Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Merito itaque non placet illi hypocrisis Pharisaeorum, labiis scilicet amantium deum, non corde. cauete, inquit discipulis, a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis, non praedicatio creatoris. odit contumaces patris filius, non uult suos tales existere in illum, — non in alium — in quem hypocrisis fuit et admissa, cuius exemplum a discipulis caueretur. ita Pharisaeorum (cum) prohibet exemplum, in eum prohibebat illud admitti, in quem admittebant Pharisaei. igitur , quoniam hypocrisin eorum taxarat, utique celantem occulta cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem, quae clauem agnitionis habens nec [in] ipsa introiret nec alios sineret, ideo adicit: nihil autem opertum, quod non patefiet, et nihil absconditum, quod non dinoscetur, ne quis existimet illum dei ignoti retro et occulti reuelationem et adagnitionem intentare, cum subiciat etiam, quae intra se mussitarent uel inter se tractarent — scilicet super ipso diceutes: hic non expellit daemonia nisi in Belzebule — in apertum processura et in ore hominum futura, ex euangelii promulgatione. Deinde conuersus ad discipulos: dico autem, inquit, uobis amicis: nolite terreri ab eis, qui uos solummodo occidere possunt nec post hoc ullam in uobis habent potestatem; — sed his erit Esaias praedicens: uide, [*](6] cf. Es. 29, 13. Luc. 12, 1. 15] cf. Luc. 11, 52. 16] Luc. 12. 2. 19—23] cf. Luc. 12, 3. 20] Matth. 12. 24. 23] Luc. 12, 4. 26] Eb. 57, 1. ) [*]( 2 quis R, quia MF deficiendo R, despiciendo MF, desciscendo fort. 5 placet JI, placebat R uulgo 10 fuit et scripsi: fuisset MR cuius acil. hypocriseos 11 cum addidi prohibet MF, perhibet R exemplum. in uulgo 14 superficialibus J23, auperficii talibus MRl 15 ipsa Iun: in ipsa MR 17 dinoscetur R, diuosceretur MF 19 intemptare M intra Eng: inter MR musitarent M 20 inter se tractarent M, tractarent R uulgo 21 Belzebule R, belzebulem M, Beelzebub Oehlerus 22 ex MGR3, et Rl 23 deinde M, dehinc R uulgo 24 amicia meis NPam 26 parenthesin indicatii his M, hiis R, iis Gel reliqui )

517
quomodo iustus aufertur, et nemo aduertit — demonstrabo autem uobis quem timeatis: timete eum, qui postquam occiderit potestatem habet mittendi in gehennam — creatorem utique significans —; itaque dico uobis: hunc timete. et hoc in loco sufficeret mihi sic: quem timeri iubet offendi uetat, et quem offendi uetat demereri iubet, et qui haec mandat ipsius est, cui timendo et non offendendo et demerendo procurat. sed habeo et de sequentibus sumere: dico enim uobis: omnis qui confitebitur (in) me coram hominibus, confitebor in illo coram deo, — qui confitebuntur autem in Christo coram hominibus occidi habebunt, nihil utique amplius passuri post occisionem ab illis. hi ergo erunt, quos supra praemonet, ne timeant tantummodo occidi, ideo praemittens non timendam occisionem, ut subiungeret sustinendam confessionem — et omnis, quinegauit me coram hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique, qui illum confitentem confessurus fuisset. si enim confessorem confitebitur, ipse est, qui et negatorem negabit. porro si confessor est, cui nihil timendum est post occisionem, negator erit, cui timendum est etiam post mortem. itaque cum creatoris sit quod timendum est post mortem, gehennae scilicet poena, et negator ergo creatoris est. si autem negator, et confessor, qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a deo plane passurus, si negaret. atque ita Christus creatoris est qui ostendit negatores suos creatoris gehennam timere debere. Post deterritam itaque negationem sequitur et blasphemiae formidandae admonitio: qui dixerit in filium hominis, remittetur illi, qui autem dixerit in spiritum sanctum, non remittetur ei. quodsi iam et remissio et [*]( 1] Loc. 12, 5. 9] Luc. 12, 8. 13] cf. Luc. 12, 4. 15] Luc. 12, 9. 27] Luc. 12, 10. ) [*]( 4significans om. R1 5 mihi sic: quem scripsi: mihi, si quem MR 7 cui R, cuius MF 9 <in) me iJ3, me MRX coram hominibus, occidi habebnnt scripri; occidi habebunt coram hominibus MR 10 parenthesin indicaui 12 hi R, hic M 15 aubstruendam Pam 27 dixerint M 28 qui autem Rig: autem qui MR 29 ei. quodsi iam et remissio R3, ei remissio. quodsi iam et MRl et retentio M (bis) )
518
retentio delicti iudicem deum sapiunt, huius erit (et) spiritus sanctus non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam, sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam. quodsi et blasphemiam a creatore Christus auertit, quomodo aduersarius ei uenerit, non scio. aut si et per haec seueritatem eius infuscat, non remissuri blasphemiam et occisuri etiam in gehennam, superest, ut et illius diuersi dei impune et spiritus blasphemetur et Christus negetur et nihil intersit de cultu eius deue contemptu et, sicut de contemptu nulla poena, ita et de cultu nulla speranda sit merces. Perductos ad potestates prohibet ad interrogationem cogitare de responsione. sanctus enim, inquit, spiritus docebit uos ipsa hora. quid eloqui debeatis. si eiusmodi documentum creatoris est, eius erit et praeceptum, cuius praecessit exemplum. Balaam prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balac ad maledicendum Israhelem, cum quo proelium inibat, simul spiritu implebatur, non ad quam uenerat maledictionem, sed quam illi ipsa hora spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante professus apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum. quod deus ori eius indidisset. hae sunt nouae doctrinae noui Christi, quas olim famuli creatoris initiauerunt. Ecce plane diuersum exemplum Moysi et Christi: Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit et iniuriosum increpat: quid proximum tuum percutis? et reicitur ab illo: quis te constituit magistrum aut iudicem super nos? Christus uero postulatus a quodam, ut inter illum et fratrem ipsius (de) diuidenda hereditate componeret, operam suam, et quidem tam probae causae, denegauit. iam ergo melior Moyses meus Christo [*]( 10] cf. Luc. 12, 11-12. 12] Luc. 12, 12. 14] cf. Num. cap. 22—24. 15] cf. Num. 22, 6. 18] cf. Num. 23, 5-10. cf. Num. 22, 18-19. 19] cf. Num. 22, 38. 23-25] EIOd. 2, 13-14. 25] cf. Luc. 12. 13—14. ) [*]( 1 huius H3, cuius MMl et addidi 4 a creatore Christus M, Christus a creatore Ruulgo 5 aduersarius (d 8. u. a m. I) M 7 et fort. delendum 13 quid loquamini NPam 15 balac M, Balach R uulgo 16 spu M (u ex 0 m. 1) 17 ipsa <ea) hora fort. 18 professus B, professum MF 26 de add. Pam diuidunda Pam )
519
tuo, fratrum paci studens, iniuriae occurrens. \'sed enim optimi et non iudicis dei Christus: quis me, inquit, iudicem constituit super uos\'? aliam uocem excusationis inuenire non potuit, ne ea uteretur, qua improbus uir et impius frater adsertorem probitatis atque pietatis excusserat? denique probauit malam uocem utendo ea et malum factum pacis inter fratres componendae declinatione. aut numquid indigne tulerit hoc dicto fugatum Moysen ideoque in causa pari disceptantium fratrum uoluit illos commemoratione eiusdem dicti confudisse? plane ita sit. ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat, spiritus scilicet creatoris. Puto iam alibi satis commendasse nos diuitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas detrahente de solio et pauperes adleuante de sterquilinio. ab eo ergo erit et parabola diuitis blandientis sibi de prouentu agrorum suorum, cui deus dicit: stulte, hac nocte animam tuam reposcent; quae autem parasti cuius erunt? sic denique rex (Ezechias) de gazis et apothecis deliciarum suarum apud Persas gloriatus per Esaiam male audiuit

Quis nollet curam nos agere animae de uictu et corpori de uestitu, nisi qui ista homini ante prospexit et exinde praestans merito curam eorum tamquam aemulam liberalitatis suae prohibet, qui et substantiam ipsius animae accommodauit potiorem esca et materiam ipsius corporis figurauit potiorem tunica, cuius et corui non serunt nec metunt nec in apothecas condunt et tamen aluntur ab ipso, cuius et lilia et foenum non texunt nec neunt et tamen uestiuntur ab ipso, cuius et Salomon gloriosissimus nec ullo tamen flosculo cultior? ceterum nihil tam abruptum, quam ut alius praestet alius de praestantia [*]( 2] Luc. 12, 14. 11] cf. Luc. 12, 15-21. 12] cf. Ps. 112, 7. 15] Luc. 12, 20. 17] cf. Es. 39, 2. 5-7. 19] cf. Luc. 12, 22-31. 22] cf. Luc. 12, 23. 24] cf. Luc. 12, 24. 25] cf. Luc. 12, 27. ) [*]( 5 eicuaserat. denique uulgo denique = nam 7 declinatione E3, declinationem MB1 10 sit. ipse Eng: si ipse MRl, si deleuit R3 13 detrahente—adleuante R, detrahentes—adleuantes MF sterquilio M 17 Ezechias addidi 19 nolet fort. 26 neunt M (u eras.), nent JR uulgo 27 vel ullo M )

520
eius securos agere mandet, et quidem derogator ipsius. denique, si quasi derogator creatoris non uult de eiusmodi friuolis cogitari, de quibus nec corui nec lilia laborent, ultro scilicet pro sua uilitate subiectis, paulo post parebit. interim cur illos modicae fidei incusat, id est cuius fidei? eiusne, quam nondum poterant perfectam exhibere deo tantum quod (re)uelato, cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano sumministrare nec de eis cogitarent? nam et cum subicit: haec enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium nolebat in eundem deum modicos fidei increpabat, in quem gentes incredulas notabat. porro cum et adicit: scit autem pater opus esse haec uobis, prius quaeram, quem patrem intellegi uelit Christus. si ipsorum, creatorem demonstrat et bonum confirmat qui scit, quid filiis opus sit; (si) suum illum alium deum, quomodo scit necessarium esse homini uictum atque uestitum, quorum nihil praestitit? si enim scisset, praestitisset. ceterum si sciit quae sunt homini necessaria nec tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit. professus autem necessaria haec homini, utique bona confirmauit, — nihil enim mali necessarium — et non erit iam depretiator operum et indulgentiarum creatoris, ut quod supra distuli expunxerim. porro, si quae necessaria scit homini alius et prospexit et praestat, quomodo haec ipse promittit? an de alieno bonus est? quaerite enim, inquit, regnum dei, et haec uobis adicientur, utique ab ipso. quodsi ab ipso, qualis est, qui aliena praestabit? si a creatore, cuius et sunt, [*]( 5] cf. Luc. 12, 29. 9] Luc. 12, 30. 13] ib. 26] Lnc. 12, 31. ) [*]( 1 securos MR1, secure IPuulgo 6 poterat M tantum quod cf. 511, 1 reuelato Oehlerus: uelato M (e ex o) R 7 an quam JR3, an aquam MEl 11 praebitorem M, probatorem R 13 incredulas It/, increduloaii 15 si ipsorum creatorem demonetrat et bonum uulgo 16<si> suum scripsi: suum MF, sin Euulgo 18 praestitit R, praestit MF 19 sciit scripsi: scit MR 20 praestit M 26 alieno (e ex o) M 28 praesbit M )
521
quis est, ut aliena promittat? ea si regno accedent secundo gradu restituenda, eius est secundus gradus, cuius et primus, eius uictus atque uestitus, cuius et regnum. ita tota promissio creatoris est. Parabolarum status, similitudinem peraequatio si nec in alium spectant, quam cui per omnia pariauerint, et sumus serui — dominum enim habemus deum —, succingere debemus lumbos, id est expediti esse ab impedimentis laciniosae uitae et implicitae, item lucernas ardentes habere, id est mentes a fide accensas et operibus ueritatis relucentes, atque ita expectare dominum, id est Christum. unde redeuntem? si a nuptiis, creatoris est, cuius nuptiae; si non creatoris, nec ipse Marcion inuitatus ad nuptias isset, deum suum intuens, detestatorem nuptiarum. defecit itaque parabola in persona domini, si non esset cui nuptiae competunt. In sequenti quoque parabola satis errat qui. furem illum, cuius horam si pater familiae sciret, non sineret suffodiri domum suam, in personam disponit creatoris. fur enim creator quomodo uideri potest, dominus totius hominis? nemo sua furatur aut suffodit, sed ille potius, qui in aliena descendit et hominem a domino eius alienat. porro, cum furem nobis diabolum demonstret, cuius horam etiam in primordio si homo scisset, numquam ab eo suffossus esset, propterea iubet, parati simus, quia qua non putamus hora filius hominis adueniet, non quasi ipse sit fur, sed iudex scilicet eorum, qui se non parauerint nec cauerint furem. ergo si ipse est filius hominis, iudicem teneo, et in iudice creatoris defendo; si uero Christum creatoris in nomine [*]( 4] cf. Luc. 12, 35—38. 6] cf. Luc. 12, 37. 36. cf. Luc. 12, 35. 8] cf. ib. 11] cf. Luc. 12, 36. 14J cf. Luc. 12, 39-40. 22] cf. Luc. 12, 40. ) [*]( 1 ut M, qui Ruulgo accedent M, accedunt Euulgo 5 pariauerint jR3, paria uenerint MR\' et sumus Eng: id sumus MR\', sumus JR3uulgo 6 parenthesin indicavit Eng 12 inuitatuB M (u ex o) intuens MR, metuens Lat 15 paterfamilias Rig 16 sineret R, sciret M suffodiri M, suffodi R uulgo 18 suffodi M 22 parati M, ut parati B uulgo 26 creatoris (scil. filium) scripsi (priore loco): creatorem MR )
522
filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando uenturus sit ignoremus, habes supra (prae)scriptum neminem rei suae furem esse, saluo et illo, quod in quantum timendum creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens creatoris est. itaque interroganti Petro, in illos an et in omnes parabolam diceret, (id) est ad illos et ad uniuersos, qui ecclesiis praefuturi essent, proponit actorum similitudinem: quorum qui bene tractauerit conseruos absentia domini reuerso eo omnibus bonis praeponetur, qui uero secus egerit, reuerso domino qua die non putauerit, hora qua non scierit, illo scilicet filio hominis, Christo creatoris, non fure sed iudice, segregabitur et pars eius cum infidelibus ponetur. proinde igitur aut et hic iudicem dominum opponit, (ut) et illic catechizat, aut si deum optimum, iam et illum iudicem adfirmat, licet nolit haereticus. temperare enim temptant hunc sensum, cum deo eius uindicatur, quasi tranquillitatis sit et mansuetudinis segregare solummodo et partem eius cum infidelibus ponere, ac si non sit uocatus, ut statui suo redditus. quasi non et hoc ipsum iudicato fiat! stultitia! quis erit exitus segregatorum? nonne amissio salutis? siquidem ab eis segregabuntur, qui salutem, consequentur. quis item infidelium status? nonne damnatio? aut si nihil patientur segregati et infideles, aeque ex diuerso nihil consequentur retenti et fideles. si uero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diuerso segregati et infideles. hoc erit iudicium, quod qui intendit creatoris est. Quem alium intellegam caedentem seruos paucis aut multis plagis et, prout commisit illis, ita et exigentem ab eis, quam retributorem deum? cui me docet obsequi nisi [*]( 5] cf. Luc. 12, 41. 7—12] cf. Luc. 12, 42—46. 26] cf. Luc. 12, 47-48. ) [*]( 2 praescriptum Oehlerm: scriptum M12 5 et in MRI, in R3 reliqui praeter Oehlerum 6 diceret, <id) est Eng: dicit et MR1, dizuset R1 vulgo illos M, ipsos R uulgo 9 praepon*etur M 12 ponet M 13 <ut) et illic (cf. 521, 25) scripsi: et illic M, et illi R, ut illic Eng 16 uindicatur. quasi uulgo 18 redditus R, redditos MF 21 item M, igitur vulgo 28 docet MF, decet II vulgo )
523
remuneratori? Proclamat Christus tuus: ignem ueni mittere in terram, ille optimus, nullius gehennae dominus, qui paulo ante discipulos, ne ignem postularent inhumanissimo uiculo, coercuerat. quando iste Sodomam et Gomorram nimbo igneo exussit, quando (de eo) cantatum est: ignis ante ipsum procedet et cremabit inimicos eius, quando per Osee comminatus est: ignem emittam in ciuitates Iudaeae, uel per Esaiam: ignis exarsit ex indignatione mea? [non] mentiatur, si non est ille, qui de rubo quoque ardenti uocem suam emisit. uiderit, quem ignem intellegendum contendas: etiam si figura est, hoc ipso, quod de meo elemento argumenta sensui suo sumit, meus est qui de meis utitur. illius erit similitudo ignis, cuius et ueritas. ipse melius interpretabitur ignis istius qualitatem adiciens: putatis uenisse me pacem mittere in terram? non, dico uobis, sed \'separationem\'. \'machaeram* quidem scriptum est, sed Marcion emendat. quasi non et separatio opus sit machaerae! igitur et ignem euersionis intendit qui pacem negauit. quale proelium, tale et incendium, qualis machaera, talis et flamma; neutra congruens domino (tuo.) denique: diuidetur, inquit, pater in filium et filius in patrem, et mater in filiam et filia in matrem, et nurus in socrum et socrus in nurum. hoc proelium inter parentes si in ipsis uerbis tuba cecinit prophetae, uereor ne Micheas Christo Marcionis praedicarit. Et ideo hypocritas pronuntiabat caeli quidem et terrae faciem probantes, tempus. uero illud non dinoscentes, quo scilicet, [*]( 1] cf. Luc. 12,49-53. Luc. 12, 49. 3] cf. Luc. 9, 54. 4] cf. Gen. 19, 24. 5] Ps. 96, 3. 7] Os. 8, 14. 8] Hier. 15, 14. 14] Luc. 12, 51. 16] (cf. Matth. 10, 34.) 20] Luc. 12, 52. 23] cf. Mich. 7, 6. 24] cf. Luc. 12, 56-,57. ) [*]( 2 terram. ille uulgo 4 coercuerat, quando uulgo 5 de eo addidi 6 per MRI, <et) per R3 uulgo 8 non secluei 9 mentiatur (scil. esse, si non uere est; tunc enim fortasse ei eredatur) mentiatur. si uulgo 10 emisit, uiderit uulgo, emisit. <sed) uiderit Eng 12 qui de meis utitur abundure mihi uidetur 20 tuo addidi (spuria iudicat uerba neutra congrnena domino Eng) 24 praedicarit Rig: praedicaret MR )
524
adimplens omnia, quae super ipso fuerant praedicata, nec aliter docens debuerat agnosci. ceterum quis posset eius tempora nosse, cuius per quae probaret non habebat? merito exprobrat etiam, quod iustum non a semetipsis iudicarent. olim hoc mandat per Ezechielem: iustum iudicium et pacatorium iudicate, per Hieremiam: facite iudicium et iustitiam, per Esaiam: iudicate pupillo et iustificate uiduam, imputans etiam uineae Sorech, quod non iudicium fecisset, sed clamorem. qui ergo docuerat, ut facerent ex praecepto, is exigebat, ut facerent et ex arbitrio. qui seminauerat praeceptum, ille et redundantiam eius urguebat. iam uero quam absurdum, ut ille mandaret iuste iudicare, qui deum iudicem iustum destruebat? nam et iudicem, qui mittit in carcerem nec ducit inde nisi soluto etiam nouissimo quadrante, in persona creatoris obtrectationis nomine disserunt. ad quod necesse habeo eodem gradu occurrere. quotienscumque enim seueritas creatoris opponitur, totiens illius est Christus, cui per timorem cogit obsequium.

