Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Ita ut pater, et filius est, et (ut) neque dies eadem et nox, neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter, quod uanissimi isti Monarchiani uolunt. (ipse se\\ inquiunt, filium sibi fecit\'. atquin pater filium facit et patrem filius, et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater se sibi filium faciat et filius se sibi patrem praestet. quae instituit deus, etiam ipse custodit. habeat necesse est pater filium, ut pater sit, et filius patrem, ut filius sit. aliud est autem habere, aliud esse. uerbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor. sic etiam, ut pater sim, filium habebo, non ipse mihi ero filius, et ut filius sim, patrem habebo, non ipse mihi ero [*]( 5] loh, 14, 16. 14] Matth. 5, 37. ) [*]( 7 lactmam signaui: demonstrans uel tale aliquod participium intercidit 9 oikonomiae PMF, o~:xovo}ua$uulgo 10 ipsum FR, ipsud PM 11 alius scripsi: aliud PMF alius addidi 12 permiscere se PM, permisceri F 16 ut pater, et scripsi: aut pater aut PMF ut add. Eng 21 filium -sibi om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 26 habebo scripsi isic et infra l. 27): habeo PMF )

241
pater. quae enim me faciunt si habuero, tunc ero: pater, si filium habeam, filius, [ero] si patrem. porro si ipse ero quid eorum, iam non habeo quod ipse ero: nec patrem, quia ipse ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. in quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque fuero, alterum non ero, dum alterum non habeo. si enim ipse ero filius, qui et pater, iam non habeo filium, sed ipse sum filius. non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater ero? habere enim filium debeo, ut pater sim. non sum ergo filius, quia patrem non habeo, qui facit filium. aeque si ipse sum pater, qui et filius, iam non habeo patrem, sed ipse sum pater. non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? habere enim patrem debeo, ut filius sim. non ergo ero pater, quia filium non habeo, qui facit patrem. hoc erit totum ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum sub monarchiae fauore concludens neutrum haberi facit, ut et pater non sit. qui scilicet filium non habet, et filius non sit, qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius non erit,*** sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. sed nihil deo difficile: quis hoc nesciat? et: impossibilia apud saeculum possibilia apud deum: quis ignoret? et: stulta mundi elegit deus. ut confundat sapientia: legimus omnia. (ergo>, inquiunt, (difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere aduersus traditam formam rebus humanis. nam et sterilem parere contra naturam difficile deo non fuit, sicut nec uirginem\'. plane nihil deo difficile. sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur. quiduis de deo confingere poterimus. [*]( 21] Hiob 42, 2. cf. Gen. 18. 14. 22] Luc. 18, 27. 23J I CUT. 1. 27. ) [*]( 1 tunc PM, emic F tunc ero pater uulgo 2 ero seclusi 11 aeque PF, ae M (que add. in mg. m. 1) 20 lactmam signaui: et dum filius est, pater non erit supplenda censeo 24 legimus omnes fort. 28 sed si R3, sensi PMFJi1 ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 16 )
242
quasi fecerit, quia facere potuerit. non autem, quia omnia potest facere, ideo (quo)que credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit, sed an fecerit requirendum. potuit, si uoluisset, deus pennis hominem ad uolandum instruxisse, quod et miluis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit. potuit et Praxean et omnes pariter haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit. [oportebat enim et miluos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi.] hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet, quodcumque non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. dei enim posse uelle est, et non posse nolle. quod autem uoluit. et potuit et ostendit. ergo quia, si uoluit semetipsum sibi filium facere, potuit et quia, si potuit, fecit, tunc probabis illum et potuisse et uoluisse, si probaueris illum fecisse.

Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos probamus, illum sibi filium fecisse sermonem suum. si enim filium nominat, filius autem non erit alius quam qui ex ipso prodiit, sermo autem prodiit ex ipso, hic erit filius, non ipse, de quo prodiit. non enim ipse prodiit ex semetipso. porro » semetipso facis et prodisse. quod deus etsi potuit fecisse, non tamen fecit. aut exhibe probationem, quam expostulo meae similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem ostendere, quemadmodum apud nos distincte pater et filius demonstrantur; distincte, inquam, non diuise. sicut ego [*](8] cf. I Cor. 11, 19. ) [*]( 2 ideo quoque Oehlerus: ideoque PMF, defendit ideoque (= ideo quoqut ut hodieque = hodie quoque) Eng 3 si uoluisset MFR1 mg (ita d margini cod. Paterniacensis adscripsit Rhenanus: alias fid est in HirsaugiensiJ si uolaisaet), ita saluus sim P, ita salus sim M (in mg. am. 1) 4 hominem M (e ex is in ras.) 7 oportebat-crucifigi seclusi 17 erit alius M, alius erit RP, erit P (sed add. R in mg. alius) qui om. F 21 prodisse quod uulgo etsi scripsi: est. si PFM (si s. u add. m. 2) uulgo 22 non M, quod non P (add. quod s. u. R) FSl 23 sic om. F scriptura « Jtf (add. s m. 3) 24 aut M (corr. in et m. 1) )

243
profero dictum a deo: eructuauit cor meum sermonem optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum: \'eructuauit me cor meum sermonem optimum\\ ut ipse sit, qui et eructuauit et quod eructuauit, et ipse, qui protulerit et qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. ecce ego propono patrem filio dixisse: filius meus es tu, ego hodie generaui te. si uelis, ut credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronuntiatum alibi: \'dominus dixit ad se: filius meus sum ego, ego hodie generaui me\'; proinde et: \'ante luciferum generaui me\'; et: \'dominus condidi me initium uiarum in opera mea, ante omnes autem colles generaui me), et si qua alia in hunc modum sunt. quem autem uerebatur deus dominus uniuersitatis ita pronuntiare, si ita res erat? an uerebatur, ne non crederetur, si simpliciter se et patrem et filium pronuntiasset? unum tamen ueritus est: mentiri, — ueritus autem semetipsum et suam ueritatem — et ideo ueracem deum credens scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse nec aliter disposuisse quam pronuntiauit. tu porro eum mendacem efficias et fallacem et deceptorem fidei huius, si. cum ipse esset sibi filius, alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio nostra deducitur non posse unum atque eundem uideri qui loquitur et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque peruersitas neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset, ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum loqueretur. accipe igitur et alias uoces patris de filio per [*]( 1] Ps. 44, 2. 6] Ps. 2, 7. 10] cf. Ps. 109, 3. cf. Prou. 8, 22. ) [*]( 1 ernctuauit MF, eructauit Puulgo 2 aeque Oehlerus: haec PMF 3 eructuauit PMF, eructauit Ruulgo 4 eructuauit PF, eructauit Jf, ipse, qui et fort. 7 generaui PM, genni F 13 deus dominus PM. dominus deus F 15 quae in parenthesi posui respiciunt ad priorem interrogationem: quem autem uerebatur sqq. 24 et de quo loquitur om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 27 loqueretur Iun: loquebatur PMFR*, loquatur R3 reliqui ) [*]( 16* )
244
Esaiam: ecce filius meus, quem elegi, dilectus me us. in quem bene sensi; ponam spiritum meum super ipsum, et iudicium nationibus adnuntiabit. accipe et ad ipsum: magnum tibi est, ut uoceris filius meus ad statuendas tribus Iacob et ad conuertendam dispersionem Israhelis; posui te in lucem nationum, ut sis salus in extremum terrae. accipe nunc et filii uoces de patre: spiritus domini super me, quapropter unxit me ad euangelizandum hominibus. item ad patrem in psalmo: dee domine, ne dereliqueris me, donec adnuntiem brachium tuum natiuitati uniuersae uenturae; item in alio: domine, quid multiplicati sunt qui comprimunt me? sed et omnes paene psalmi, (qui) Christi personam sustinent, filium ad patrem [id est Christum ad deum] uerba facientem repraesentant. animaduerte etiam spiritum loquentem ex tertia persona de patre et filio: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, item per Esaiam: haec dicit dominus domino meo Christo, item per eundem ad patrem de filio: domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui reuelatum est? ad nuntiauimus de illo: sicut puerulus. sicut radix in terra sitienti, et non erat forma eius nec gloria. haec pauca de multis. nec enim adfectamus uniuersas scripturas euoluere, cum et in singulis capitulis(sunt)plenam maiestatem et auctoritatem contestantes. maiorem congressum in [*]( 1] Es. 42, 1. 4] Es. 49, 6. 8] Es. 61, 1. 10J Ps. 70. 1S. 12] PB. 3, 2. 16] Ps. 109, 1. 18] Es. 45, 1. 20] Es. 53, 1—2. ) [*]( 9 euangelizanflum pauperibus fort. (cf. adu. Marc. V, 14) ad patrem in psalmo MF. in psalmo ad patrem Puulgo 10 dee domine scripti: de eodem PMF, domine Eng dereliqueris R, derelinqueris PJMF 13 qui add. Oehlerus 14 id est Christum ad deum seclusi; desuut hacc uerba etiam in P (add. R ex ffirsaugieum) 17 dextram P 20 ad patrem de filio om. P (add. R ex Hirsaugienn) M 25 sunt addidi 26 contestanies maiorem uulgo )
245
retractatibus habemus. his itaque paucis, tamen manifeste, distinctio trinitatis exponitur: est enim ipse, qui pronuntiat, spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo pronuntiat. sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio uel ad filium, nunc ad filium de patre uel ad patrem [nunc] a spiritu pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate constituunt.

Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non conexae in unitate simplici, interrogo: quomodo unicus et singularis pluraliter loquitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse: \'faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam\', utpute unicus et singularis? sed et in sequentibus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis fallit aut ludit, ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose loqueretur. aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur. quia nec ipsi filium agnoscunt? an quia ipse erat pater filius spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur? immo, quia iam adhaerebat illi [filius] secunda persona, sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiauit: \'faciamus\' et \'nostram\' et \'nobis.1 cum quibus enim faciebat hominem et quibus faciebat similem, filio quidem, qui erat induiturus hominem, spiritu uero, qui erat sanctificaturus hominem, quasi cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. denique sequens scriptura distinguit inter personas: (et fecit) deus hominem, ad imaginem [*]( 10] Gen. 1, 26. 13J Gen. 3, 22. 28] Gen. 1. 27. ) [*]( 1 habemus MFPmg (add. R ex Hirsaugiensi) R1, habeamus hta nulgo paucis tamen manifeste distinctio uulgo tamen MF, tam P 4 duae hic reeensiones commixtae uidentur: 1) quae uel ad filium uel 1111 patrem, 2) quae nunc ad patrem de filio, nunc ad filium de patre 5 a,l filium (alt.) om. P (add. R ex Hirsaugiensi) M nunc seclusi a spiritu scripsi: ad spiritum PMF 9 conexae P, connexae MF 12 atpote PMF, utpote R uulgo 19 filius seclusi 22 similem? filio Oehlerus, similem, (cum) filio Rig 23 induiturus PMF, induturus Rig spiritui fort. 24 <cum eis) quasi fort. cum ministris MF, cum magistria P (corr. R), comministris Iun 26 et fecit add. Pam )

246
dei fecit illum. cur non (suam,) si unus qui faciebat, et non erat, ad cuius faciebat? erat autem, ad cuius imaginem faciebat, ad filii scilicet, qui, homo futurus certior et uerior, imaginem suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat, imago ueri et similitudo. sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? primo quidem, nondum filio apparente: et dixit deus: fiat lux, et facta est, ipse scilicet sermo, uera lux, quae inluminat hominem uenientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. exinde autem, in sermone Christo adsistente et administrante, deus uoluit fieri, et deus fecit: et dixit deus: fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum: et dixit deus: fiant luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. sed et cetera utique idem fecit, qui et priora, id est sermo dei, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. qui si (et) ipse deus est secundum Iohannem: deus erat sermo, habes duos, alium dicentem, ut fiat, alium facientem. alium autem quomodo accipere debeas, iam professus sum, personae, non substantiae nomine, ad distinctionem, non ad diuisionem. ceterum, (etsi) ubique teneo unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum, qui iubet, et eum. qui facit. nam nec iuberet, si ipse faceret dum iuberet, fieri per eum, (cui) tum iubebat, aut sibi iussurus, si unus esset, aut sine iussu facturus, quia non expectasset, ut sibi iuberet.