non est. quod ipse inferens non filium negat, sed alium deum. ceterum alius a patre filius non est. denique inspice sequentia huiusmodi pronuntiationum, et inuenies fere ad idolorum factitatoros atque cultores definitionem earum pertinere, ut multitudinem falsorum deorum unio diuinitatis expellat, habens tamen filium. quanto indiuiduum et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum, etsi non nominatum. atquin si nominasset illum, separasset, ita dicens: alius praeter me non est, nisi filius meus. alium enim etiam filium fecisset, quem de aliis excepisset. puta solem dicere: ego sol, et alius praeter me non est, nisi radius meus: nonne denotasses uanitatem, quasi non et radius in sole deputetur? itaque praeter semetipsum non esse alium deum, hoc propter idolatriam ** tam nationum quam Israhelis; etiam propter haereticos, qui, sicut nationes manibus ita et ipsi uerbis idola fabricantur, id est alium deum et alium Christum. igitur et cum se unum pronuntiabat, filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus uenisse credatur. sed ab illo, qui praedixerat: ego deus et alius absque me non est, qui se unicum, sed cum filio, ostendit, cum quo caelum solus extendit. [*]( 9] cf. EB. 45, 5. 27] Es. 45, 5. 29] of. Es. 44, 24. ) [*]( 9 alius absque eo MP, absque eo alius FRuulgo 13 definitionem RF, definitionum P (ft ex e) M 20 detiotasses (s ex t a m. 1) M: denotasset PF 21 praeter JR3, per PMFR1 22 lacunam signaui: pronuntiasse eum intellege uel similia tnterciderunt )
261