Quaestionem rursus de curatione sabbatis facta quomodo discussit? unusquisque uestrum sabbatis non soluits asinum aut bouem suum a praesepi et ducit ad potum? ergo secundum condicionem legis operatus legem confirmauit, non dissoluit, iubentem nullum opus fieri, nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam ubique recognoscor exigere. simile est regnum dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo et seminauit [*]( 3] cf. Luc. 12, 57. 5] Zach. 8, 16. 6] Hier. 22, 3. 7] Es. 1,17. 8] cf. Es. 5, 7. 12] cf. Luc. 12, 58-59. 19] cf. Luc. 13, 10—17. 20] Luc. 13, 15. 23] cf. Exod. 12, 16. 25] Luc. 13, 19. ) [*]( 1 ipso scripsi: ipsos MR fuerant ME, fuerunt Gel reliqui 3 exprobrat B3, ex probat M, et probat Bl 5 ezechielem MR, Zachariam Pam, quem sequuntur posteriores; sed saepitts confundit prophetias Tertullianus, ut et supra 523, 8 6 iheremiam M 8 uineae B, uineam h M sorec M 10 seminauerat B3, Beminauerit MBl 19 decurationem M sabbatis scripsi: aabbati M. sabbato R 20 soluet M 25 recognoscor (rf. 521, 4) MR: recognosco te Lat, te cognosco Eng )

525
in horto suo. quis in persona hominis intellegendus? utique Christus, qui, licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a patre semen regni, sermonem scilicet euangelii, et seminauit in horto, isto utique in mundo. puta nunc in homine, sed cum in (suo) horto dixerit nec mundus autem nec homo illius sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit creatoris ostenditur. aut si, ut hunc laqueum euadant, conuerterint hominis personam a Christo in hominem accipientem semen regni et seminantem in horto cordis sui, nec ipsa materia alii conueniet quam creatori. De sequenti plane similitudine uereor, ne forte alterius dei regnum portendat. fermento enim comparauit illud, non azymis, quae familiariora sunt creatori. congruit et haec coniectura mendicantibus argumenta. itaque et ego uanitatem uanitate depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno creatoris, quia post illam clibanus uel furnus gehennae sequatur. quale est enim, ut (sit) lenissimi dei regnum quod etiam iudicii feruor lacrimosa austeritate subsequitur? Quotiens adhuc se iudicem ostendit et in iudice creatorem! quotiens utique reicit et damnat reiciendo! sicut hic quoque: cum surrexerit, inquit, pater familiae — quo? nisi quo dixit Esaias: cum surrexerit comminuere terram - et cluserit ostium — utique excludendis iniquis, quibus pulsantibus respondebit: nescio unde sitis, et rursus, enumerantibus quod coram illo ederint et biberint et in plateis eorum docuerit [adiciet]: recedite a [*]( 10] cf. Luc. 13, 21. 20—22] Luc. 13, 25. 21J Ea. 2, 19. 23] Luc. 13, 25. 24-25] cf. Luc. 13, 26. 25] Luc. 13, 27. ) [*]( 2 qui scripsi (priore loco): quia MR 4 isto MRt, suo B3, (suo.) isto fort. mundo, puta uulgo 6 creatoris scripsi: creator MR suo svtsp. Eng 8 hominis JRS, homines MR1 personam a Christo Rz, personam christi M, in personam Christi Rl hominis personam cf. supra 524, 26: quod accepit homo 9 ipsa materia scil. seminis regni 11 (de) alterius susp. Eng regnum scripsi: regno MR 12 familiora M 16 uerba quale est—subsequitur. quae in MRpaulo supra post quam creatori leguntur, huc transtuli sit add. Oehlerus 17 iudici M 19 reicit scripsi: eiecit MR 22 parenthesin indicaui 23 iniquis. quibus uulgo 24 ederint R, ediderint MF 25 adiciet seclusi )
526
me omnes, operarii iniquitatis —, illic erit fletus et dentium frendor, — ubi? foris scilicet, ubi erunt exclusi ostio cluso; ab eo ergo erit poena, a quo fit exclusio in poenam — \'cum uidebunt iustos introeuntes in regnum dei, se uero detineri foris\'. a quo? si a creatore, quis ergo erit intus recipiens iustos in regnum? deus bonus? quid ergo illic creatori? ut foris detineat in poenam quos aduersarius eius exclusit? suscipiendos a se, si utique, magis in aduersarii bilem. sed et ille, exclusurus iniquos, sciat utique creatorem illos detenturum in poenam aut non sciat oportet. ergo aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo, qui detinet, cedens ei nolens, aut si uult ita fieri, ipse ita faciendum iudicauit. et non erit melior creatore ipse auctor infamiae creatoris. haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire alius liberare credatur, unius erit tam iudicium quam et regnum, et dum unius est utrumque, qui et iudicat, creatoris est.

Ad prandium uel ad cenam quales uocari iubet? quales ostenderat per Esaiam: confringe panem tuum esurienti. et mendicos et qui sine tecto sunt induc in domum tuam, qui scilicet humanitatis istius uicem retribuere non possint. hanc si Christus captari uetat, in resurrectione eam repromittens, creatoris est forma, cui non placent amantes munera, sectantes retributionem. Etiam inuitatoris parabola cui magis parti occurrat, expende. homo quidam fecit cenam et uocauit multos. utique cenae paratura uitae aeterna saturitatem figurat. dico primo extraneos et nullius iuris adfines inuitari ad cenam non solere, certe facilius solere domesticos et familiares. ergo creatoris est inuitasse, ad quem pertinebant [*]( 1] Luc. 13, 23. 4] uerba euMigelii Marcionis ex Luc. 13, 28 detorta, cf. Epiphan. haer. 42 echol. 40. 17] cf.Luc.14, 12-14. 18] Ea. 58, 7. 21] cf. Luc. 14, 14. 22] cf. Es. 1, 23. 23] cf. Luc. 14, 16-24. 24] Lnc. 14,16. ) [*]( 2 dentium frendor M, frendor dentium R trnlgo parenthesin indicaui 8 cluso; ab eo ergo scripsi: cluso ab eo. ergo uulgo 5 ergo erit MF, erit ergo R uulgo 6 illic scripsi: illuc MR 7 creatori, ut uulgo quos B, quod M 8 suscipiendos M (cipiendos in ras.) 9 sciat B\', scit MRl 10 aut R3, an MRl 20 humanitatis R3, et humanitatis MR* )

527
qui inuitabantur, et per Adam, qua homines, et (per) patres, qua Iudaici, non eius, ad quem neque natura pertinebant neque praerogatiua. dehinc si is mittit ad conuiuas, qui cenam parauit, sic quoque creatoris est cena, qui misit ad conuiuas admonendos, ante iam uocatos per patres, admonendos autem per prophetas, non, qui neminem miserit ad monendum nec qui nihil prius egerit ad uocandum, sed ipse descenderit subito, tantum quod innotescens iam inuitans, tantum quod inuitans iam in conuiuium cogens, eandem faciens horam cenandi et ad cenam inuitandi. excusant se inuitati. si ab alio deo, merito, quia subito inuitati; si non merito, ergo nec subito; si autem non subito inuitati, ergo a creatore, a quo olim, cuius denique declinauerant uocationem tunc, primo dicentes ad Aaronem: fac nobis deos, qui praeeant nobis, atque exinde aure audientes et non audientes, uocationem scilicet dei, qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam: audite, inquit, uocem meam, et ero uobis in deum et uos mihi in populum, et ibitis in omnibus uiis meis, quascumque mandauero uobis — ecce inuitatio dei — et non audierunt, inquit, et non aduerterunt aurem suam m, - ecce recuaatio populi - 8 e sed i e abieruntin his, quae concupiuerunt corde suo malo: \'agrum emi\' et \'boues mercatus sum\' et \'uxorem duxi ? . et adhuc ingerit: et emisi omnes ad uos famulos meos, prophetas, — hic erit spiritus sanctus, admonitor conuiuarum — die et ante lucem, et non audiit populus meus et non intendit auribus suis et obdurauit collum suum. hoc ut patri familiae renuntiatum est, motus tunc — bene quod et motus; [*]( 3] cf. Luc. 14, 17. 10] cf. Luc. 14, 18-20. 14] Exod. 82, 1. 15] cf. Es. 6, 9. 17] Hier. 7, 23. 20] Hier. 7, 24. 22] cf. Luc. 14, 18-20. 23] Hier. 7, 25—26. 28] cf. Luc. 14, 21. ) [*]( 1 <per) patres Gel: per om. MR 6 non (scil. eius) qui 8 innotescena, iam uulgo inuitans, iam uulgo 13 uocationem, tunc primo vulgo 17 deum scripsi: dominum MR 19 mandauero M (ue 8. u. a m. 1) 21 his M, hiia Rt, iis R3 vulgo 24 omnes ad uoa MR, ad uos omnes Pam 27 suis M (in ras. a m. 1) patrifamiliaa Rig )
528
negat enim Marcion moueri deum suum; ita et hoc meus est — mandat de plateis et uicis ciuitatis facere sublectionem. uideamus an eo sensu, quo rursus per Hieremiam: numquid solitudo factus sum domui Israhelis aut terra in incultum derelicta? — id est: numquid non habeo quos adlegam aut unde adlegam? — quoniam dixit populus meus: non uenimus ad te. itaque misit ad alios uocandos ex eadem adhuc ciuitate. dehinc loco abundante praecepit etiam de uiis et sepibus colligi, id est nos iam de extraneis gentibus, illa scilicet aemulatione, qua in Deuteronomio: auertam meam faciemab eis et monstrabo, quid illis in nouissimis, — id est alios possessuros locum eorum — . quoniam genitura peruersa est, filii in quibus fides non est. illi obaemulati sunt me in non deo et prouocauerunt me in iram in idolis suis, e t ego obaemulabor eos in non natione, (in natione) insipienti prouocabo eos in iram, in nobis scilicet, quorum spem Iudaei gemunt, de qua illos gustaturos negat dominus, derelicta Sione tamquam specula in uinea et in cucumerario casula, posteaquam et nouissimam in Christo inuitationem recusauit. quid ex hoc ordine, secundum dispositiones et praedicationes creatoris recensendo, competere potest illi, cuius nec ordo habet nec dispositio ad parabolae conspirationem, qui totum opus semel fecit? aut quae erit prima uocatio eius, et quae secundo actu admonitio? ante debent alii excusare, postea alii conuenisse. nunc autem pariter utramque partem inuitare uenit, de ciuitate, de sepibus, aduersus speculum parabolae. nec potest iam fastidiosos iudicare quos numquam [*]( 2] cf. Luc. 14, 21. 3-7] Hier. 2, 31. 7] cf. Luc. 14,21. 8] cf. Luc. 14. 23. 11—17] Deut. 32, 20-21. 18] cf. Luc. 14,24. 19] cf. Es. 1.8. ) [*](3 iheremiam M 7 ueniemus/ortf. 10 deutheronomioM 11 meam faciem M, faciem meam R uulgo 16 in natione add. R3, om. MMl 17 nobis Rj, nouis MRl 18 spem MR, apeciem Lat gemunt Semlerus: gerunt MR reliqtii 20 Christo MRX, Christum R3 uulgo 21 dispositiones M, dispositionem R 22 illi R3, illic MRl 23 ordo-dispositio scripsi: ordinem- dispositionem MR habet = Be habet, secundum mum auctoris adparabolae conspirationem = ita ut conspiret cum parabola 24 primo fort. )
529
retro inuitauit, quos cum maxime adgreditur. aut si de futuro eos iudicat contempturos uocationem, ergo et sublectionem loco eorum ex gentibus de futuro portendit. plane adhuc secundo uenturus est: [ut gentibus praedicet. et si] uenturus est autem, puto, non quasi uocaturus adhuc conuiuas, sed iam collocaturus. interea qui cenae istius uocationem in caeleste conuiuium interpretaris spiritalis saturitatis et iocunditatis, memento et terrenas promissiones uini et olei et frumenti et ipsius ciuitatis aeque in spiritalia figurari a creatore.

Ouem et drachmam perditam quis requirit? nonne qui perdidit? quis autem perdidit? nonne qui habuit? quis uero habuit? nonne cuius fuit? si igitur homo non alterius est res quam creatoris, is eum habuit, cuius fuit, is perdidit, qui habuit, is requisiuit, qui perdidit, is inuenit, qui quaesiuit, is exultauit, qui inuenit. ita utriusque parabolae argumentum uacat circa eum, cuius non est ouis neque drachma, id est homo. non enim perdidit, quia non habuit, nec requisiuit, quia non perdidit, nec inuenit, quia nec requisiuit, nec exultauit, quia non inuenit. atque adeo exultare illius est de paenitentia peccatoris, id est de perditi recuperatione, qui se professus est olim malle peccatoris paenitentiam quam mortem.

Quibus duobus dominis neget posse seruiri, quia alterum offendi sit necesse alterum defendi, ipse declarat, deum proponens et mamonam. proinde mamonam quem intellegi uelit, si interpretem non habes, ab ipso potes discere. admonens enim nos de saecularibus suffragia nobis prospicere [*](10] cf. Lnc. 15, 4-7; 8-11. 21] cf. Ez. 33, 11. 22] cf. Lue. 16, 13. 25] cf. Luc. 16, 9. ) [*]( 2 contempturos J23, contempturus MRt 3 ex i gentibus M adhuc scripsi: ad hoc MJR 4 ut-et si seclusi (uerba et si, quae ego olim retinueram, iwre deleuit Eng): interpolata haec esse quae tequuntur docent; orta autem est haec interpolatio ex comiptela ad hoc pro adhuc 9 figurari (sylL fi in ras. a m. 1) M 10 drachmam ecripsi: draomam M, dragmam R ttulgo 11 quis uero Gel: qui nero MB 14 requisiuit (tpU. re 8. tf. a m. 1) M 16 drachma M, dragma R 22 quia 1is, qui MSl 24 mamonam M (sic fere ubique), mammonam 1iuulgo proinde M, deinde Buulgo 25 nelit (t ex s) M ) [*]( XXXXVII. rare. ill. ) [*]( 34 )

530
amicitiarum secundum serui illius exemplum, qui ab actu summotus dominicos debitores diminutis cautionibus releuat in subsidium sibi: et ego, inquit, dico uobis, facite uobis amicos de mamona iniustitiae, de nummo scilicet, de \' quo et seruus ille. iniustitiae enim auctorem et dominatorem totius saeculi nummum scimus omnes. cui famulatam uidens Pharisaeorum cupiditatem ammentauit hanc sententiam: non potestis deo seruire et mamonae. inridebant denique Pharisaei pecuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mamonam de nummo dictum, ne quia existimet in mamona creatorem intellegendum et Christum a creatoris illos seruitute reuocasse.. quid nunc? potius ex hoc disce unum a Christo deum ostensum. duos enim dominos nominauit, deum et mamonam, crea. torem et nummum: denique non potestis deo seruire, utique ei, cui uidebantur seruire, et mamonam, cui magis destinabantur. quodsi ipse alium se ageret, non duos dominos, sed tres demonstrasset — et creator enim dominus, quia deus, et utique magis dominus quam mamonas magisque homini obseruandus, qua magis dominus —; quale est enim, ut qui mamonam dominum dixerat et cum domino iunxerat uero, ipsum dominum taceret, id est deum creatorem? aut numquid tacendo eo concessit seruiendum ei esse, si solummodo sibi et mamonae negauit posse seruiri? ita cum unum deum ponit, nominaturus et creatorem, si alius esset ipse, creatorem nominauit quem [dominum] sine alio [deo non] posuit. et illud itaque relucebit, quomodo dictum sit: (si) in mamona iniusto [*]( 1] cf. Loc. 16, 1-9. 3] Luc. 16, 9. 7] Lnc. 16, 13. 8] cf. Luc. 16, 14. 14] Luc. 16, 13. 26] Luc. 16, 11. ) [*]( 2 diminutis Lat: diminuit MR 9 mammonam MK 10 dictam. ne uulgo 12 quid MR, quin Gel 13 dominos R3, dominus MRl 15 uidebantur seruire M, seruire uidebantur R uulgo 17 parmthesin indicaui 18 homini obseruandus acripsi: non obaeruandna MRl, obseruandus R3 20 domino iunxerat uero, (id est deo Marcionis) ipsum acripsi: deo iunxerat, uere ipsorum MR 21 deum creatorem scripsi: de creatore MF, creatorem Ruulgo 25 dominum et deo non seclusi (cf. I. 23: ita eam unum deum ponit) 26 sit (si) scripsi: sit MR, si Pam )
531
fideles non extitistis, quod uerum est quis uobis credet? in nummo scilicet iniusto, non in creatore, quem et Marcion iustum facit, et: si in alieno fideles inuenti non estis, meum quis dabit uobis? alienum enim debet esse a semis dei quod iniustum est. creator autem quomodo alienus erat Pharisaeis, proprius deus Iudaicae gentis? si ergo haec non cadunt in creatorem, sed in mamonam, \'quis uobis credet quod uerius est\'? et \'quis uobis dabit quod meum est\'? non potest quasi ali{en)us dixisse de alterius dei gratia. tunc enim uideretur ita dixisse, si eos in creatorem, non in mamonam infideles notando per creatoris mentionem distinctione se fecisset dei alterius, non commissuri suam ueritatem infidelibus creatoris, t quoniam tunc alterius uideri potest, si non ad hoc proponatur, ut a re, de qua agitur, separetur. Si autem et iustificantes se coram hominibus Pharisaei spem mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat, quo et propheta Hieremias: miser homo, qui spem habet in homine. si et adicit: scit autem deus corda uestra, illius dei uim commemorabat, (qui) lucernam se pronuntiarat scrutantem renes et corda. si superbiam tangit: quod elatum est apud homines perosum est deo, Esaiam ponit ante oculos: dies enim domini Sabaoth in omnem contumeliosum et superbum, in omnem sublimem et elatum, et humiliabuntur. Possum iam colligere, cur tanto aeuo deus Marcionis fuerit in occulto. expectabat, opinor, donec haec omnia disceret a creatore. didicit igitur usque ad Iohannis tempora atque ita exinde processit adnuntiare regnum [*]( 3] Lnc. 16, 12. 7] cf. Luc. 16, 11. 8] cf. Luc. 16, 12. 15] cf. Lnc. 16, 15. 17] Hier. 17, 5. 18] Luc. 16, 15. 19] cf. Prou. 20, 27. 20] cf. Ps. 7, 10. Hier. 11, 20. Apoc. 2, 23. Luc. 16, 15. 22] Es. 2, 12. ) [*]( 5 autem quomodo R3, alio modo MRl (in M autem add. in mg. m. 3, quod etiamin Ncomparet) 9 alienue scripsi (id est alterius dei Christus): aliusMH 12 distinctione se scripsir distinctionea MR 13 quoniam MR1, quomodo autem Eng, quomodo R3 uulgo; uerba quoniam-separetur non habeo quomodo intellegam; mihi quidemc0fn4ptela in uerbis si non adhoclatereuidetur et uelim rescribi: sinomen adbuc 19 qui add. Pam pronuntiarat M, pronuntiabat B uulgo 23 sublimen M 26 igitur MF, ergo R uulgo ) [*]( 34* )
532
dei dicens: lex et prophetae usque ad Iohannem; ex quo regnum dei adnuntiatur. quasi non et nos limitem quendam agnoscamus Iohannem constitutum inter uetera et noua, ad quem desineret Iudaismus et a quo inciperet Christianismus, non tamen, ut ab alia uirtute facta sit sedatio legis et prophetarum et initiatio euangelii, in quo est dei regnum.\' [Christus ipse.] nam id si probauimus, et uetera transitura et noua successura praedicari a creatore, si et Iohannes antecursor et praeparator ostenditur uiarum domini euangelium\', superducturi et regnum dei promulgaturi, et ex hoc iam, quod Iohannes uenit, ipse erit Christus qui Iohannem erit subsecutus ut antecursorem; et, si desierunt uetera et coeperunt ! noua interstite Iohanne, non erit mirum quod ex dispositione est creatoris, ut unde(unde) magis probetur ** quam ex legis et prophetarum in Iohannem occasu et exinde ortu regni dei. transeat igitur caelum et terra citius, sicut et lex et: prophetae, quam unus apexuerborum domini-nerbum enim, inquit Esaias, dei nostri manet in aeuum —: nam quoniam in Esaia iam tunc Christus, sermo scilicet et spiritus creatoris, Iohannem praedicarat — uocem clamantis in deserto: parate uiam domini — in hoc uenturum, ut legis et] prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem, non per destructionem, et regnum dei a Christo adnuntiaretur, I ideo subtexuit facilius elementa transitura quam uerba sua,\' confirmans hoc quoque, quod de Iohanne dixerat, non praeterisse.

(Sed Christus diuortium inhibet dicens: qui dimiserit [*]( 1] Lnc. 16, 16. 7] cf. Es. 43, 19; 65, 17. cf. n Cor. 5, 17. 9] ct Mal. 3, 1. cf. Matth. 11, 10. 16] Luc. 16, 17. cf. 21, 33. 17] Es.J 40, 8. 21] Es. 40, 3. 27] Luc. 16, 18. ) [*]( 7 Christus ipse seclusi: irreptisse uidetur ex l.11 id si scripsi: et si!, MB 11 erit M (alt. loco), erat Buulgo subsecntus scripti: subsecaturus MM 14 undeunde Lat: unde MB, aliunde JRig lacunam signoui: diuinitatum diBtantia (qt. 638, 22) uel simile aiiquid intercidit 15 regni scripsi: regnum MR 17 parenthesin indicaui 21 parate M. parare Buulgo 27 inhibet Eftg: iubet M, prohibet Buulgo )

533
uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committet, (et) qui dimissam a uiro duxerit, aeque adulter est, - ut sic quoque prohibeat diuortium, inlicitum facit repudiatae matrimonium — Moyses uero permittit repudium in Deuteronomio: si sumserit quis uxorem et habitauerit cum ea, et euenerit non inuenire eam apud eum gratiam, eo quod inuentum sit in illa impudicum negotium, scribet libellum repudii et dabit in manu eius et dimittet illam de domo sua. uides diuersitatem legis et euangelii, Moysi et Christi\'? plane. non enim recepisti illud quoque euangelium eiusdem ueritatis et eiusdem Christi, in quo prohibens diuortium propriam quaestionem eius absoluit: Moyses propter duritiam cordis uestri praecepit libellum repudii dare; a primordio autem non fuit sic; quia scilicet qui marem et feminam fecerat, erunt duo, dixerat, in carne una; quod deus itaque iunxit, homo (non) disiunxerit. hoc enim responso et Moysi constitutionem protexit, ut sui, et creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. sed quatenus ex his reuincendus es, quae recepisti, sic tibi occurram, ac si meus Christus (tuus:) nonne et ipse prohibens diuortium et parem tamen gestans eius, qui marem et feminam iunxit, excusauerit potius quam destruxerit Moysi constitutionem? sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi et creatori, ut, si non contrarium ostendero, meus sit. dico [*]( 5] Dent. 24, 1. 13] Matth. 19, 8. 15-17] Matth. 19, 4. 5. 6. cf. Gen. 1, 27; 2, 24. ) [*]( 1 committet MR, committit Oehlerus, commisit Pam 2 et addidi 3 parenthesin indicauit Eng: est. ut uulgo 5 deutheronomio M 9 manu JtfF, manum R 17 non addidit Eng disiunxerit? hoc uulgo 19 direxit R, direxerit MF 20 quaerere coepisti 221 21 tuus addidi (cf. infra l. 24): Eng sic vult rescribi: sic tibi occurram [ac si]: mens Christus nonne etc. 22 parem scripsi (id est aduersarium): patrem MR gestans MK (cf. angelum, hominem gestare de carne Chr. 14; et ibidem c. 12: dominum circumferre sabbati et 499, 3: iudioem gerere): testans Lat (prob. Eng) eius scripsi: eum MR 24 ecce sic B, ecce si F, ac si M )
534
enim illum condicionaliter nunc fecisse diuortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxoiem, ut aliam ducat: qui dimiserit, inquit, uxorem et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito dimissam duxerit aeque adulter est, ex eadem utique causa dimissam, qua non licet dimitti, ut alia ducatur; inlicite enim dimissam pro indimissa ducens adulter est. manet enim matrimonium quod non rite diremptum est; manente (autem) matrimonio nubere adulterium est. ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in totum prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias, ubi causa cessat, ob quam prohibuit; et iam non contrarium Moysi docet, cuius praeceptum alicubi conseruat, nondum dico confirmat. aut si omnino [non] negas permitti diuortium a \' Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec coniungens marem et feminam nec alibi coniunctos ad sacramentum baptismatis et eucharistiae admittens, nisi inter se coniurauerint aduersus fructum nuptiarum, ut aduersus ipsum creatorem? certe quid faciet apud te maritus, si uxor eius commiserit adulterium? habebitne illam? sed nec tuum apostolum sinere (scis) coniungi prostitutae membra Christi. habet itaque et Christum adsertorem iustitia diuortii. iam hinc confirmatur ab illo Moyses ex eodem titulo perhibens repudium, quo et Christus: si inuentum fuerit in muliere negotium impudicum. nam et in euangelio Mathei: qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam adulterii, facit eam [*]( 2] Luc. 16, 18. 19] cf. I Cor. 6, 15. 23] Dent. 24, 1. 24] Matth. 5, 32. ) [*]( 2 ut BI, et MBX 8 autem addidi: dum uult verba manente-esi Eng 10 alias ubi Big: alia subici MBl, aliud est ubi S3 11 et iam scripsi: etiam MR 13 confirmat aut 22, confirmata ut MF non sed. R3 16 euchariBthiae M 18 faciet Urs: facit MB 19 sed MR, scilicet Oehlerus acis suppl. Urs, om. MB reliqui omnes 21 iam hinc confirmatur cf. supra l. 12 22 perhibens scripsi: prohibens MS 24 Mathei R, matthei M )
535
adulterari. atque ita adulter censetur et ille, qui dimissam a uiro duxerit. ceterum praeter ex causa adulterii nec creator disiungit quod ipse scilicet coniunxit, eodem alibi Moyse constituente eum, qui ex compressione matrimonium fecerit, non posse dimittere uxorem in omne tempus. quodsi ex uiolentia coactum matrimonium stabit, quanto magis ex conuenientia uoluntarium? sicut ex prophetiae auctoritate: uxorem iuuentutis tuae non dimittes. habes itaque Christum ultro uestigia ubique creatoris ineuntem tam in permittendo repudio quam in prohibendo; habes etiam nuptiarum, quoquo uelis latere, prospectorem, quas nec separari uult prohibendo repudium nec cum macula haberi tunc permittendo diuortium. erubesce non coniungens quos tuus quoque Christus iunxit, erubesce etiam disiungens sine eo merito, quo disiungi uoluit et tuus Christus. debeo nunc et illud ostendere, unde hanc sententiam deduxerit dominus quoue direxerit. ita enim plenius constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito interposita est, habens radicem ex eadem Iohannis mentione. Iohannes enim, retundens Herodem, quod aduersus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset habentis filiam ex illa, — non alias hoc permittente, immo et praecipiente lege, quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et [*]( 3] cf. Deut. 22, 28-29. 7] Mal. 2, 15. 19] cf. Luc. 16, 16. 20] cf. Luc. 3, 19. 23] cf. Deut. 25, 5. ) [*]( 1 atque ita M, atque Rl, aeque R3 reliqui praeter Big 4 fecerit scripsi: fecerat MR 5 uiolantia M 7 uerba sicnt-dimittes cum antecedentibus coniungi nequeunt, ita scilicet comporitis, ut addi quicquam omnino non sinant. quamobrem, nisi interciderunt aliqua, nescio an haec interpolatori debeantur. Eng sic distingui vult: uoluntariam, sicut (et) ex prophetiae auctoritate uxorem .. non dimittes? ex M, et R 10 quoquo S3, quoqueMB1 12 macula R3, masculo MR1 13 iunxitilf, coniunxitU 14 quo R, quos M 17 eum non R3, eadem MRl spectasse R3, expectasae MR1 19 mentionem M 22 alias R, alia M 23 inliberis R5, illecebris MBt, sine liberis Oehlerus (in notis) )
536
ex costa ipsius supparetur semen illi — coniectus in earcerem fuerat ab eodem Herode, postmodum et occisus. facta igitur mentione Iohannis dominus, eo utique succensus exitu eius, inlicitorum matrimoniorum et adulterii figuras iaculatus est in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a uiro duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus repudio quam morte dimissam a uiro duxerat, — et hoc fratre habente ex illa filiam et uel eo nomine inlicite — ex libidinis, non ex legis instinctu, ac propterea propheten quoque adsertorem legis occiderat. hoc mihi disseruisse proficiet etiam ad subsequens argumentum diuitis apud inferos dolentis et pauperis in sinu Abrahae requiescentis. nam et illud quantum ad scripturae superficiem subito propositum est, quantum ad intentionem sensus et ipsum cohaeret mentioni Iohannis male tractati et suggillati Herodis male maritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et Iohannis refrigeria, ut iam audiret Herodes: habent illic Moysen et prophetas, illos audiant. sed Marcion aliorsum cogit: scilicet utramque mercedem creatoris siue tormenti siue refrigerii apud inferos determinat, eis positam, qui legi et prophetis oboedierint, Christi uero et dei sui caelestem definit sinum et portum. respondebimus et (ad) haec, ipsa scriptura reuincente oculos eius, qui ad inferos discerait Abrahae sinum pauperi. aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahae sinus. nam et magnum ait intercidere regiones istas profundum [*]( 1] cf. Matth. 14, 3. 2] cf. Matth. 14, 10. 4] cf. Luc. 16, 18. 11] cf. Luc. 16. 19—31. 17] Luc. 16, 29. 23] cf. Luc. 16, 26. ) [*]( 1 supparetur M, suppararetur R 2 Herode om. R1 3 eo utique scripsi: et utique MR, utique et Eng succensns exitu scripsi: snccea- Bua exitus MB uulgo 4 adulterii figuras M, adulteri figura R 7 repudio quam morte Eng: morte quam repudio MR parenthesin indicauit Eng 8 inlicite R3, inlicita MRl 11 ad om. Rl 15 suggillatui Rig maritati R3 mg, meritati MR 19 scilicet Pam: scilicet et MF, scilicet ut R 20 determinat MF, determinet R eis (i s. o) M 21 Christi uero et dei sui scil. mercedi definit MF, definiat 12 22 et (ad) scripsi: et MR 23 qui Eng: quae MR ad inferos MR, ab inferis Pam 25 intercidere MIll, intercedere Rsuulgo )
537
et transitum utrimque prohibere. sed nec adleuasset dines oculos et quidem de longinquo, nisi in superiora et de altitudinis longinquo per inmensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis. unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem, quae sinus dicta sit Abrahae, ad recipiendas animas filiorum eius, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum, in Abrahae censum deputandarum [et] ex eadem fide, qua et Abraham deo credidit, nullo sub iugo legis nec in signo circumcisionis. eam itaque regionem, sinum dice, Abrahae, etsi non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebere animabus iustorum *, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat, tunc apparitura caelesti promissione, — quam Marcion suo (deo) uindicat, quasi non a creatore promulgatam, — ad quam ascensum suum Christus aedificat in caelum secundum Osee, utique suis, ubi est et locus aeternus, de quo Esaias: quis adnuntiabit uobis locum aeternum? nisi scilicet Christus, incedens iniustitia, loquens uiam rectam, odio habens iniustitiam et iniustitiam. quodsi aeternus locus repromittitur et ascensus in caelum aedificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahae \'uelut stellas caeli\' futurum, utique ob caelestem promissionem, salua ea promissione cur non capiat sinum Abrahae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo iam delinietui futuri imago ac candida quaedam utriusque iudicii [*]( 7] cf. Gen. 17, 4. cf. Rom. 4, 17. 9] cf. Bom. 4, 8. cf. Rom. 4, 13. 10] cf. Rom. 4, 11. 16] cf. Am. 9, 6. 18] Ea. 33, 14. 19] Ea. 33, 15. 22] cf. Gen. 22, 17. ) [*]( 1 utrimque R3, utrumque MR1 8 et tecltui 11 etsi MR3, et R\' 12 praebere scripsi: praeterea MBl, praebituram R3 uulgo lacunam signaui. contendimus uel tale aliquid desidero 15 deo addidi: Christo add. Ciacconius promulgatam. ad uulgo 17 Osee MR, Amos Pam 21 repromittitur R3, repromittetur MRl 26 ac R, ad MF quaedam R, quadam MF )
538
prospiciatur? admonens quoque uos haereticos, dum in uita estis, * Moysen et prophetas, unum deum praedicantes creatorem et unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum, qui occidat et uiuificet. immo'\', inquit, \'nostri dei monella de caelo non Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: hunc audite*. merito. tunc enim apostoli satis iam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum credendo Moysi et prophetis. nec enim accepisset Petrus dicere: tu es Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus adnuntiabatur. haec igitur fides eorum meruerat, ut etiam uoce caelesti confirmaretur, iubente illum audiri, quem agnouerant euangelizantem pacem, euangelizantem bona, adnuntiantem locum aeternum. aedificantem illis ascensum suum in caelum. apud inferos autem de eis dictum est: habent illic Moysen et prophetas, illos audiant, qui non credebant omnino uel qui nec sic credebant, esse post mortem superbiae diuitiarum et gloriae deliciarum supplicia adnuntiata a Moyse et prophetis. decreta autem ab eo deo, qui de thronis deponit dynastas et de sterculinis eleuat inopes. ita cum utriusque pronuntiationis diuersitas competat creatori, non erit diuinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiarum.j

Conuersus ibidem ad discipulos (uae\' dicit auctori scan. dalorum: expedisse ei, si natus non fuisset aut si molino saxo ad collum deligato praecipitatus esset in profundum, quam unum ex illis modicis utique discipulis eius scandalizasset. aestima, quale supplicium comminetur ille. nec enim! [*](1] cf. Luc. 16,29. 5] cf. I Reg. 2, 6. 6] Luc. 9, 35. 9] Marc. 8, 29. cf. Matth. 16,16. Luc. 9,20. 13J cf. Es. 52, 7. 14] cf. Es. 33, 14. 15] cf. Amos 9, 6. 16] Luc. 16, 29. 20] cf. Ez. 26, 16. 21] cf. Ps. 112, 7: I Reg. 2, 8. 24] cf. Luc. 17, 1-2. ) [*]( 1 lacunam aignaui: audire intercidit uel ut audiatis 5 monella JIF, monela R 17 illos audiant M, audiant illoa B uulgo omnino uel qui nec scripsi: uel qui nec omnino MR 18 aic R3, si MR* 21 sterculims MF, sterquilinia R uulgo utriusque scripsi: utrique MRl, utrimque R3 uulgo 25 expedisset Rig 27 (ut) unum fort. 28 ille Lat: illi MR reltqui )

539
alius ulciscetur scandalum discipulorum eius. agnosce igitur et iudicem et illo adfectu pronuntiantem de cura suorum, quo et creator retro: qui tetigerit uos, ac si pupillam oculi mei tangat. idem sensus eiusdem est. peccantem fratrem iubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit, aut ex odio uolens fratrem in delicto perseuerare aut ex acceptione personae parcens ei: habes Leuiticum: non odies fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces proximum tuum, utique et fratrem, et non sumes propter illum delictum. nec mirum, si ita docet qui pecora quoque fratris tui, si errantia in uia inueneris, prohibet despicias, quominus ea reducas fratri, nedum ipsum sibi. sed et ueniam des fratri in te delinquenti iubet, etiam septies. parum plane. plus est enim apud creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians: fratris malitiae memor ne sis, nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti. non enim dones offensam uult, sed obliuiscaris. Lex leprosorum quantae sit interpretationis erga species ipsius uitii et inspectationis summi sacerdotis, nostrum erit scire, Marcionis, morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum eius adfirmet, praeuenientem sollemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire iussos, ut se ostenderent sacerdotibus, in itinere purgauit, sine tactu iam et sine uerbo, tacita potestate et sola uoluntate. quasi necesse sit, semel remediatore languorum et uitiorum adnuntiato Christo et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari aut creatorem in Christo ad legem prouocari, si quid aliter, quam lege distinxit, ipse perfecit, cum aliter utique [*]( 3] Zach. 2, 8. 4] cf. Luc. 17, 3. 7] Leu. 19, 17. 10] cf. Exod. 23, 4. 12] cf. Luc. 17, 4. 15] Leu. 19, 18. 17] cf. Len. cap. 13 et 14. 21] cf. Luc. 17, 11-19. 22] cf. Luc. 17, 14. 23] cf. ib. ) [*]( 5 deliquerit fort. 7 habes scripsi: habens MR 8 traduces M, non traduces R, traducens Rig 12 fratri <tuo) Gel 13 des MR3, dei J21 16 petenti <tantum) fort. 21 praeuenientera R, praeueniente M 27 retractare-prouocare fort. prouocari; si uulgo )
540
dominus per semetipsum operetur siue per filium, aliter (per) prophetas famulos suos, maxime documenta uirtutis et potestatis, quae ut clariora et ualidiora, qua propria, distare a uicariis fas est. sed eiusmodi et alibi iam dicta sunt in documento superiore. nunc, etsi praefatus est multos tunc fuisse leprosos apud Israhelem in diebus Helisei prophetae et neminem eorum purgatum nisi Neman Syrum, non utique et numerus faciet ad differentiam deorum, in destructionem creatoris unum remediantis et praelationem eius, qui decem emundarit. quis enim dubitabit plures (potius) potuisse curari ab eo, qui unum curasset, quam ab illo decem, qui numquam retro unum? sed hac cum maxime pronuntiatione diffidentiam Israhelis uel superbiam pulsat, quod cum multi essent illic leprosi et prophetes non deesset, etiam edito documento nemo decucurrisset ad deum operantem in prophete. igitur quoniam ipse erat authenticus pontifex dei patris, inspexit illos secundum legis arcanum, significantis Christum esse uerum disceptatorem et elimatorem humanarum macularum. sed et quod in manifesto fuit legis praecepit: ite, ostendite uos sacerdotibus. cur, si illos ante erat emundaturus? an quasi legis inlusor, ut in itinere curatis ostenderet nihil esse legem cum ipsis sacerdotibus? et utique [uideret] uiderit, si cui tam opiniosus uidebitur Christus. immo digniora sunt interpretanda et fidei iustiora: ideo illos remediatos, quia secundum legem inssi abire ad sacerdotes obaudierant. neque enim credibile est emeruisse medicinam a destructore legis obseruatores legis. sed cur pristino leproso nihil tale praecepit? quia nec Heliseus Syro [*]( 5] cf. Lnc. 4, 27. 19] Luc. 17, 14. 24] cf. Luc. 17, 24. 27] cf. Luc. 5, 12—13. ) [*]( 1 (per) prophetae R, prophetas MF 4 sunt JS3, sint MRl 7 Neman scripai (cf. 641, n: Neeman J21, neaman M, Naamann IPuulgo et (8. u. a m. 1) M, om. Rig 10 potius add. Eng 14 edito R3, in edito MR 15 prophete MF, prophetis R uulgo 17 dispectatorem fort. (çf. 539,18) 18 elimatorem ex eliminatorem M (eorr. m. 1) 22 sacerdotibus et utique rideret? uiderit Eng uideret secl. R3 si cui tam B. sic uitam M 24 quia M, qua R uulgo 26 obseruatorea R3, obsecratores 14 (in ras.) J21 )
541
Neman; et tamen non idcirco non erat creatoris. satis respondi, sed qui credit, id intellegit etiam altius aliquid. disce igitur et causas. in Samariae regionibus res agebatur, unde erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciuerat ab Israhele, habens schisma illud ex nouem tribubus, quas auulsas per Achiam prophetam collocauerat apud Samariam Hieroboam. sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani de montibus et puteis patrum, sicut in euangelio Iohannis Samaritana illa in conloquio domini apud puteum: ne tu maior sis? et cetera; et rursus: patres nostri in isto monte adorauerunt, et uos dicitis, quia Hierosolymis oportet adorare. itaque [qui] et per Esaiam \'uae. qui dixerat eis, qui confiderent in monte Samariae, iam et ipse eam restituere dignatus, de industria iubet ostendere se sacerdotibus, — utique qui non erant nisi ubi et templum, subiciens Samaritam Iudaeo, quoniam ex Iudaeis salus, licet Israhelitae et Samaritae; tota enim promissio tribui Iudae [Christus] fuit — ut scirent Hierosolymis esse et saeerdotes et templum et matricem religionis et fontem, non puteum salutis. et ideo, ut uidit agnouisse illos legem Hierosolymis expungendam, ex fide iam iustificandos sine legis ordine remediauit. unde et unum illum solutum ex decem memorem diuinae gratiae Samariten miratus non mandat offerre munus ex lege, quia satis iam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino uolente interpretari legem. et tamen cui deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Israhelites alium deum usque adhuc didicisset? cui alii quam cui omnes retro remediati a Christo? [*]( 8] cf. Luc. 17, 11. 4] cf. Luc. 17, 16. 4-7] cf. III Reg. 11, 29-89. 9] Ioh. 4, 12. 10] Ioh. 4, 20. 12] cf. Am. 6, 1. 16] cf. Ioh. 4,22. 17] cf. Gen. 49, 9-10. 28] cf. Luc. 17, 19. 24] cf. Luc. 17,18. ) [*]( lneman.3fF,Naaman22uutyo 2creditidEng:crediditMR 5 sciama MF nouem JkfJB, decem Pam 9 neMR, naePam 10 sis. et uulgo 11 hierusolymis M 12 qui seclusi Esaiam MR, Amos Pam ttae qui MRl, uae 223 13 dizeratacripei: dizeritMR confiderentLat: confidentMR 14 ipee eam scripri: ipsam MR 16 samaritani M 17 Samaritanae Rig 18 Christus seclusi: est interpretamentum uerborum totaenim promissio hierolysimis M 20 illos legem M, legem illos R 27 retro remediati M, remediati retro Ruulgo )
542
et ideo: fides tua te saluum fecit, audiit, quia intellexerat ueram se deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud uerum templum et uerum pontificem eius Christum facere debere. Sed nec Pharisaei possunt uideri de alterius dei regno consuluisse dominum, quando uenturum sit, quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse quam de cuius consulebatur. non uenit, inquit, regnum dei cum obseruatione nec dicunt: ecce hic, ecce illic; ecce enim regnum dei intra uos est. quis non ita interpretabitur \'intra uos est\' id est in manu, in potestate uestra, si audiatis, si faciatis dei praeceptum? quodsi in praecepto est dei regnum, propone igitur contra, secundum nostras antithesis, Moysen, et una sententia est. praeceptum, inquit, excelsum non est nec longe a te. non in caelo est, ut dicas: quis ascendet in caelum et deponet nobis illud et auditum illud faciemus? nec ultra mare est, ut dicas: quis transfretabit et sumet illud nobis et auditum illud faciemus? prope te est uerbum, in ore tuo et in corde tuo et in manibus tuis facere illud. hoc erit: \'non hic nec illic; ecce enim intra uos est regnum dei.\' et ne argumentetur audacia haeretica de regno creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis dominum, sequentia obsistunt. dicens enim filium hominis ante multa pati et reprobari oportere ante aduentum <suum\\ in quo et regnum substantialiter reuelabitur, suum ostendit et regnum, de quo responderat, quod passiones et reprobationes ipsius expectabat. reprobari autem habens et postea agnosci et adsumi et extolli, etiam ipsum uerbum \'reprobari\' inde decerpsit, ubi in lapidis aenigmate utraque reuelatio eius apud Dauid [*]( 1] Luc. 17, 19. 7] Luc. 17, 20-21. 14] Dent 30, 11-14. 21] cf. Luc. 17, 21. 24] cf. Luc. 17, 25. ) [*]( 1 et om. Gel 15 in caelo est MR est in caelo Pam 16 ascendet Pam: ascendit MR 26 reuelabitur R, reuelabatur M 29 cerpsit M )
543
canebatur, prima recusabilis, secunda honorabilis. lapis, inquit, . quem reprobauerunt aedificantes, iste factus est in caput anguli; a domino factum est hoc. uanum enim, si credimus deum de contumelia aut gloria silicis alicuius praedicasse, ut non eum portenderet et in lapidis, quem et in petrae et in montis figura portenderat. Sed si de suo loquitur aduentu, cur eum diebus Noe et Loth comparat tetris et atrocibus deus mitis et lenis? cur admonet meminisse uxoris Loth, quae praeceptum creatoris non impune contempsit, si non cum iudicio ueniet uindicandorum praeceptorum suorum? etiam si uindicat, ut et ille, si iudicat, me non debuit per eius documenta formare, quem destruit, ne ille me formare uideatur. si uero et hic non de suo loquitur aduentu sed de Iudaei Christi, expectemus etiamnunc, ne quid de suo praedicet, ill(ius ill)um interim esse credentes, quem omni loco praedicat.

Nam et orandi perseuerantiam et instantiam mandans parabolam iudicis ponit coacti audire uiduam instantia et perseuerantia interpellationum eius. ergo iudicem deum ostendit orandum, non se, si non ipse est iudex. sed (et) subiunxit facturum deum uindictam electorum suorum. si ergo ipse erit uindex qui et iudex, [si] creatorem ergo meliorem deum probauit, quem electorum suorum clamantium ad eum die et nocte uindicem ostendit. et tamen, cum templum creatoris inducit et duos adorantes diuersa mente describit, Pharisaeum in superbia, publicanum in humilitate, ideoque alterum reprobatum, alterum iustificatum descendisse, utique docendo, qua [*]( 1] Ps. 117, 22-23. 6] cf. Eiod. 17, 6. cf. I Cor. 10, 4. cf. Es. 2, 2-3; Es. 28, 16. cf. Luc. 17, 26-32. SJ cf. Luc. 17, 32. 16] cf. Luc. 18, 1-8. 19] cf. Luc. 18, 7-8. 22] cf. ib. 23] cf. Luc. 18, 9-14. ) [*]( 4 credimus scripsi: credidimus M12 silicis scripsi: scilicet MR 5 ut non Gel (cf. locum simillimum 591,12-14): non ut MR et in lapidis, quem gcripsi: quem et in lapidis MR 6 portenderat MR, portenderet Gel 8 mitis et lenis M, lenis et mitis F, et lenis et mitis R uulgo 10 (cum 8. u. a m.l) M ueniet Eng: uenitMR 11 ut om. M iudicat me, non uulgo 15ill<ius iU)um«mjp«i;illum3fJ2 17 inatantiai?, instantiam MF 1sperseuerantiai2, perseuerantiamMF 19 etaddidi 21 uindexquietiudexacripsi.iudex qui et uiudeiJO si«ecZ.JS3 22acnocte Gel 23 et tamen=u.jedenfalh, ut uidetur )

544
disciplina sit orandum, eum et hic orandum constituit, a quo relaturi essent iam orandi. disciplinam, siue reprobatricem superbiae siue iustificatricem humilitatis. alterius dei nec templum nec oratores nec iudicium inuenio penes Christum, nisi creatoris: illum iubet adorare in humilitate, ut adleuatorem hurnilium, non in superbia, ut destructorem superborum. quem alium adorandum mihi ostendit? qua disciplina? qua spe? neminem, opinor. nam et quam docuit orationem creatori probauimus conuenire. aliud est, si etiam adorari, qua deus optimus et ultro bonus, non uult. \'Sed quis optimus nisi unus, inquit, deus\'? non quasi ex duobus diis unum optimum ostenderit, sed (unum) esse optimum deum solum, qui sic unus sit optimus, qua solus deus. et utique optimus qui pluit super iustos et iniustos et solem suum oriri facit super bonos et malos, sustinens et alens et iuuans etiam Marcionitas. Denique interrogatus ab illo quodam: praeceptor optime, quid faciens uitam aeternam possidebo? de praeceptis creatoris an ea sciret, id est faceret, expostulauit, ad contestandum praeceptis creatoris uitam adquiri sempiternam, cumque ille principaliora quaeque adfirmasset obseruasse se ab adolescentia: unum, inquit, tibi deest: omnia, quaecumque habes, uende et da pauperibus. et habebis thesaurum in caelo, et ueni, sequere me. age, Marcion, omnesque iam \'commiserones* et \'coodibiles\' eius, haeretici, quid audebitis dicere? resciditne Christus priora praecepta non occidendi non adulterandi non furandi non falsum testandi diligendi patrem et matrem, an et illa seruauit et quod deerat adiecit, — quamquam et hoc praeceptum [*]( 5] cf. Pa. 112, 7; I Reg. 2, 8. 6] cf. Es. 13, 11. 11] Luc. 18,19. 13] Matth. 5, 45. 16] Luc. 18, 18. 18] cf. Luc. 18, 20. 21] Luc. 18,22. 24] cf. hniuB libri cap. 9 (440,25) 26—27] cf. Exod. 20, 12-16. ) [*]( 2 iam MR*, eam R* uulgo 3 iustiflcatricem 223, iustificationem MRl 9 qua R3, quam MRl 13 qua Rquam MRl 18 praeceptu R3. praeceptoris MRl 20 cumque ille RI, cumque illi MF, quique illum Rl 24 commisserones M 27 an et R3, ante et MRl 28 parenthesin indicaui largitionem (ti 8. u. a m. 1) M )
545
largitionis in egenos ubique diffusum sit in lege et prophetis — uti gloriosissimus ille obseruator praeceptorum pecuniam multo cariorem habiturus traduceretur? saluum eat igitur et hic euangelio: non ueni dissoluere legem et prophetas, sed potius adimplere. simul et cetera dubitatione liberauit manifestando unius esse et \'dei\' nomen et (optimi), et uitam aeternam\' et \'thesaurum in caelo\', et semetipsum cuius praecepta supplendo et conseruauit et auxit, secundum Micheam quoque hoc loco recognoscendus dicentem: si adnuntiauit tibi homo, quid bonum? aut quid a te dominus exquirit quam facere iudicium diligere misericordiam et paratum esse sequi dominum deum tuum? et <homo\' enim Christus adnuntians, quid sit bonum: scientiam legis: praecepta, inquit, scis; \'facere iudicium\': uende, inquit, quae habes; \'diligere misericordiam\': et da, inquit, egenis; «paratum esse [inquitj ire cum domino\': et ueni, inquit, sequere me. Tam distincta fuit a primordio Iudaea gens per tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, uel de recentibus Augustianis censibus adhuc tunc fortasse pendentibus. Iesus autem Marcionis, — et (si) natus non dubitaretur qui homo uidebatur - utique, qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex his, qui quo(quo) modo ignoti habebantur. cum igitur praetereuntem [*]( 4) Mattb. 5, 17. 6] cf. Luc. 18, 7. cf. Luc. 18, 19. cf. Luc. 18, 18. 7] cf. Luc. 18, 22. 9-16] Mich. 6, 8. 14-17J Luc. 18, 20-22. 17] cf. Luc. 18, 35-43. ) [*]( 2 multo 223, multam MRl 3 saluum (in ras. a m.l) M hic euangelio M (cf. 456, 9 et 444, 8-12), hoc in euangelio M 7 cuius = (eius,) cuius, si integer est locus; sed uerisimilius est intercidisse uerba < eiUB dei Christum), ita ut aberrauerit oculus librarii a siglo ipfl. ad simile xpQ 9 quoque hoc qu?qu$M(corr.inloco s.u.m.l) 10 tibi,homo,quid uulgo(sed cf.1.12) bonum, aut uulgo 12 dominum M (in mg. add. m. I) 13 adnuntians (sciE. est) 15 diligere Pam: dilige MR 16 inquit secl. R3 domino MR, deo Pam 18 populos = 8^[JLOUI; 19 potuisset 228, potuit sed MRl 20 adhuc tunc cf. adhuc proxime 25,18 adhunc M 21 et(si) scripsi: et MR 23 his M, hiis F, iis R uulgo 24 quo(quo) Urs: quo MR, quo(dam) Eng ) [*]( XXXXVlI. Tert. III. ) [*]( 35 )
546
illum caecus audisset, cur exclamauit: Iesu, fili Dauid, miserere mei, nisi quia filius Dauid, (id) est ex familia Dauid, non temere deputabatur per matrem et fratres, qui aliquando, ex notitia utique, adnuntiati ei fuerant? (sed antecedentes increpabant caecum, uti taceret\'. merito, quoniam quidem uociferabatur, non quia de Dauid filio mentiebatur. aut doce increpantes illos scisse, quod Iesus non esset filius Dauid, ut idcirco silentium caeco indixisse credantur. sed et si doceres. facilius illos ignorasse praesumeres quam dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse. \'sed patiens dominus\'. non tamen confirmator erroris. immo etiam detector creatoris ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset, ne ultra Iesum filium Dauid existimaret? atquin, ne patientiam eius infamaretis nec ullam rationem dissimulationis illi adfigeretis, [ne filium Dauid negaretis manifestissime confirmauit caeci praedicationem et ipsa remuneratione medicinae et testimonio fidei: fides, inquit, tua te saluum fecit. quid uis caecum credidisse? ab alio deo descendisse Iesum ad detectionem creatoris, ad destructionem legis et prophetarum? non illum esse, qui ex radice Iesse et ex fructu lumborum Dauid destinabatur, caecorum quoque remunerator? sed nondum, puto, eiusmodi tunc caeci erant qualis Marcion, ut haec fuerit caeci illius fides, qua crediderit in uoce: Iesu, fili Dauid. qui hoc se et cognouit et cognosci ab omnibus uoluit I fidem hominis, etsi melius oculatam, etsi ueri luminis compotem, exteriore quoque uisione donauit, ut et nos regulam simulque mercedem fidei disceremus: qui uult uidere. Iesum [*]( 1] Luc. 18, 38. 3] cf. Luc. 8, 20. 4] cf. Luc. 18, 38. 16] cf. Luc. 18, 42-43. 17] Luc. 18, 42. 20] cf. Es. 11, 1. cf. III Reg. 8, 19. 21] cf. Ps. 145, 8. ) [*]( 2 id add. R3, om. MRl 9 praesnmerea scripsi: praesumeret MR\\ praesumeretur R3 falsam R3, palam MRl 11 erroris, immo uulgo creatoris, ut uulgo 13 existimaret. atquin uulgo 15 nenegaretis seclusi ne MR, nec Pam 18 alio Urs: illo MR 19 deiectionem Urs 21 remuneratorem Iun 23 qua B, quia MF 25 occulatam M 27 simulque B3, simulquam MF uidere Iesum Dauid filium, credat uulgo )
547
Dauid filium credat per uirginis censum; qui non ita credet, non audiet ab illo: fides tua te saluum fecit, atque ita caecus remanebit, ruens in antithesin, ruentem et ipsam (in) antithesin. sic enim caecus caecum deducere solet. nam si, (quia) aliquando Dauid in recuperatione Sionis offenderant caeci, resistentes quominus admitteretur, — in figuram populi proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium Dauid — ideo Christus ex diuerso caeco subuenit, ut hinc se ostenderet non esse filium Dauid, ut ex animi diuersitate bonus caecis, quos ille iusserat caedi, id cur fidei et quidem prauae praestitisse se dixit? atquin et hoc (filius Dauid\' (dat) antithesin de suo retundendam. nam quia Dauid offenderant caeci, nunc uero eiusdem t carnis homo supplicem se obtulerat filio Dauid, idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius Dauid restituit lumina cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat exorandum sibi esse filium Dauid. et tamen Dauid audacia hominum, puto, offenderat, non ualitudo.

Consequitur et Zacchei domus salutem. quo merito? numquid uel ille crediderat Christum a (deo) Marcionis uenisse? atquin adhuc in auribus erat omnium uox illa caeci: miserere mei, Iesu, fili Dauid, et: omnis populus laudes referebant deo, non Marcionis, sed Dauid. enimuero Zaccheus, etsi allophylus, fortasse tamen aliqua notitia scripturarum ex commercio Iudaico adflatus, — plus est autem, (si) et ignorans [*]( 4] cf. n Reg. 5, 6-8. 18] cf. Luc. 19, 1-10. 20] Luc. 18, 38. 21] Lnc. 18, 48. ) [*]( 4 ipsam (in) antitheain (scil. aduersarii Tertulliani cf. I. 11) Eng: in om. MR 5 quia addidi dauid M, Dauidem R, dauid eat F recaperatione B, recuperatione est M 9 ut Oehlerus, et MB, deleri uult Eng 10 caedi, id scripsi: caedi. et MR, caedi? et Eng, non probans quod supra suppleui quia et quidem MR, equidem Oeklerus 11 dat addidi 12 quia scripsi: qui MR, et qui Gel reliqui caeci; nunc uulgo 13 condicionis fort., indecoris R3, defendit carnia Eng, alludi hic putans ad II Reg. 5, 1, quod mihi quidem probabile non uidetur (cf. 1. 16-17) Dauid. idcirco uulgo 17 offenderat lJfF, offenderit R uulgo 18 zachaei MR 19 a <deo) Marcionis scripsi: a Marcione MR 21 mei om. M referebat Pam 22 Zachaeua R uulgo 24 parenthesin indicaui <si) et R3 (in notis): et MRl ) [*]( 85* )

548
Esaiam — praecepta eius impleuerat: confringito, inquit, panem tuum esurienti et non habentes tectum in domum tuam inducito — hoc cum maxime agebat, exceptum domo sua pascens dominum — et nudum si uideris, contegito; hoc cum maxime promittebat, in omnia misericordiae opera dimidium substantiae offerens, dissoluens uiolentiorum contractuum obnexus et dimittens conflictatos in laxamentum et omnem conscriptionem iniquam dissipans dicendo: et si cui quid per calumniam eripui, quadruplum reddo. itaque dominus: hodie, inquit, salus huic domui. testimonium dixit salutaria esse quae praeceperat prophetes creatoris. cum uero dicit: uenit enim filius hominis saluum facere quod periit, iam non contendo eum uenisse, ut saluum faceret quod perierat cuius fuerat et cui perierat quod saluum uenerat facere, sed in alterius quaestionis gradum dirigo. de homine agi nulla dubitatio est. hic cum ex duabus substantiis constet, ex corpore et anima, quaerendum est, ex qua substantiae specie perisse uideatur. si ex corpore, ergo corpus perierat, anima non. quod perierat saluum facit filius hominis: habet igitur et caro salutem, si ex anima perierat, animae perditio saluti destinatur: caro, quae non periit, salua est. si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo saluus fiat necesse est, et elisa est sententia haereticorum negantium carnis salutem. iam et Christus creatoris confirmatur, qui secundum creatorem totius hominis salutem pollicebatur. Seruorum quoque parabola, qui secundum rationem feneratae pecuniae dominicae diiudicantur, iudicem ostendit deum (tuum) etiam ex parte seueritatis, non tantum onerantem uerum et auferentem [*]( 1-4] Es. 58, 7. 3] cf. Luc. 19, 6. 5] cf. Lac. 19, 8. 6] cf. Es. 58, 9. 7] cf. Ea. 58, 10. 8] Luc. 19, 8. 10] Luc. 19, 9. 12] Luc, 19, 10. 25] cf. Luc. 19,11—27. 28] cf. Luc. 19, 22-23. cf. Luc. 19.26. ) [*]( 5 promebat ausp. Eng 6 contractuum Pam: contractum MJR 7 obnexus MNPam: obnoxiia Rl, obnoxios R3 13 perit M 18 perisse MF, periisse R uulgo 21 periit (i 8. u. am. T) M salua (aerOi m. U) M 26 peccuniae M tuum addidi (çf. 549, 1) 28 onerantem (= criminantem) scripsi: honorantem MR )
549
quod quis uideatur habuisse. aut si et haec creatorem finxerit, (austerum, tollentem quod non posuerit et metentem quod non seuerit,' hic quoque me ille instruit, cuius pecuniam ut fenerem edocet.

Sciebat Christus, baptisma Iohannis unde esset. et cur quasi nesciens interrogabat? sciebat non responsuros sibi Pharisaeos. et cur frustra interrogabat? an. ut ex ore ipsorum iudicaret illos uel ex corde? refer ergo et haec ad excusati. onem creatoris et ad comparationem Christi, et considera iam, quid secuturum esset, si quid Pharisaei ad interrogationem renuntiassent. puta illos renuntiasse humanum Iohannis baptisma: statim lapidibus elisi- fuissent. existeret aliqui Marcion aduersus Marcionem, qui diceret: o deum optimum, o deum diuersum a creatoris exemplis! sciens praeceps ituros homines ipse illos in praerupium imposuit. sic enim et de creatore in arboris lege tractatur. \'sed de caelis fuit baptisma Iohannis). et quare, inquit Christus, non credidistis ei? ergo qui credi uoluerat Iohanni, increpaturus quod non credidissent, eius erat, cuius sacramentum Iohannes administrabat. certe nolentibus renuntiare, quid saperent. cum et ipse uicem opponit: et ego non dico uobis, in qua uirtute haec facio, malum malo reddidit. Reddite quae Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo. quae erunt dei, quae similia sint denario Caesaris? imago scilicet et similitudo eius. hominem igitur reddi iubet creatori, in cuius imagine et similitudine et nomine et materia expressus est. quaerat sibi monetam deus Marcionis, Christus denarium hominis suo Caesari iubet reddi. non alieno; nisi quod necesse est, *** qui suum denarium non habet. Iusta et digna praescriptio est in omni quaestione ad propositum interrogationis pertinere debere sensum responsionis. ceterum [*]( 1] cf. Luc. 19, 21-22. 4] cf. Luc. 20, I-S. 10] cf. Luc. 20, 6. 15] cf. Luc. 20, 5. 16] Luc. 20, 5. 19] Luc. 20, 8. 21] cf. Luc. 20, 20-26. Luc. 20, 25. ) [*](1 haec M, hic Ruulgo 3 edocetsciZ. parabola (Eng) 6 an supple mente: interrogabat 8 ad comparationemChristi (scil.tuicum creatore) 11 aliqui MF, aliquisR 120 deum optimum om. M 14 praeruptum R3 20 <pro>malo reddit Rig 21 sunt fort. delendum 22 dei? quae uulgo sint MF, sunt R uulgo 27 lacunam signaui: mutuetur ab alio intercidisse puto qui R, quid MF )

550
aliud consulenti aliud respondere dementis est, quo magis absit a Christo quod ne homini quidem conuenit Saducaei, resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem proposuerant domino ex lege materiam mulieris, quae septem fratribus ex ordine defunctis secundum praeceptum legale nupsisset, cuius uiri deputanda esset in resurrectione. haec fuit materia quaestionis, haec substantia consultationis; ad hoc respondisse Christum necesse est. neminem timuit, ut quaestiones aut declinasse uideatur aut per occasionem earum quod alias palam non docebat subostendisse. respondit igitur huius quidem aeui filios nubere, — uides quam pertinenter ad causam, quia de aeuo uenturo quaerebatur, in quo neminem nubere definiturus praestruxit hic quidem nubi, ubi sit et mori — quos uero dignatus sit deus illius aeui possessione et resurrectione a mortuis neque nubere neque nubi, quia nec morituri iam sint, cum similes angelorum sint dei, resurrectionis filii facti. cum igitur sensus responsionis non ad aliud sit dirigendus quam ad propositum interrogationis, si hoc sensu responsionis propositum absoluitur interrogationis, non aliud responsio domini sapit quam quo quaestio absoluitur: habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, non ex sua propria, sed ex resurrectionis quaestione, habes et, ipsius resurrectionis confirmationem et totum quod Saducaei sciscitabantur, non de alio deo interrogantes nec de proprio nuptiarum iure quaerentes. quodsi ad ea facis respondisse Christum, de quibus non est consultus, negas eum de quibus interrogatus est respondere potuisse, Saducaeorum scilicet [*]( 2] cf Luc. 20, 27-83. 5] cf. Dent. 25, 5-10. 11] cf. Luc. 22,34., 14—17] cf. Luc. 20, 35—36. 16] cf. Matth. 22, 30. Luc. 20, 36. ) [*]( I 2 saducaei MF, Sadducaei 22 uulgo 3 reaurrectionis (i ex e a m. I) M 11 parenthesin indicaui 16 sint (altero loco) MF, fiant Ruulgo sint <et filii) dei fort. (cf. Luc. 20, 36) resurrectionis MR, (et) resurrectionis Gel uulgo 17 fili M sensus JR3, census MRl 19 sensu R3, censu MRl responsio Oehlerus 20 ad aliud 221 23 saducaei MF, Sadducaei R3 uulgo 25 respondisse MF, respondere Ruulgo )
551
sapientia captum. ex abundanti nunc et post praescriptionem retractabo aduersus argumentationes cohaerentes. nacti enim scripturae textum: quos autem dign atus est deus illius aeui ita in legendo decurrunt, (ut 'illius aeui\') 'deo') adiungant, quo alium deum faciant illius aeui, cum sic legi oportet: quos autem dignatus est deus, ut facta hic distinctione post 'deum') ad sequentia pertineat 'illius aeui\', id est: quos dignatus sit deus illius aeui possessione et resurrectione. non enim de deo, sed de statu illius aeui consulebatur, cuius uxor futura esset post resurrectionem in illo aeuo. sic et de ipsis nuptiis responsum subuertunt, ut \'filii huius aeui nubunt et nubuntur) de hominibus dictum sit creatoris nuptias permittentis, se autem, quos deus illius aeui, alter scilicet, dignatus sit resurrectione, iam et hic non nubere, quia non sint filii huius aeui. ***, quando de nuptiis illius aeui consultus, non de huius, eas negauerit, de quibus consulebatur. itaque qui ipsam uim et uocis et pronuntiationis et distinctionis exceperant nihil aliud senserunt, quam quod ad materiam consultationis pertinebat, atque adeo scribae: magister, inquiunt. bene dixisti. confirmauerat enim [per] resurrectionem, formam eius edendo aduersus Saducaeorum opinionem. denique testimonium eorum, qui ita eum respondisse praesumpserant, non recusauit. Si autem scribae Christum filium Dauid existimabant, ipse autem Dauid dominum eum appellat, quid hoc ad Christum non Dauid? errorem scribarum obtundebat? (non.) sed honorem [*]( 3] Luc. 20, 35. 11] Luc. 20, 34. 19] Luc. 20, 39. 23] cf. Luc. 20, 41-44. 24] cf. PB. 109, 1. ) [*]( 4 uerba ita—decurrunt, quae in MR paulo supra post textum leguntur, hue transtuli decurrunt scripsi: decucurrerunt MR (ut illius aeui) deo scripsi: (mius aeui) deo R3 uulgo, deo MRl adiungant M, adiungat-R1, adiunguntBS uulgo 5 faciantMRa, faciunt Rl oportet MRl, oporteat R3 tlttlgo 12 nubuntur Rs, nubentur MR1 15 lacunam signaui: atquin non potest uideri respondisse dominus de nuptiis huius aeui uel similia intercidisse puto, Eng non statuens lacunam sic uult restitui: quando ... eas negauerat, de quibus (non) consulebatur? 16 negauerit scripsi: negaueratMR 20 per secl. R3 25 ad Christum non Dauid? scnpsi ad Cbri. stora?nonDauid uulgo obtandebat?<non>sed scripsi: obtundebat, sed MR )
552
Christo Dauid procurabat, quem Christum dominum magis quam filium Dauid confirmabat, quod non congrueret destructori creatoris. at ei nostra parte quam conueniens interpretatio! nam qui olim a caeco illo (filius Dauid\' fuerat inuocatus, quod tunc reticuit non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit, ut se, quem caecus secundum scribarum doctrinam filium tantum Dauid praedicarat, dominum quoque eius ostenderet, remunerata quidem fide caeci, qua filium Dauid crediderat [in] illum, pulsata uero traditione scribarum, qua non et dominum eum norant. quodcumque ad gloriam spectaret Christi creatoris sic non alius tueretur, quam Christus creatoris..

Olim constitit de nominum proprietate, ei illam *, qui prior et Christum suum in homines adnuntiarit et legum transnominarit. constabit itaque et de impudentia eius, qui multos dicat uenturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius, si non Christus et Iesus creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet. amplius et prohibeat eos recipi, quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine uenit alieno: si non, ipsius erat a mendacio nominis praeuenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat ueritatem eius. uenient denique illi dicentes: ego sum Christus: recipies eos, qui consimilem recepisti; nec hic enim in nomine suo uenit. quid nunc? quando et ipse ueniet nominum dominus, Christus et Iesus creatoris, reicies illum P et quam iniquum, quam iniustum et optimo deo indignum, ut non recipias eum in suo nomine [*]( 4] cf. Luc. 18, 88. 16] cf. Luc. 21, 8. 18] cf. ib. 22] Luc. 21, 8. ) [*]( 1 Christum dominum scripsi: dominum Christum MR1, Christum del. B1 4 qui olim a R, quia olim M 8 fide Jfs, fidem MRl 9 in secl. JS3 eruditione Bcribarum gusp. Eng 11 sic R, sit M 13 competere suppl. Ura: (esse) ei illam Eng, deberi illam Otklerus 14 adnnntiarit-transuominarit scrtpsi: adnnntiaret-transnominaret MR 19 ut qui MR3G, utique etR\' alieno: ai non, (= ei 81 ,...f, Graecorum; supple mente:coDstabitid est constare uis- de impudentia illins) ipsius erat scripsi: alieno, si non ipsius erat uulgo 23 nec scripsi: etMR nomine om.bl 24 quando Eng: quod MR Christus et om. Rl 26 suo nomine MR, nomine suo Gel reliqui )

553
uenientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et quae signa temporibus imponat: bella, opinor., et regnum super regnum et gentem super gentem et pestem et fames terraeque motus et formidines et prodigia de caelo, quae omnia seuero et atroci deo congruunt. haec cum adicit etiam oportere fieri, quem se praestat? destructorem an probatorem creatoris? cuius dispositiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius fuissent ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones euenturas, in martyrium utique et in salutem. accipe praedicatum in Zacharia: dominus, inquit, omnipotens proteget eos et consument illos, et lapidabunt lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum uelut uinum et replebunt pateras quasi altaris, et saluos eos faciet dominus illo die uelut oues, populum suum, quia lapides sancti uolutant. et ne putes haec in passiones praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species. nemo in praedicatione bellorum legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus coetibus magis et inermi tumultui familiarem; nemo, tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur aut unius altaris cruentationi adaequat; nemo oues appellat eos, qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes potius semetipsos quam uindicantes trucidantur. denique: quia lapides, inquit, sancti uolutant, non \'quia milites pugnant\'. lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos aedificamur, exstructi secundum Paulum super fundamenta apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui [*]( 2] cf. LQC. 21, 9-11. 5] cf. Luc. 21, 9. 9] cf. Luc. 21, 12. 11] Zach. 9, 15-16. 26] Zach. 9, 16. 27] cf. Eph. 2, 20. ) [*]( 1 alienum Gel 2 imponat R, imponant MF 10 euenturas M, uentnras Rwuigo 11 accipe R, accipere MF in • zacharia M 16 quia Pam: qui MR 26 quia Pam: qui MR 28 fundamentum Oehlerus \' )
554
uolutant. et hic igitur ipse cogitari uetat, quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et Balaae quod non cogitauerat, immo contra quam cogitauerat suggessit et Moysi causato linguae tarditatem os repromisit. et sapientiam ipsam, cui nemo resistet, per Esaiam demonstrauit: hic dicet: ego dei sum, et (hic) clamabit: in nomine Iacob, et alius inscribetur in nomine Israhelis. quid enim sapientius et incontradicibilius confessione simplici et exerta in martyris nomine, \'cum deo inualescentis\', quod est interpretatio Israhelis? nec mirum, si is cohibuit praecogitationem, qui et ipse a patre excepit pronuntiandi tempestiue sumministrationem: dominus mihi dat linguam disciplinae, ** quando debeam proferre sermonem, nisi Marcion Christum non subiectum patri infert. a proximis quoque persecutiones et nominis, ex odio utique, blasphemiam praedicatam non debeo rursus ostendere. sed per tolerantiam, inquit, saluos facietis uosmetipsos, de qua scilicet psalmus: tolerantia iustorum non periet in finem, quia et alibi: honorabilis mors iustorum, ex tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: corona autem erit eis, qui tolerauerint. sed ne audeas argumentari apostolos ut alterius dei praecones a Iudaeis uexatos, memento prophetas quoque, eadem a Iudaeis passos, tamen non alterius dei [*]( 1] cf. Lnc. 21,14. 2] cf. Num. cap. 22-24. 4] cf. Exod. 4, 10-12. cf. Luc. 21, 15. 5] Es. 44, 5. 9] cf. Gen. 82, 28. 11] EB. 50, 4. 14] cf. Luc. 21, 16-17. 16] Luc. 21, 19. 17] Ps. 9, 19. 18] Ps. 115, 6. 19] Zach. 6, 14. ) [*]( 1 nolutant Eng: uolntabant MR et hic igitur scil. quia in antecedentibus de patientia a seruis domini praestanda erat sermo cogitari uetat M, uetat cogitari R 2 balaae M, Balae R, Balaam Pam 5 resistet M, resiateret R dicet J23, dicent MRl 6 hic addidi 7 inscribet susp. Eftg (sed martyr \'inualescena cum domino\' [= Israel] inscri- bitur nomine \'Israbelis\') 8 incontradocibilius M in martyris nomine: memento nomen p.dptopoc sapere confeasorem (Etag) 10 a patre ipse M 12 lacunam signaui: ut sciam intercidit (cf. 563, 21) uel ad cognoecendum (cf. 268, 15) 15 rursus R3, usus MRX 16 tollerantiam M 17 tolerantia MF, tolerantia, inquit Ruulgo peribit Rig )
555
apostolos fuisse quam creatoris. sed monstrato dehinc tempore excidii, cum coepisset uallari exercitibus Hierusalem, signa iam ultimi finis enarrat: solis et lunae siderumque prodigia et in terra angustias nationum obstupescentium uelut a sonitu maris fluctuantis pro expectatione imminentium orbi malorum. quod et ipsae uires caelorum concuti habeant, accipe Iohelem: et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et fumi uaporem: sol conuertetur in tenebras et in sanguinem luna, priusquam adueniat dies magnus et inlustris domini. habes et Abacuc: fluminibus disrumpetur terra, uidebunt te et parturient populi: dispergens aquas gressu dedit abyssus sonum suum, sublimitas timoris eius elata est: sol et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt, in fulgorem fulgur, scutum tuum: in comminatione tua diminues terram et in indignatione tua depones nationes. conueniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum de concussionibus mundi et orbis, elementorum et nationum. post haec quid dominus? et tunc uidebunt filium hominis uenientem de caelis cum plurima uirtute. cum autem haec fient, erigetis uos et leuabitis capita, quoniam adpropinquabit redemptio uestra, in tempore scilicet regni, de quo subiecta erit ipsa parabola. sic et uos, cum uideritis omnia haec fieri, scitote adpropinquasse regnum dei. hic erit dies magnus domini [*]( 1] cf. Luc. 21, 20. 3—5] cf. Luc. 21, 25--26. 7] Ioel 2, SO-81. 10] Hab. 3, 9-12. 19] Luc. 21, 27-28. 23] cf. Luc. 21, 29—30. 24] Luc. 21, 81. 25] cf. Ioel 2, 31. ) [*]( 2 excidii cum J23, excidium MB* coepisset B3, coepisse MRX (circum)uallari (= xoxXoojievnfjv) fort. 3 ultimi 223, ultimus MBl 4 in JI terra Gel: inter MB 5 prae Leopoldua 7 progia (di s. u. a m. I) M 11 dispergens (sxoptuCwv) MIli, dispergent B9, disperges Pam 14 corruscationes M 15 fulgur MB1, fulgor Bz 22 adpropinquabit MB, appropinquauit N Pam 23 subiecta erit B, eubiectarit MF 24 sic B, si MF )
556
et inlustris uenientis de caelis filii hominis secundum Danihelem: ecce cum caeli nubibus tamquam filius hominis adueniens et cetera, et data est illi regia potestas — quam in parabola postulaturus exierat relicta pecunia serais, quae feneraretur, — et uniuersae nationes, — quas promiserat ei in psalmo pater: postula de me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam — et gloria omnis seruiens illi et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur in illo nec nubent, sed erunt sicut angeli. de eodem aduentu filii hominis et fructu eius apud Abacuc: existi in salutem populi tui ad saluos faciendos christos tuos, erecturos scilicet se et capita leuaturos in tempore regni redemptos. igitur cum et haec, quae sunt promissionum, proinde conueniant sicut et illa, quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad creatorem. saeuitiae scilicet deum, quas nec sinere, nedum expectare deberet deus optimus, promissiones uero deo optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset. aut si suas prophetauit, non distantes a promissionibus Christi (tui). par erit in liber(ali)tate optimo deo, nec plus uidebitur a Christo tuo repromitti quam a meo filio hominis. ipsum decursum scripturae euangelicae ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici ita inuenies contextu sensus filio hominis hinc atque illinc adhaerere, ut in illum compingat et tristia et laeta et concussiones et promissiones nec possis separare [*]( 2] Dan. 7, 13. 3-9J Dan. 7, 14. 4] cf. Luc. 19, 11—26. 6]Ps. 2. 8. 9] cf. Luc. 20, 35-36. 11] Hab. 3, 13. 12] cf. Luc. 21, 28. 23] cf. Luc. 21, 7. 25] cf. Lnc. 21, 29. ) [*]( 1 Danielem R, daniel M 4 peccunia M 5 quae M, qua Buulgo 11 fractus Gel Abacum Rl salutem R3, salute MRl 12 erecturos Rs, erecturus MRX 13 leuaturos R3, leuaturus MRl redemptos R3, redemptus MRl 19 nedum Pam: necdum MR 22 tui addidi , Jiber<ali)tate scripsi: libertate MR 26 compingat scil. decursus scripturae euangelicae )
557
ab illo alteram partem. unius enim filii hominis aduentu constituto inter duos exitus concussionum et promissionum necesse est ad unum pertineant filium hominis et incommoda nationum et uota sanctorum, quia ita positus est in medio, ut communis (sit) exitibus ambobus, alterum conclusurus aduentu suo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est uota sanctorum, ut, siue mei Christi concesseris aduentum filii hominis, quo mala imminentia ei reputes, quae aduentum eius antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere, quae ab aduentu eius oriuntur, *** cogaris mala quoque ei deputare. quae aduentum eius antecedunt. tam enim mala cohaerent aduentui filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo. quaere igitur, quem ex duobus Christis constituas in persona unius filii hominis, in quam utraque dispositio referatur, aut et creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura. in summa ipsius parabolae considera exemplum: adspicite ficum et arbores omnes; cum fructum protulerint. intellegunt homines aestatem adpropinquasse; sic et uos, cum uideritis haec fieri, scitote in proximo esse regnum dei. si enim fructificationes arbuscularum signum aestiuo tempori praestant antecedendo illud, proinde et conflictationes orbis signum praenotant regni praecedendo illud. omne autem t signum eius est res, cuius est signum, et omni rei ab eo imponitur signum, cuius est res. ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes aestatis, ergo et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur, quae signa sunt regni. praemiserat oportere haec fieri tam atrocia tam dira deus optimus, certe a prophetis et a lege praedicata: [*]( 16] Luc. 21, 29—31. 27] cf. Luc. 21, 9. ) [*]( 4 quia M, qui R tmtlgo 5 sit addidi 8 reputes MBI, deputes R* uulga 10 (вiue tui malueris, quo bona ei adscribus, quae ab aduentu eius oriuntur> sttppl. Rig 14 in quem Rig 16 adapicite scripsi: adapice MR 20 fructificationes R, frnticationem M . 21 proinde et M, proinde S . 23 omnis autem [signum] eius est res fort., omne autem signum eius est, (cuius et) res Urs )
558
adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae praedicauerant confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum caelum ac terram, nisi omnia peragantur. quaenam ista? si quae a creatore sunt (praedicata), merito sustinebunt elementa domini \' sui ordinem expungi: si quae a deo optimo, nescio an sustineat caelum et terra perfici quae aemulus statuit. hoc si patietur creator, zelotes deus non est. transeat age nunc caelum et terra, — sic enim dominus eorum destinauit — dum uerbum eius maneat in aeuum, — sic enim et Esaias pronuntiauit — admoneantur et discipuli, ne quando grauentur corda eorum crapula et ebrietate et saecularibus curis et insistat eis repentinus dies ille uelut laqueus, utique oblitis deum ex plenitudine et cogitatione mundi — Moysei erit admonitio —: adeo is liberabit a laqueo diei illius, qui hanc admonitionem retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum. sed enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat: in templo meo me inuenerunt et illic disputatum est ad eos, ad noctem uero in elaeonem secedebat; sic enim Zacharias demonstrarat: et stabunt pedes eius in monte elaeon. erant horae quoque auditorio competentes; diluculo conueniendum erat, quia per Esaiam cum dixisset: dominus dat mihi linguam disciplinae, adiecit: adposuit mihi mane aurem ad audiendum. si hoc est prophetias dissoluere, quid erit adimplere? [*]( 2] cf. Luc. 21, 32—33. 7-9] cf. Luc. 21, 33; Matth. 24, 35; Marc. 13, 31. 8] cf. Es. 51, 6. 9] cf. Ea. 40, 8. 10] Luc. 21, 84-35. 13] cf. Dent. 8, 11-14. 15] cf. Luc. 21, 37—38. 18] Os. 12, 4. 19] tf. Luc. 21, 37. 20] Zach. 14, 4. 21] cf. Luc. 21, 38. 22] Es. 50, 4. ) [*]( 1 cum quae R, cumque MF 4 sunt (praedicata) scripsi: sunt MF, fiunt R, uocem sunt deleri uult Eng, ex antecedentibus supplens peragantur 7 caelum et terra M, terra et caelum R uulgo 8 parenthesin indicaui et hic et infra 9 pronuntianit MRI, praennntiauit R3 «ulgo 13 mundi. Moysi uulgo parenthesin indicaui moysei MF, Moysi R uulgo 14 liberabit R3, liberauit MB1 20 monte R, montem M 21 elaeon (= twv eXaid»v) Eng: elaeone MR 22 quia ed. Migniana: qui MR )
559

Proinde sciit, et quando pati oporteret eum, cuius passionem lex figura(ra)t. nam ex tot festis Iudaeorum paschae diem elegit in hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses: pascha est domini. ideo et adfectum suum ostendit: concupiscentia concupii pascha edere uobiscum, antequam patiar. o legis destructorem, qui concupierat etiam pascha seruare! nimirum uerbecina illum [in] Iudaica delectarat. an ipse erat, qui, tamquam ouis ad uictimam adduci habens et tamquam ouis coram tondente sic os non aperturus, figuram sanguinis sui salutaris implere concupiscebat? poterat et ab extraneo quolibet tradi, ne dicerem et in hoc psalmum expunctum: qui mecum panem edit leuauit in me plantam. poterat et sine praemio tradi. quanta enim opera traditoris circa eum, qui populum coram offendens nec tradi magis potuisset quam inuadi? sed hoc alii competisset Christo, non qui prophetias adimplebat. scriptum est enim: pro eo quod uenumdederunt iustum. nam et quantitatem et exitum pretii postea Iuda paenitente reuocati et in emptionem dati agri figuli, sicut in euangelio Mathei continetur, Hieremias praecanit: et acceperunt triginta argentea pretium adpretiati — uel honorati - et dederunt ea in agrum figuli. professus itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut suum, — indignum enim, ut quid alienum concupisceret deus — acceptum panem et distributum discipulis corpus suum illum fecit hoc est corpus meum dicendo, id est (figura. corporis [*]( 1] cf. Luc. 22, 1. 3] Leu. 23, 5. 4] Luc. 22, 15. 8] cf. EB. 53, 7. 12] Ps. 40, 10. 16] Am. 2, 6. 19] Matth. 27, 3-8. 20] Matth. 27, 9. cf. Zach. 11, 12-13. 25] Luc. 22, 19. ) [*]( 1 sciit scripsi: scit MR 2 figurarat scripsi: figurat MR ex R3, et MRl 3 elegit R3, aegit M, egit 221 pronuntiarat R, pronuntiaret MF 7 uerbecina M, ueruecina Ruulgo in MF, del. R dulectarat scripsi: delectaret MB delectaret? an uulgo 11 tradi. ne uulgo 12 lenanit Lat: leuabititfB 17 uenumdederunt M, uenumdedere R uulgo 20 argentea M, argenteos R 21 uel honorati addidit Tertvllianua dubitam, ut uidetur, an recte interpretetur uersio latina verba xou TETip.v]{j.evoi>, deleri volvit haec verba Lat, uel honorarii susp. Eng honorati 22, honerati MF ea M, eos R 24 suum illum R, illum suum M )

560
mei\'. figura autem non fuisset nisi ueritatis esset corpus. ceterum uacua res, quod est phantasma, figuram capere non posset. aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis carebat uanitatem, ergo panem debuit tradere pro nobis. faciebat ad uanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur. cur autem panem corpus suum appellat et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit, non intellegens ueterem fuisse istam figuram corporis Christi dicentis per Hieremiam: aduersus me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite. coiciamus lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus eius? itaque inluminator antiquitatum, quid tunc uoluerit significasse panem, satis declarauit corpus suum uocans panemsic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum substantiam corporis confirmauit. nullius enim corporis sanguis potest esse nisi carnis. nam et si qua corporis qualitas non carnea opponetur nobis, certe sanguinem nisi carnea non habebit. ita consistet probatio corporis de testimonio carnis, probatio carnis de testimonio sanguinis. ut autem et sanguinis ueterem figuram in uino recognoseas. aderit Esaias: quis, inquit, qui aduenit ex Edom, rubor uestimentorum eius ex Bosor? sic decorus in stola uiolentia cum fortitudine? quare rubra uestimenta tua, et indumenta sicut de foro torcularis, pleno conculcato? spiritus enim propheticus, uelut iam contemplabundus dominum ad passionem uenientem, carne scilicet uestitum ut in ea passum, cruentum habitum carnis in uestimentorum rubore designat, conculcatae et expressae ui passionis tamquam in foro torcularis, quia et inde quasi cruentati [*]( 9] Hier. 11, 19. 13] cf. Loc. 22, 20. 20] Es. 63, 1-3. ) [*]( 7 quem R, quam MF 10 coiciamus MRI, coniciamus B3 ttulgo eraeem R, tamen MF 14 nullus susp. Eng 15 sanguis JR, sanguinis M 17 consistet MF, consistit R 19 uino R, uno MF 21 Bosor Bl sic MRt, sed B3 22 uiolentia Eng: niolenta MR 25 carne B, carnem M 27 designat R3, designatum MBl conculcate (e 8. u. a m. J) M 28 et inde M, exinde R uulgo )
561
homines de uini rubore descendunt. multo manifestius Genesis in benedictione Iudae, ex cuius tribu carnis census Christi processurus, iam tunc Christum in Iuda deliniabat: lauabit, inquit, in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum, stolam et amictum carnem demonstrans et uinum sanguinem. ita et nunc sanguinem suum in uino consecrauit qui tunc uinum in sanguinem figurauit.

Vae, ait, per quem traditur filius hominis. ergo iam \'uae* constat imprecationis et comminationis inclamationem intellegendam et irato et offenso deputandam, nisi si ludas impune erat tantum sceleris relaturus. at si impune, uacat \'uae\'; si non impune, utique ab eo puniendus, in quem scelus traditionis admisit. porro si sciens passus est hominem, quem ipse comitatui suo adsciuerat, in tantum scelus ruere, noli iam de creatore circa Adam retractare quae in tuum quoque deum retorquentur: aut ignorasse illum, qui non ex prouidentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si (non) ignorabat, aut noluisse, si et sciebat et poterat, atque ita malitiosum iudicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire. suadeo igitur agnoscas potius et in isto creatorem quam parem illi deum optimum aduersus sententiam tuam facias. nam et Petrum praesumptorie aliquid elocutum negationi potius destinando zeloten deum tibi ostendit. debuit etiam osculo tradi, propheticus scilicet Christus, ut eius scilicet filius, qui labiis a populo diligebatur. Perductus in consessum, an ipse esset Christus, interrogatur. de quo Christo Iudaei quaesissent nisi de suo? cur ergo non uel tunc alium eis prodidit? \'ut pati posset\', inquis, id est, ut ille optimus ignorantes adhuc in scelus mergeret. atquin et si dixisset, passurus esset. si dixero [*]( 2] cf. Gen. 49, 10. 3] Gen. 49, 11. 8] cf. Luc. 22, 22; Matth. 26, 24; Marc. 14, 21. 22] cf. Luc. 22, 33-34. 23] cf. Luc. 22, 47. 24] cf. EB. 29, 13. 25] cf. Luc. 22, 66-67. 29] Luc. 22, 67. ) [*]( 1 descendunt M, descendant It uulgo 3 (erat) processurus fort. deliniabat MJ23, declinabat H1 7 sanguinem scripsi: sanguine MR 11 at scripsi: aut MR 17 non addidi 25 productus Iun 26 quaesisset Oehlerus\' ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 36 )

562
enim, inquit, uobis, non credetis. porro non credituri perseuerassent in necem eius. et cur non magis passurus esset, si alterius dei ac per hoc aduersarium creatoris (se) manifestasset? ergo non, ut pateretur, alium se tunc quoque supersedit ostendere, sed quoniam ex ore eius confessionem extorquere cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex operibus scripturas adimplentibus agnouisse debuerant. ita eius fuit occultasse se, cui ultro debebatur agnitio. et tamen adhuc eis manum porrigens: abhinc, inquit, erit filius hominis sedens ad dexteram uirtutis dei. suggerebat enim se esse (de) Danihelis prophetia (filium hominis* et de psalmo Dauid (sedentem ad dexteram dei\'. itaque ex isto dicto et scripturae comparatione inluminati, quem se uellet intellegi: ergo, inquiunt, tu dei filius es? cuius dei, nisi quem solum nouerant? cuius dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse filio suo: sede ad dexteram meam? <sed respondit: uos dicitis, quasi: non ego\\ atquin confirmauit id se esse, quod illi dixerant, dum rursus interrogant. unde autem probabis interrogatiuo et non (et) ipsos confirmatiuo pronuntiasse: ergo tu filius dei es, ut, quia oblique ostenderat se per scripturas filium dei intellegendum, sic senserint: \'ergo tu dei es filius\', quod te non uis aperte dicere? atque ita et ille (uos dicitis\' confirmatiue respondit, et adeo sic fuit pronuntiatio eius, ut perseuerauerint in eo, quod pronuntiatio sapiebat.

perductum enim illum ad Pilatum onerare coeperunt, quod se regem [*]( 9] Luc. 22, 69. 11] cf. Dan. 7, 13. 12] cf. Ps. 109, 1. 131 Luc. 22, 70. 16] Pe. 109, 1. Luc. 22, 70. 24] cf. Luc. 23, 1-2. ) [*]( 1 credetis Pam: creditis MB 3 se add. Iun 5 quoniam MB\\ quomodo Bl 10 esse (de) scripsi: esse MRI, ex B3 uulgo 11 et de MBl, et e B*uulgo 12 ei isto MB*, et isto Bl 17 quasi non tgo MB, quia ego sum Pam 18 interrogatiuo (scil. sono) MF, interrogatiae R uulgo 19 et addidi (et ipsos = anch sie, vrie namlich gleich darauf Christus, cf. 1. 17) confirmatiuo MF, confirmatine R uulgo 20 es? ut uulgo 21 senserint MB, senserunt Ur. 22 atque MB, aeque Urs 23 sic scil. confirmatiue (Eng) 24 perseuerauerit Bl l )

563
diceret Christum, sine dubio (dei filium sessurum ad dei dexteram). ceterum alio eum titulo grauassent, incerti an filium se dei dixisset, (ni)si ('uos s dicitis* sic pronuntiasset, hoc se esse, quod dicerent. Pilato quoque interroganti: tu es Christus? proinde: tu dicis, ne metu potestatis uideretur amplius respondisse, (respondit.) Constitutus est igitur dominus in iudicio — et statuit in iudicio populum suum; ipse dominus in iudicium uenit cum presbyteris et archontibuspopuli, secundum Esaiam — atque exinde omne scriptum passionis suae impleuit: tumultuatae suntibidem nationes et populi meditati suntinania; adstiterunt reges terrae etarchontes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius: \'nationes\' Romani qui cum Pilato fuerant; \'populi\' tribus Israhelis; (reges) in Herode, (archontes) in summis sacerdotibus. nam et Herodi uelut munus a Pilato missus Osee uocibus fidem reddidit. de Christo enim prophetauerat: et uinctum eum ducent xenium regi. delectatus est denique Herodes uiso Iesu nec uocem ullam ab eo audiuit. tamquam agnus enim ante tondentem sic non aperuit os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinae, ut sciret, quando eum oporteret proferre sermonem, illam scilicet linguam, quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus uita ut bonus donatur, Christus uero iustissimus ut homicida morti expostulatur. sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos scilicet deputaretur. uestitum plane eius a militibus diuisum partim, (partim) sorti concessum Marcion abstulit [*]( 4] cf. Luc. 23, 3. 7] Es. 3,13—14. 10] Ps. 2,1-2. 13-14] cr. Act. 4,27. 15] ct. Luc. 23. 7-11. 17] cf. Os. 10,6. cf. Luc. 23,8-9. 19] Es. 53, 7. 20] cf. Es. 50, 4. 22] cf. Ps. 21, 16. 23] cf. Luc. 23, 18—25. 25] cf. Luc. 23, 32—34. cf. Es. 53, 12; Luc. 22, 37. 26] cf. Luc. 23, 34. ) [*]( 2 grauassent 22, granescent M 3 se dei M, dei se 22 uulgo (ni)si B2, si MRl 6 respondit addidi 9 omnem M 14 archontee R, arcbontae MF 19 ante M, coram R uulgo tondentem scripsi: ton- dente MR 21 quando scripsi (= yjvtxa): quomodo MR 26 a militibus MB, militibus Rig 27 partim add. Lat sorti scripsi: sorte MR ) [*]( 36* )
564
respiciens psalmi prophetiam: dispertiti sunt sibi uestimenta mea et in uestitum meum sortem miserunt. aufer igitur et crucem ipsam. idem enim psalmus de ea non tacet: foderunt manus meas et pedes. totus in illo exitus legitur: circumdederunt me canes, synagoga maleficorum circumuallauit me. omnes, qui spectabant me, naso inridebant me; locuti sunt labiis et capita mouerunt: sperauit in deum, liberet eum. quo iam testimonium uestimentorum? habe falsi tui praedam: totus psalmus uestimenta sunt Christi. Ecce autem et elementa concutiuntur. dominus enim patiebatur ipsorum. ceterum aduersario laeso caelum luminibus loruisset, magis sol radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum Marcionis. haec argumentata quoque mihi competissent, et si non fuissent praedicata: caelum, inquit Esaias, uestiam tenebris; hic erit dies, de quo et Amos: et erit die illa, dicit dominus, occidet sol meridie — habes et horae sextae significationem — et contenebrabit super terram. scissum est et templi uelum, angeli eruptione derelinquentis filiam Sionis tamquam in uinea speculam et in cucumerario casulam.s o quantum perseuerauit etiam tricesimo psalmo Christus ipsum reddere! uociferatur ad patrem: ***, ut et moriens ultima uoce prophetas adimpleret. hoc dicto expirauit. quis? spiritus semetipsum an caro spiritum? sed spiritus semetipsum expirare non potuit. alius est qui expirat, alius [*]( 1] Pa. 21,19. 4-6] Pa. 21,17. 6] Ps. 21, 8-9. 10] cf. Luc. 23,44. 15] Es. 50, 3. 16-18] Am. 8, 9. 17] cf. Luc. 23,44. 19] cf. Luc. 23,4o. cf.Es.1,8. 22](cf.Luc.23,46.) 23]cf.Matth.5,17. cr. Ps. SO, 6. Luc.23,46. ) [*]( lsantsibiilf,sibisuntiZuuao 3crucemipsani.fi3,tamenipsamilfi?1 enim MR, tamenPam eaEng: eoMB 4 pedesMR, pedes meosPam 5canes (multi) fort. 14 argumentata M, argumenta Ruulgo 16 die illa M, illa di tBuulgo 18 aeitae R, seitamMF contenebrabit(—ouaxoTaoEi)Pam.-contenebrauitMR superterram(dielux.)fort. 22ChriBtus«cnipst(c/.563,1^: Christum MR. Eng, nonp,\'obam quam infra indicaui lacunatn sic uult rescribi: o quantum perseaerauit<Dauid) etiam tricesimo psalmoChristum spiritum reddere! uocifera(ba)tur ad patrem 22 lacunam lignaui: in manus taas commendospiritummeum desidero(cf. J.^3:hocdicto) 25 aliusS,aliusestM\' )
565
qui expiratur. si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse est. quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur quam expirasse. quis igitur expirat spiritum nisi caro, quae et spirat quando illum habet et ita eum cum amittit expirat? denique si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expirauit et expirando discessit, sine dubio phantasma discessit, cum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu. nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam post expirationem, nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo detractum, nihil sindone inuolutum, nihil sepulcro nouo conditum? atquin non nihil. quid ergo illud fuit? si phantasma, adhuc ergo inerat et spiritus. si discesserat spiritus, ergo abstulerat phantasma. superest impudentiae haereticae dicere phantasma illic phantasmatis remansisse; sed scilicet Ioseph corpus fuisse nouerat quod tota pietate tractauit, ille Ioseph, qui non consenserat in scelere Iudaeis, beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestium non sedit.

Oportuerat etiam sepultorem domini prophetari ac iam tunc merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit prophetia, quae ante lucem conuenerunt ad sepulcrum cum odorum paratura. de hoc enim per Osee: et quaerent, inquit, faciem meam; ante lucem uigilabunt ad me dicentes: eamus et conuertamur ad dominum, quia ipse eripuit [dixit] et curabit nos, percussit et miserebitur nostri, [*]( 10] cf. Luc. 23, 52-53. 15] cf. Luc. 23. 50—54. 17] Pe. 1, 1. 21] cf. Luc. 23, 55-24, 1. 23J cf. Os. 5, 15-6, 2. ) [*]( 4 et spirat MR3G, expirat Rt 5 fuit, sed Urs: fuisset MR 11 sindone MR3, in sindone Rl 12 conditum. atquin uulgo quid ergo MF, quid igitur R vulgo 13 spiritus. si discesserat spiritus scripsi: Chriatna. si discesserat Christus MR (orta est corruptela ex similitudine siglorum sps et xps) 15 scilicet Eng: si et M (et a. u. a m. 1) R 16 tractauit? ille uulgo 17 Indaeis? beatus vulgo 19 pestium MR, pestilentiae Oehlerus ex Leydensi 23 et Eng: ut MR quaerent MF, qaaerant R uulgo 26 dixit secl. R )

566
sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus. quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum uolutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae sibi uidebantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua restitutuiri se arbitrabantur? corpore autem non inuento sublata erat sepultura eius de medio secundum Esaiam. sed et duo ibidem angeli apparuerunt. tot fere laterensibus uti solebat in duobus testibus consistens dei sermo. reuertentes quoque a sepulcro mulieres et ab illa angelorum uisione prospiciebatEsaias: mulieres, inquit, [uenite] uenientes a uisione, uenite, ad renuntiandam scilicet domini resurrectionem. Bene autem,I quod incredulitas discipulorum perseuerabat, ut in finem usque defensio nostra consisteret Christum legum non alium se discipulis edidisse quam prophetarum. nam cum duo ex illis iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae: nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israhelis, utique suum Christum, id est creatoris. adeo nec alium se ediderat illis. ceterum non existimarent eum creatoris,I et cum creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non is esset, qui existimabatur. aut ipse! erit auctor erroris et praeuaricator ueritatis aduersus dei optimi titulum. sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit quam quem existimatum sibi dixerant. plane inuectus est in illos: o insensati et tardi corde in non credendo omnibus, \'quae locutus est ad uos.\' quaenam locutus? alterius se dei esse? proba, et manus dedo. an eadem et angeli [*]( 5] cf. Es. 57, 2. 8] cf. Luc. 24, 9. 10] Es. 27, 11. 14] cf. Luc. 24, 13—33. 16] Luc. 24. 21. 25J Luc. 24, 25. 26] uerba euangelii Marcionis ex Luc. 24, 25 detorta. ) [*]( 5 restitutuiri (= restitutum iri) se Eng: restitui rite MR arbitrabantur scripsi: arbitrantur MR 10 uenite secl. Pam 21 existimabatur Lat: existimatur MR reliqui 25 illos R3, illis MRl 26 quaenam locutos? alterius MRl, quae locutus (non) alterius R3 uulgo 27 se dei es9e? proba. et manus dedo. an eadem scripsi: se dei esse probat et manus de deo. an eadem MRl, se dei esse probat, sed eiusdem dei. nam eadem R3 tlfI/go an = oder nickt etwa? malim quidem: eadem, (quae) et )
567
ad mulieres: rememoramini, quae locutus sit uobis in Galilaea dicens, quod oportet tradi filium hominis et crucifigi et tertia die resurgere? et quare oportebat, nisi quia ita a deo creatore scriptum? igitur increpuit illos ut de sola passione scandalizatos et ut dubios de fide resurrectionis adnuntiatae sibi a feminis, per quae non crediderant ipsum fuisse, quem existimauerant. itaque quod existimauerant, id uolens credi se eum se confirmabat, quem existimauerant, creatoris scilicet Christum, redemptorem Israhelis. De corporis autem ueritate quid potest clarius? cum haesitantibus eis, ne phantasma esset, immo phantasma credentibus: quid turbati estis? (in quit,) et quid cogitationes subeunt in corda uestra? uidete manus meas et pedes, quia ipse ego sum, quoniam spiritus ossa non habet, sicut me habentem uidetis. et Marcion quaedam contraria sibi illa, credo, industria eradere de euangelio suo noluit, ut ex his, quae eradere potuit nec erasit, illa, quae erasit, aut negetur erasisse aut merito erasisse dicatur; nec parcit nisi eis, quae non minus aliter interpretando quam delendo subuertit. uult itaque sic dictum: spiritus ossa non habet, sicut me uidetis habentem, quasi ad spiritum referatur sicut me uidetis habentem, id est non habentem ossa, sicut et spiritus. et quae ratio tortuositatis istius, cum simpliciter pronuntiare potuisset:. \'quia spiritus ossa non habet, sicut me uidetis non habentem\'? cur autem inspectui eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus constant, si ossa non habebat? [*]( 1] Luc. 24, 6-7. 11] Luc. 24, 38-39. 25] cf. Luc. 24, 40. ) [*]( 3 crucifigi R3, tamenfigi MRl 4 increpuit M, increpauit R 7 existimauerant lV, existimarant R itaque-existimauerant (8) om. M 8 credi se eum R3, credidisse eum 221 12 inquit add. Pam 13 ipse ego M, ego ipse R 14 habentem uidetis M, uidetis habere R 15 illa, credo industria, eradere uulgo 17 aut MR3, nec Rl 18 parsit susp. Eng non minus coniunge cum subuertit 21 uocabulum quasi, quod in MR paulo supra post dictum inuenitur, huc transtuli intellegit igitur Marcion: sicut me uidetis habentem scd. spiritum ossa non habentem 22 id est MR3G, uel 221 sicut et spiritus scil. ossa non habet 26 ex MR3, et Rl )
568
cur adicit: et scitote, quia ego sum, quem scilicet corporeum retro nouerant? aut si phantasma erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? atquin adhuc eis non credentibus propterea cibum desiderauit, ut se ostenderet etiam dentes habere.

Impleuimus, ut opinor, sponsionem. exhibuimus legum Christum prophetarum doctrinis sententiis adfectibus sensibus uirtutibus passionibus etiam resun-ectione non alium quam creatoris, siquidem et apostolos mittens ad praedicandum uniuersis nationibus in omnem terram exire sonum eorum et in terminos terrae uoces eorum psalmum adimplendo praecepit. misereor tui, Marcion; frustra laborasti. Christus enim Iesus in euangelio tuo meus est.

LIBER QVINTVS.

Nihil sine origine nisi deus solus. quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare de statu possit, quia nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoueris unde sit. et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam deuolutus apostoli quoque Pauli originem a Marcione desidero, nouus aliqui discipulus nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam nisi nihil temere credendum, temere porro credi quodcumque sine originis agnitione credetur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum is mihi adfirmatur apostolus, quem in albo apostolorum apud euangelium non deprehendo. denique audiens postea eum a domino adlectum iam in caelis quiescente, quasi improuidentiam existimo, si non ante sciit illum sibi necessarium Christus, sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso [*]( 1] cf. Luc. 24, 39. 4] cf. Loc. 24, 41-43. 9J cf. Luc. 24, 47. 10] cf. Pa. 18, 5. 26] cf. Act. 9, 1-9. ) [*]( 13 ADVERSVS MARCIONE LIB QVARTVS EXPLICIT; INCIPIT LIB QVINTVS M 20 Pauli om. jR1, praebent MR3 23 credetar M, creditur Euulgo 24 diguiasime = summo iure 27 quieaccnte MR3, quiescentem R1 28 sciit scripsi: scit MR11 sciuit JBS )

569
ex incursu, non ex prospectu adiciendum existimauit, necessitate, ut ita dixerim, non uoluntate. quamobrem, Pontice nauclere, si numquam furtiuas merces uel inlicitas in acatos tuas recepisti, si numquam omnino onus auertisti uel adulterasti, +cautior utique et fidelior in dei rebus edas uelim nobis, quo symbolo susceperis apostolum Paulum, quis illum tituli charactere percusserit, quis transmiserit tibi, quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere. ne illius probetur, qui omnia apostolatus eius instrumenta protulit, \'ipse se\', inquit, \'apostolum est professus, et quidem non ab hominibus nec per hominem, sed per legum Christum\'. plane profiteri potest semetipsum quis, uerum professio eius alterius auctoritate conficitur. alius scribit alius subscribit, alius obsignat alius actis refert. nemo sibi et professor et testis est. praeter haec utique legisti multos uenturos, qui dicant: ego sum Christus. si est qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum praedicet Christi? adhuc ego in persona discipuli et inquisitoris conuersor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes non habes, et impudentiam suffundam, qui uindicas et unde possis uindicare non recipis. sit Christus, sit et apostolus nunc alterius, dum non probantur nisi de instrumento creatoris. nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit. inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones Iacob, cum ad Beniamin direxisset: Beniamin, inquit, lupus rapax; ad matutinum comedet adhuc et ad uesperam dabit escam. ex tribu enim Beniamin oriturum Paulum prouidebat, lupum rapacem ad matutinum comedentem, id est prima aetate uastaturum pecora [*]( 10] cf. Gal. 1, 1. 15] Luc. 21, 8. 25] Gen. 49, 27. 26] cf. Rom. 11, 1; Phil. 3, 5. ) [*]( 3 naucleri M 4 numquam M, nullum R uulgo 7 caractere M percnsaerit 22s, percussit MRi, perusserit susp. Eng 8 exponere, ne .... protulerit.ipse uulgo 9 protulit scripsi: protulerit MR 12 quis MRi, quiuis R3 20 sit Christus, sit et apostolus Eng: sit et Christus, sic apostolus MR 21 nunc scripsi (ct. 570, 18): ut MR 22 nam MR3G, non J21 23 figura(ta)s fort. 24 direxisset M, dixiBset R 27 inoriturum 1łl )
570
domini ut persecutorem ecclesiaium, dehinc ad uesperam escam daturum, id est deuergente iam aetate oues Christi educaturum ut doctorem nationum. nam et Saulis primo asperitas insectationis erga Dauid, dehinc paenitentia et satisfactio, bona pro malis recipientis, non aliud portendebat quam Paulum in Saule secundum tribus et legum in Dauid secundum uirginis censum. haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt, a te quoque non negandum. inde apostolum ostendo persecutorem non ab hominibus neque per hominem, inde et ipsi credere inducor, inde te a defensione eius expello nec timeo dicentem: tu ergo negas apostolum Paulum? non blasphemo quem tueor. nego, ut te probare compellam; nego, ut meum esse conuincam. aut, si ad nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt; si ad tuam prouocas, ede quae eam praestruunt. aut proba esse quae credis aut, si non probas, quomodo credis? aut qualis es aduersus eum credens, a quo solo probatur esse quod credis? habe nunc et apostolum de meo sicut et Christum, quam meum apostolum quam et Christum: isdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu prouocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum, qui creatoris negetur immo et aduersus creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil uelle secundum creatorem, et inprimis tanta constantia alium deum edicere, quanta a lege creatoris abrupit. neque enim uerisimile est, ut auertens a Iudaismo non pariter ostenderet, in cuius dei fidem auerteret, quia nemo transire posset a creatore nesciens, ad quem transeundum sibi esset. siue enim Christus iam alium deum reuelauerat, sequebatur etiam apostoli testatio, uel ne non eius dei apostolus [*]( 3] cf. I Tim. 1, 11. 8] cf. Act. 9, 1-9. 10] cf. Gal. 1, 1. ) [*]( 8 hunc MR3G, hinc Rl 15 faciunt 223, faciant MRl si ad tnam R3, statiuam MR1 18 et apostolum MR3, apostolum R1 de meo scil. instrumento; intellege Acta apostolorum 19 quam meum htRi, tam meum R3 uulgo (quam-quam = tam-quam, ut assolet Tert.) 20 isdem M, iisdem R 27 a creatore R3, ad creatorem MRl 29 ne R, nec M )
571
haberetur, quem Christus reuelauerat, et quia non licebat abscondi ab apostolo qui iam reuelatus fuisset a Christo; siue nihil tale de deo Christus reuelauerat, [at] tanto magis ab apostolo debuerat reuelari qui iam non posset ab alio, non credendus sine dubio, si nec ab apostolo reuelatus. quod idcirco praestruximus, ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos nullum alium deum ab apostolo circumlatum, sicut probauimus nec a Christo, ex ipsis utique epistolis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero forma iam haeretici euangelii praeiudicasse debebit.

Principalem aduersus Iudaismum epistolam nos quoque confitemur quae Galatas docet. amplectimur etenim [*](Ad confitemur) omnem illam legis ueteris amolitionem, ut et ipsam de creatoris uenientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine tractauimus de praedicata nouatione a prophetis dei nostri. quodsi creator quidem uetera cessura promisit, nouis scilicet orituris, Christus uero tempus distinx(it decess)ionis istius, — lex et prophetae usque ad Iohannem — terminum in Iohanne statuens inter utrumque ordinem desinentium exinde ueterum et incipientium nouorum, necessarie et apostolus in Christo post Iohannem reuelato uetera infirmat, noua uero confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat quam creatoris, apud quem et uetera decessura praedicabantur. igitur et legis destructio et euangelii aedificatio pro me faciunt in ista quoque epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua praesumebant Christum, ut puta creatoris, salua creatoris lege credendum, quod adhuc incredibile uideretur legem a suo auctore deponi. porro, si omnino alium deum ab apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi [*]( 16] cf. II Cor. 5, 17; Es. 65, 17. 18] Luc. 16, 16. 23] cf. II Cor. 5, 17; Es. 43, 18. ) [*]( 3 at eecl. R3 4 ab (s. U. a m. 1) M 8 ipsis MB, ipsius Oehlerus IllNCIPIT AD GALATASM, de epistola adGalatauii; om. titulum omnino Rig 12 amplectimur R3, et amplectimur MRl 13 amolitionem M, abolitionem R 17 distinx(it decess)ionis scripsi (cf. I. 23 et 572,12): diatinctionisMR, distin(xit destru)ctionisEng 23 decessura <(et nona oritnra)fort. )

572
esse a lege eius dei, quem reliquissent alium secuti. quis enim expectaret diutius discere, quod nonam deberet sectari disciplinam qui nouum deum recepisset? immo quia eadem quidem diuinitas praedicabatur in euangelio, quae semper nota fuerat in lege, disciplina uero non eadem, hic erat totus quaestionis status, an lex creatoris ab euangelio deberet excludi in Christo creatoris. denique aufer hunc statum, et uacat quaestio. uacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei alterius, nulla apostolo materia competisset id tam presse doctadi, quod ultro fides ipsa dictasset. igitur tota intentio epistolae istius nihil aliud docet quam legis decessionem uenientem de creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. si item nullius noui dei exerit mentionem, quod nusquam magis fecisset quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandae legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret nouae diuinitatis, apparet quomodo scribat: miror uos tam cito transferri ab eo, qui uos uocauit in gratiam, ad aliud euangelium, ex conuersatione aliud, non ex religione, ex disciplina, non ex diuinitate, quoniam quidem euangelium Christi a lege euocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum. nemo enim illos mouerat a creatore, ut uiderentur sic ad aliud euangelium transferri, quasi dum ad creatorem transferuntur. nam et adiciens, quod aliud euangelium omnino non esset, creatoris confirmat id, quod esse defendit. si enim et creator euangelium repromittit dicens per Esaiam: ascende in montem excelsum qui euangelizas Sioni, extolle uocem in ualentia tua qui euangelizas Hierusalem; item ad apostolorum personam: quam tempestiui pedes [*]( 17] Gal. 1, 6. 241 cf. Gal. 1, 6. 26] Es. 40, 9. 29] Es. 52, 7. ) [*]( 12 deceasionem MR, discessionem Gel reliqui 15 ablegandae R3, ablegeudae MRl 16 sufficientiesima (a ex ę) M 17 scribat MR3, sciebat 7?1 miror Rs, mirari MRl 21 auocare fort. 23 alium M 25 si enim MR, sed enim Oehlerus )
573
euangelizantium pacem, euangelizantium bona, utique et nationibus euangelizantium, quoniam et: in nomine eius, inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui ait: posui te in lumen nationum, est autem euangelium etiam dei noui, quod uis tunc ab apostolo defensum, iam ergo duo sunt euangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens, quod aliud omnino non est, cum sit et aliud, cum sic suum euangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret. sed fortasse, ut hinc fugias: (et ideo\', dices, subtexuit: licet angelus de caelo aliter euangelizauerit, anathema sit, quia et creatorem sciebat euangelizaturum'). rursus ergo te implicas. hoc est enim, quo adstringeris: duo enim euangelia confirmare non est eius, qui aliud iam negarit. tamen lucet sensus eius, qui suam praemisit personam: sed et si nos aut angelus de caelo aliter euangelizauerit. uerbi enim gratia dictum est. ceterum si nec ipse aliter euangelizaturus, utique nec angelus. ita angelum ad hoc nominauit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo, [et nec apostolo] non < quo> angelum ad euangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem conuersionis suae de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent circumcidi oportere et obseruandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista quaestione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse imponenda onera hominibus, quae patres ipsi non potuissent sustinere. quodsi et ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis iam apparet, ut [*]( 2] Es. 42, 4. 3] Es. 49, 6. 7] cf. Gal. 1, 6. 10] Gal. 1, 8. 15] ib. 20] cf. Gal. 1, 11-24. 23] cf. Gal. 2, 4; cf. Act. 15, 5. 25] cf. Act. 15, 28. ) [*]( 3 Christi R3, ChriBttw MRl 4 nationum, eat antem Eng: nationum. est autem uulgo 8 potius demonstraret = als das voreiiglichere aufzeigte 9 hinc fugias M, fugias hinc R uulgo 13 enim fort. delendum 14 tamen = dagegen 19 et nec apostolo seclusi: nec apostolo R3 uulgo quo addidi 22 (actorum) Apostolicorum Pam )
574
deum scilicet non alium praedicantia quam creatorem nec Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento Actorum, quae utique uerisimile non est ex parte quidem apostolo conuenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimonium ostendunt, ex parte uero dissidere, cum diuinitatem in Christo creatoris adnuntiant, ut praedicationem quidem apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.

Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum ascendisse Hierosolyma post annos quatuordecim scribit, ut conferret cum illis de euangelii sui regula, ne in uacuum tot annis cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum euangelizaret. adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat, quos, si quando, uultis Iudaismi magis adfines subintellegi. cum uero nec Titum dicit circumcisum, iam incipit ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseuerantiam legis, ex fide sine dubio integra creatoris, atque ita peruertentes euangelium, non interpolatione scripturae, qua Christum creatoris effingerent, sed retentione ueteris disciplinae, ne legem creatoris excluderent. ergo propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subintrauerant ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, [*](2] cf. Act. 1, 5. 10] cr. Gal. 2, 1-2. 16] cf. Gal. 2, 3. 18] cf. Gal. 2, 4. 23] Gal. 2, 4-5. ) [*]( 1 nec R, ne M 2 quando nec = wahrend doch auch nicht, ut uidetur; sed nescio an lacuna sit statuenda, quam sic uelim expleri: (satia quidem imprudenter,) quando 3 exibita M 8 non sit MR, omnino sit Urs 11 hierosolyma M, Hierosolymam Ruulgo 12 conferret M in lit. 13 cucurreret M quid MR3G, qua Ri 15 desiderabat Lat quos Lat: Quod MR uult ie (scil. Paulus) Iun (probat Bng) 16 uero om. Pam 17 ex defensione MJł3G, et defensionem RI 18 superinducticios Pam: superducticios MR 24 superindncticios, inquit falsos Pam )

575
ut nos subigerent seruituti, t nec ad horam cessimus subiectioni. intendamus enim et sensui ipsi et causae eius, et apparebit uitiatio scripturae. cum praemittit: sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, coactus est circumcidi, dehinc subiungit: propter superinducticios falsos fratres et reliqua, contrarii utique facti incipit reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec fecisset, [nec ostendisset] si illud, propter quod fecit, non accidisset. denique dicas uelim, si non subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subiectioni? non opinor. ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos cederetur. hoc enim rudi fidei et adhuc de legis obseruatione suspensae competebat, ipso quoque apostolo ne in uacuum cucurrisset aut curreret suspecto. itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in seruitutem abducerent ludaismi quam sciret se Paulus non (in) uacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex c(ons)ensu eorum in nationes praedicandi munus subiret. necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum circumcidendi et rasos introducendi in templum, quae in Actis eduntur, adeo uera, ut apostolo consonent profitenti factum se Iudaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret, et sub lege agentem propter eos, qui sub lege agerent, sic et propter [*]( 3] Gal. 2, 3. 18] cf. Gal. 2, 9. 19] cf. Act. 16, 3. 20] cf. Act. 21, 26. 22J cf. I Cor. 9, 20. ) [*](1 exeis quae auccedunt (cf. l. 6-12) apparet TertuUianum in suo apoBtolicae epistolae exemplari legisse: ad horam cessimus; iudicauit igitur illud nec ante ad horam a Marcione esse interpolatum. quae autem dicit l. 3: et apparebit uitiatio scripturae demonstrant auctorem in antecedentibus dixisse, quomodo apostoli uerba a Marcione sint deprauata. qvamobrem sicuelimrestitui: seruituti, (ad horam cessimus subiectioni, non, . t mauult Marcion:> nec ad horam sqq. 8 nec ostendisset seclusi 10 cessissent- (ne> subiectioni? opinor TJrs 12 cederetur M (in ras. a m. 1) R, crederetur Oehlerus 13 in om. Rl 15 libertatem R3, ueritatem MR1 ne ante R, negante M 16 sciret se paulus M, Paulus se sciret R in add. Rz, om. MRl 18 consensu scripsi: censu (ex Caensu ortum) MR *subiret M (s in ras. a m. 1) R, obiret Lat necessarium Rl 19 cessitat tempus R\' 21 eduntur scripsi: educuntur MRt, edicuntur Rs uulgo )
576
superinductos illos, et omnibus nouissime omnia factum, ut omnes lucraretur. si haec quoque intellegi ex hoc postulant. id quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem Paulum, cuius legem, quamuis excludens, interim tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam, si nouum deum protulisset. bene igitur, quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Iacobus et Iohannes et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem. tantum ut meminissent egenorum: et hoc secundum legem creatoris, pauperes et egenos fouentis, sicut in euangelii uestri retractatu probatum est. adeo constat de lege sola fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri conuenerit. \'sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad euangelii ueritatem\'. plane reprehendit, non ob aliud tamen quam ob inconstantiam uictus, quem pro personarum qualitate uariabat, timens eos, qui erant ex circumcisione, non ob aliquam diuinitatis diuersitatem, de qua et aliis in faciem restitisset qui de minore causa conuersationis ambiguae Petro ipsi non pepercit, si quomodo Marcionitae uolunt credi(disset.) De cetero pergat apostolus negans ex operibus legis iustificari hominem sed ex fide, eius dumtamen dei, cuius et lex. nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diuersitas ipsius diuinitatis ultro discreuisset, si fuisset. merito non reaedificabat quae destruxit. destrui autem lex habuit, ex quo uox Iohannis clamauit in eremo: parate uias domini, ut fierent riui et colles et montes repleti et humiliati et tortuosa et aspera in rectitudinem et in campos, id est legis difficultates in [*]( 1] cf. I Cor. 9, 22. 6-9] cf. Gal. 2, 9-10. 13] cf. Gal. 2, 11-14. 16] cf. Gal. 2, 12. 17] cf. Gal. 2, 14. 20] cf. Gal. 2, 15—16. 25] Luc. 3, 4. cf. Es. 40, 3-5. ) [*]( 1 superinducticios Pam 3 dubitauit M 5 admoliendam M 8 circumcisione M 9 lege M 12-uenerit M in TCU. 17 diueraitatem scripsi (cf. I. 22): peruersitatem MB 19 pepercit, si scrtpsi: pepercit. si MR*. pepercit. sed R3 uulgo credi< disset) tcrtpsi: credi. MR1, credi ? JPuulgo, Eng totum hunc locum sic restitui uult: si, quomodo Marcionitae uolont credi, de Petro pergat apostolus, negans etc. 21 eius dumtamen scripsi: eiusdem tamen MR )
577
euangelii facilitates. meminerat iam et psalmi esse tempus: disrumpamus a nobis uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania, adstiterunt reges terrae et magistratus congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum ipsius, ut iam ex fidei libertate iustificaretur homo, non ex legis seruitute, quia iustus ex fide uiuit. quod si prophetes Abacuc pronuntiauit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. eius ergo dei erit fides, in qua uiuet iustus, cuius et lex, in qua non iustificatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide uero benedictio, utrumque habes propositum apud creatorem: ecce posui, inquit, ante te maledictionem et benedictionem. non potes distantiam uindicare - quae etsi rerum est, non ideo auctorum — quae ab uno auctore proponitur. cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio, ipso apostolo edocente, manifestum est, quam nobiscum faciat, id est secundum fidem creatoris. neque enim quia creator pronuntiauit: maledictus omnis ligno suspensus, ideo uidebitur alterius dei esse Christus et idcirco a creatore iam tunc in lege maledictus. aut quomodo praemaledixisset eum creator, quem ignorabat? cur autem non magis competat creatori filium suum dedisse maledictioni suae quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? denique si atrox uidetur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si uero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. [*]( 2] Ps. 2, 3. 31 Pa. 2, 1-2. 6] cf. Gal. 2, 16; 4, 24. 7] Gal. 3, 11. Hab. 2, 4. 11] cf. Gal. 8, 10. 12] cf. Gal. 3, 9. 13] Deut. 11, 26. 16] cf. Gal. 3, 13. 19] Deut. 21, 23. ) [*]( 2 disrumpamus a nobis ct. 317, 10 7 iustificaretur scripsi (c/. 576, 26. 29): iustificetur MR 8 uiuet Pam abacuc M, Abacum R pronuntiauit M, praenuntiauit R uulgo 14 parenthesin indicaui: sed nescio an inuertendus sit ordo elocutionum 16 sqq. coniunge: ipso autem apoetolo edocente, cur... factus sit, manifestum est, quam ... faciat scil. apostolus (Eng) 19 ligno M, in ligno R uulgo 21 aut scripsi: et MR 22 ignorabat scripsi: ignorat MR, ignoraret Eng 26 rationale MRZG, ratio nec lez Rl ) [*]( XXXXVIT. Tert. III. ) [*]( 37 )
578
facilius enim credetur eius esse per maledictionem Christi benedictionem prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum umquam sit apud te professus. \'accipimus igitur benedictionem spiritalem per fidem,\' inquit: ex qua scilicet uiuit iustus secundum creatorem. hoc est ergo, quod dico: eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fides. Sed et cum adicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur, quid supra haeretica industria eraserit: mentionem scilicet Abrahae, qua nos apostolus filios Abrahae per fidem adfirmat, secundum quam mentionem hic quoque (filios fidei\' notauit. ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrahae? si enim Abraham deo credidit et deputatum est (ei) iustitiae atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari, nos autem, credendo deo magis ***, proinde iustificamur, sicut Abraham, et uitam proinde consequimur, sicut iustus ex fide uiuit: sic fit, ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus. ipsum quod fidem a circumcisione reuocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in carnis integritate crediderat? denique alterius dei fides ad formam dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae deputet, ut iustos (ex fide) uiuere faciat, ut nationes filios fidei dicat. totum hoc eius est, apud quem ante iam notum est.

Sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu reuincatur. [*]( 4] uerba apostolici Marcionis e Gal. 3, 14 detorta 5] cf. Hab. 2, 4; Gal. 3, 11. 8] Gal. 3, 26. 9] cf. Gal. 3, 7-9. 13] cf. Gen. 15, 6. Gal. 3, 6. 14] cf. Gen. 17, 4-5. 20] cf. Rom. 4, 10. 26] cf. Gal. 3, 14. ) [*]( 1 credetur scripsi: crederetur MR 4 accipimus M, accepimus Ruulgo 7 fides scripsi: fidei MR 11 fidei no(s uo)cauit fort. 18 ei addidi 15 lacunam signaui: quam demerendo placentes supplendum puto 23 ei fide addidi 24 falsa codicum interpunctione seductus est Pamelius peruersa capitum distinctione quae arcte inter se cohaerent dirimue: notum est sub eadem ... reuincatur. 4. adhuc, inquit uulgo 26 dum - wiihrend doch )

579
adhuc, inquit, secundum hominem dico: dum essemus paruuli, sub elementis mundi eramus positi ad deseruiendum eis. atquin non est hoc humanitus dictum, non enim exemplum est, sed ueritas. quis enim paruulus — utique sensu, quod sunt nationes — non elementis subiectus est mundi, quae pro deo suspicit? illud autem fuit, quod tum secundum hominem dixit: sed tamen testamentum hominis nemo spernit aut superordinat. exemplo enim humani testamenti permanentis diuinum tuebatur: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dixit \'seminibus*, quasi pluribus, sed \'semini\' tamquam uni, quod est Christus. erubescat spongia Marcionis! nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit, cum ualidius sit illum ex his reuinci, quae seruauit. cum autem euenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is, qui etiam ipsorum temporum deus est, quibus saeculum constat, qui signa quoque temporum ordinauit, soles et lunas et sidera et stellas, qui filii denique sui reuelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicauit: in nouissimis diebus erit manifestus mons domini, et: in nouissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, secundum Iohelem. ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis temporis sicut initium. ceterum deus ille otiosus nec operationis nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius, quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri et iam implendum sustineri? si nihil, satis uanum est, ut creatoris tempora [*]( 1] Gal. 3, 15; 4, 3. 7] Gal. 3, 15. 9] Gal. 3, 16. 14] Gal. 4, 4. 19] Es. 2, 2. 20] Ioel 3, 1. ) [*](1 remouerat spongia Marcionis uerba apostoli inde a ojjtto? avapu>noo \'.It. r. X. (c. 3, 15) usque ad ea, quae leguntur c. 4, 3: ots i,p.sv vrjitioi x. x. X. hoc uero modo coniungi uerba apostoli, quae coniungi nequeant, in scquentibus comprobat auctor 6 suspicit Eng (cf. 580, 19): suscipit MJR fuit M, facit 22 7 tum scripsi: cum MR dixit sed scripsi: dixisset MB 10 sunt om. 221 11 est Christus M, Christus est Rtmlgo 21 ineo spiritu M, spiritu meo JR uulgo 23 initium in lit. M 25 aut iam Lat ) [*]( 37* )
580
sustinuerit seruiens creatori. cui autem rei misit filium suum? ut eos, qui sub lege erant, redimeret - hoc est ut efficeret tortuosa in uiam rectam et aspera in uias leues secundum Esaiam, ut uetera transirent et noua orirentur: lex noua ex Sion et sermo domini ex Hierusalem — et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. et ipse enim erit lux nationum et in nomine eius nationes sperabunt. itaque ut certum esset nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda nostra clamantem: abba, pater. in nouissimis enim, inquit, diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem. cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? quis pater, nisi qui et factor? post has itaque diuitias non erat reuertendum ad infirma et mendica elementa. elementa autem apud Romanos quoque etiam primae litterae solent dici. non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eorum auertere cupiebat, — etsi dicendo supra: (si ergo his, qui in natura sunt dei, seruitis,\' physicae, id est naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans — sed quae uelit intellegi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat: dies obseruatis at menses et tempora et annos. et sabbata, ut opinor, et caenas puras et ieiunia et dies magnos. cessare enim ab his quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris. qui et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, ieiunium etferias etcaerimonia uestra odit anima mea; et per Amos: odi, reieci [*]( 2] Gal. 4, 5. 3] Es. 40, 4. 4] cf. II Cor. 5, 17; Es. 43, 19; 65, 17. Es. 2, 3. 5] Gal. 4, 5. 7] Es. 49, 6. Es. 42, 4. 9J Gal. 4, 6. 10] Ioel 3, 1. 14] cf. Gal. 4, 9. 17] uerba apostolici Marcionis e Gal. 4, 8 detorta 21] Gal. 4, 10. 25] Es. 1, 13-14. 27] Am. 5, 21. ) [*]( 2 parenthesin indicaui 3 uias lenes (= óôοόç À£La\') Iun: uias lenes MR 7 erit lux MF, lux erit R uulgo 8 esset Rz, est et MR1 17 patenthesin indicaui in MR, non Pam 19 suggillat MR, sngillabat Pam 20 taxans. sed uulgo 22 annos et uulgo 26 caerimonia uestra ..:VB, caerimonias nostras Pam N )
581
caerimonias uestras, et non odorabor in frequentiis uestris; item per Osee: auertam uniuersas iocunditates eius et caerimonia eius et sabbata et neomenias eius et omnes frequentias eius. \'quae ipse constituerat,\' inquis, \'erasit*? magis quam alius; aut si alius, ergo ille adiuuit sententiam creatoris, auferens quae et ille damnauerat. sed non huius loci quaestio, cur leges suas creator infregerit. sufficit, quod infracturum probauimus, ut confirmetur nihil apostolum aduersus creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio legis a creatore sit. Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem nouissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nulla magis auferenda, etsi ex parte conuertit. si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla et alium ex libera, sed qui ex ancilla carnaliter natus est, qui uero ex libera per repromissionem, — quae sunt allegorica (id est aliud portendentia); haec sunt enim duo testamenta (siue\'duae ostensiones\', sicut inuenimus interpretatum): unum a monte Sina in synagogam Iudaeorum secundum legem generans in seruitutem, alium super omnem principatum generans uim dominationemet omne omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aeuo sed et in futuro, in quam repromisimus sanctam ecclesiam, quae est mater nostra — ideoque adicit: propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, utique manifestauit et Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et ludaismi seruitutem legalem in filio ancillae, atque ita eius dei esse utramque [*]( 2] OB. 2, 11. 13—23] uerba apostolici Marcionis e Gal. 4, 22-24. 26 et Eph. 1, 21 conaarcinata et detorta 23J Gal. 4, 31. ) [*]( 1 odorabor Pam: adorabor MR 3 caerimonia MR, caerimonias Pam 5 aut MRI, at J23 10 ut MRet R3 12 nulla-auferenda JSng: nnllam-auferendam MR conuertit M (tit in ras.) R, conuerrit JLat 15 parenthesin indicaui 19 alium MR, aliud Rig 22 quam Urs: quem MR 23 uerba quae est mater nostra, quae in MR paulo supra post in futuro leguntur, huc transtulit Eng )
582
dispositionem, apud quem inuenimus utriusque dispositionis deliniationem. ipsum quod ait: qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem, qui fuit dominus? alienos enim seruos nec Galba manumisit, facilius liberos soluturus. ab eo igitur praestabitur libertas, apud quem fuit seruitus legis. et merito non decebat manumissos rursus iugo seruitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto: disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum ipsius. de seruitute igitur exemptis ipsam seruitutis notam eradere perseuerabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: et circumcidimini praeputia cordis uestri; quia et Moyses: circumcidetis duricordiam uestram, id est non carnem. denique si circumcisionem ab alio deo ueniens eicludebat, cur etiam praeputiationem negat quicquam ualere in Christo sicut et circumcisionem? praeferre enim debebat aemulam eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset. porro, quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo uacabant propter fidei praelationem, illius fidei, de qua erat scriptum: et in nomine eius nationes credent, illius fidei, quam dicendo per dilectionem perfici sic quoque creatoris ostendit. siue enim dilectionem dicit quae in deum, et hoc creatoris est: diliges deum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex totis uiribus tuis, siue quae in proximum, et: proximum tuum [*]( 2J Gal. 5, 1. 8] Ps. 2, 3. 9] Pa. 2, 1-2. 111 cf. Gal. 5. 2. 13] Hier. 4, 4. 15] Deut. 10, 16. 17] cf. Gal. 5, 6. 22] Es. 42, 4. 23J cf. Gal. 5, 6. 25] Deut. 6, 5. 27] Leu. 19, 18. ) [*]( 2 delineationem R3, declination em MRl nos Pam: nos M12 4 nec Jun: ne MR 5 soluturus R3, solutos MR1 6 merito. non vulgo 7 id est MR3G, uel Rl 11 exemptis scripsi: exemptos MR 12 euadere susp. Eng, tuens supra exemptos 18 et circumcisionem MR3G, ex circumcisione R1 21 uacabant M, uacabat R 27 et: proximum Eng: et proximum uulgo )
583
tamquam te creatoris est. Qui autem turbat uos iudicium feret. a quo deo? ab optimo? sed ille non iudicat. a creatore? (sed nec ille damnabit adsertorem circumcisionis\'. quodsi non erit alius, qui iudicet, nisi creator, iam ergo non damnabit legis defensores nisi quia ipse eam cessare constituit. quid nunc, si et confirmat illam ex parte, qua debet? tota enim, inquit, lex in uobis adimpleta est: diliges proximum tuum tamquam te. aut si sic uult intellegi \'adimpleta est\', quasi iam non adimplenda, ergo non uult, diligam proximum tamquam me, ut et hoc cum lege cessauerit? sed perseuerandum erit semper in isto praecepto. ergo lex creatoris etiam ab aduersario probata est, nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. sed nec hoc alii magis competit quam auctori. atque adeo cum dicit: onera uestra inuicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum sibi tamquam se, apparet: diliges proximum tibi tamquam te, per quod auditur: inuicem onera uestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris, atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris. Erratis, deus non deridetur. atquin derideri potest deus Marcionis, qui nec irasci nouit nec ulcisci. quod enim seuerit homo, hoc et metet. ergo retributionis et iudicii deus intentat. bonum autem facientes non fatigemur et: dum habemus tempus, operemur bonum. nega creatorem bonum facere praecepisse, et diuersa doctrina sit diuersae diuinitatis. porro si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et uitae. tempore autem suo metemus, quia et [*]( 1] Gal. 5, 10. 6] Gal. 5, 14. 7] cf. Leu. 19, 18. 15] Gal. 6, 2. 20] Gal. 6, 7. 22] Gal. 6, 7. 24] Gal. 6, 9. Gal. 6, 10. 27] cf. Dent. 32, 35. cf. Gal. 6, 8. 28] Gal. 6, 9. ) [*]( 4 damnabit J23, damnauit MRl 5 quia M, qui R 6 qua R3, quia MR1 ex parte? quia debet. mauult Eng 9 diligam M, ut diligam Rvulgo 10 cessauerit. sed uulgo 17 aibi MR, suum Pam 18 tibi MR, tuum Pam 21 deridetur R, irridetur M 22 seuerit MR, seminauerit PamN )
584
Ecclesiasticus: tempus, inquit, omni rei. Sed et mihi, famulo creatoris, mundus crucifixus est, non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo mundi. mundum enim quantum ad conuersationem eius posuit, cui renuntiando mutuo transfigimur et inuicem morimur. [persecutores uocat Christi.] cum uero adicit stigmata Christi in corpore suo gestare se — utique corporalia compedum — iam non putatiuam, sed ueram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata corporalia ostendit.