Adversus Judaeos Liber
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Proxime accidit, disputatio habita est Christiano et proselyto Iudaeo. Alternis vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam traxerunt. Obstrepentibus etiam quibusdam ex partibus singulorum nubilo quodam veritas obumbrabatur. Placuit ergo, quod per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, inspici curiosius et lectionibus stilo quaestiones retractatas terminare. Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus divinam gratiam habuit hinc praerogativam, quod sibi vindicare dei legem instituerit homo ex gentibus nec de prosapia Israëlitûm Iudaeus. Hoc enim sat est, posse gentes admitti ad dei legem, ne Israël adhuc superbiat quod gentes velut stillicidium situlae aut pulvis ex area deputentur. Quamquam habeamus ipsum deum idoneum pollicitatorem et fidelem sponsorem, qui Abrahae promiserit quod in semine eius benedicerentur omnes nationes terrae, et quod ex
utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae, utique Iudaeorum, id est Israëlis, et gentium, id est nostrae. Uterque ergo populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione privilegium gratiae sibi quis audeat defendere. Duos etenim populos et duas gentes processuras ex unius feminae utero deus destinavit, nec discrevit gratia in nominis appellatione, sed in partus editione, ut, qui prior esset de utero processurus, minori subiceretur, id est posteriori. Sic namque ad Rebeccam deus locutus est: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et maior serviet minori. Itaque cum populus seu gens Iudaeorum anterior sit tempore et maior per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intellegatur, utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio per edictum divinae elocutionis prior et maior populus, id est Iudaicus, serviat necesse est minori, et minor populus, id est Christianus, superet maiorem. Nam et secundum divinarum scripturarum memorias populus Iudaeorum, id est antiquior, derelicto deo idolis deservivit et divinitate abrelicta simulacris fuit deditus, dicente populo ad Aaron, Fac nobis deos, qui nos antecedant. Quod cum ex monilibus femmarum et anulis virorum aurum fuisset igne conflatum et processisset eis bubulum caput, huic figmento universus Israël abrelicto deo honorem dederunt, dicentes, Hi sunt dei qui nos eiecerunt de terra Aegypti. Sic namque posterioribus temporibus, quibus reges eis imperabant et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant et Bahali se mancipabant. Unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumente divinarum scripturarum. Noster vero populus minor, id est posterior, relictis idolis, quibus ante deserviebat, ad eundem deum conversus est quo Israël, ut supra memoravimus, abscesserat. Sic namque populus minor, id est posterior, populum maiorem superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a qua Israël est repudiatus.Igitur gradum conferamus, et summam quaestionis ipsius certis lineis determinemus. Cur etenim deus, universitatis conditor, mundi totius gubernator, hominis plasmator, universarum gentium sator, legem per Moysen uni populo dedisse credatur, et non omnibus gentibus attribuisse dicatur? Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret. Sed ut congruit bonitati dei et aequitati ipsius, utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eandem legem dedit, quam certis et statutis temporibus observari praecepit, quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit. Namque in principio mundi ipsi Adae et Evae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in medio paradisi ederent, quod si contra fecissent, morte morerentur. Quae lex eis sufficeret, si esset custodita. In hac enim lege Adae data omnia praecepta condita recognoscimus quae postea pullulaverunt data per Moysen, id est, Diliges dominum deum tuum de toto corde tuo et ex tota anima tua, et, Diliges proximum tibi tanquam te, et, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Falsum testimonium non dices, Honora patrem tuum et matrem, et, Alienum non concupisces. Primordialis enim lex est data Adae et Evae in paradiso, quasi matrix omnium praeceptorum dei. Denique si dominum deum suum dilexissent, contra praeceptum eius non fecissent; si proximum diligerent, id est semetipsos, persuasioni serpentis non credidissent, atque ita in semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate, faciendo contra dei praeceptum; a furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris clam non degustassent, nec a conspectu domini dei sui sub arbore delitescere gestissent, nec falsum asseveranti diabolo participes efficerentur, credendo ei quod similes dei essent futuri, atque ita nec deum offendissent, ut patrem, qui eos de limo terrae quasi ex utero matris figuraverat; si alienum non concupissent, de fructu inlicito non degustassent. Igitur in hac generali et primordiali dei lege, quam in arboris fructu observari deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita
germinaverunt. Eiusdem est enim postea superducere legem qui ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire postea qui antea iustos formare instituerat. Quid enim mirum, si is auget disciplinam qui instituit, si is proficit qui coepit? Denique ante legem Moysi scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo nou scriptam, quae naturaliter intellegebatur et a patribus custodiebatur. Nam unde Noë iustus inventus, si non illi naturalis legis iustitia praecedebat? unde Abraham amicus dei deputatus, si non de aequitate et iustitia legis naturalis? unde Melchisedech sacerdos dei summi nuncupatus, si non ante Leviticae legis sacerdotium Levitae fuerunt, qui sacrificia deo offerebant? Sic enim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi, eo tempore postea quam ab Aegypto excesserunt, post intervallum multorum temporum et spatia. Denique post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex. Unde intellegimus dei legem etiam ante Moysen, nec in Choreb tantum aut in Sina et in eremo primum, sed antiquiorem, primum in paradiso, deinde patriarchis, atque ita et Iudaeis certis temporibus reformatam, ut non iam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore deus et gentibus exhibuit et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur. Nec adimamus hanc dei potestatem pro temporum condicione legis praecepta reformantem in hominis salutem. Denique qui contendit et sabbatum adhuc observandum quasi salutis medelam et circumcisionem octavi diei propter mortis comminationem, doceat in praeteritum iustos sabbatizasse aut circumcidisse, et sic amicos dei effectos. Nam si circumcisio purgat hominem, deus Adam incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit, vel postea quam deliquit, si purgat circumcisio? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum colonum paradisi praefecit. Igitur cum neque circumcisum neque sabbatizantem deus Adam instituerit, consequenter quoque sobolem eius, Abel, offerentem sibi sacrificia, incircumcisum nec sabbatizantem laudavit, accepto ferens quae offerebat in simplicitate cordis, et reprobans sacrificium fratris eius Cain, qui quod offerebat non recte dividebat. Noë quoque incircumcisum deus, sed et non sabbatizantem, de diluvio liberavit. Nam et Enoch iustissimum, non circumcisum nec sabbatizantem, de hoc mundo transtulit, qui necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus iam nobis ostenderet nos quoque sine legis onere Moysis deo posse placere. Melchisedech quoque, summi dei sacerdos, incircumcisus et non sabbatizans ad sacerdotium dei allectus est. Probat et Loth, frater Abrahae, quod pro meritis iustitiae sine legis observatione de Sodomitarum incendio sit liberatus.Sed Abraham, inquis, circumcisus est. Sed ante deo placuit quam circumcideretur, nec tamen sabbatizavit. Acceperat enim circumcisionem, sed quae esset in signum temporis illius, non in salutis praerogativam. Denique sequentes patriarchae incircumcisi fuerunt, ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae iam circumciso, revertenti de proelio, panem et vinum obtulit incircumcisus. Sed et filius, inquit, Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non Seffora mater eius calculo praeputium infantis circumcidisset. Unde, inquit, maximum periculum est, si praeputium carnis quis non circumciderit. Atquin si salutem circumcisio omnimodo afferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset quo minus octava die circumcideret eum, cum constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinere. Consideremus itaque quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omni populo praescribere et quasi legem huius praecepti condere. Nam providens deus quod hanc circumcisionem in signum, non in salutem, esset daturus populo Israël, idcirco filium Moysi, ducis futuri, instigat circumcidi, ut, cum coepisset per eum populo dare praeceptum circumcisionis, non aspernaretur populus, videns exemplum istud in ducis filio iam celebratum. Dari enim habebat circumcisio, sed in signum, unde Israël in novissimo tempore dinosci haberet, quando secundum
sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur, per verba prophetarum dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, regionem vestram in conspectu vestro extranei comedent, et deserta et subversa a populis extraneis derelinquetur filia Sion, sicut casa in vinea, et sicut custodiarium in cucumerario, et quasi civitas, quae expugnatur. Cur ita? Quoniam subsequens sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios genui et exaltavi, ipsi autem reprobaverunt me. Et iterum: Et si extenderitis manus, avertam faciem meam a vobis; et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos; manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Et iterum: Vae gens peccatrix, populus plenus peccatis, filii scelesti, dereliquistis deum, et ad indignationem provocastis sanctum Israël. Haec igitur dei providentia fuit, dandi circumcisionem Israël in signum unde dinosci possent, cum adveniret tempus, quo meritis suis supradictis in Hierusalem admitti prohiberentur; quod et quia futurum erat, nuntiabatur, et quia factum videmus, recognoscimus. Sicut enim circumcisio carnalis, quae temporalis erat, imbuta est in signum populo contumaci, ita spiritalis data est in salutem populo obaudienti, dicente propheta Hieremia, Innovate vobis, et ne seminaveritis in spinis: circumcidimini deo, et circumcidite praeputium cordis vestri. Et alio loco dicit, Ecce enim dies venient, dicit dominus, et disponam domui Iudae et domui Iacob testamentum novum, non tale quale iam dedi patribus eorum in die quo eos eduxi de terra Aegypti. Unde intellegimus et priorem circumcisionem tunc datam cessaturam, et novam legem non talem, qualem iam dederat patribus, processuram annuntiari, sicut Esaias praedicavit, dicens quod in novissimis diebus manifestus futurus esset mons domini et domus dei super vertices montium: et exaltabitur, inquit, super colles, et venient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi et dicent: venite, ascendamus in montem domini et in domum dei Iacob, non in Esau prioris filii, sed in Iacob sequentis, id est populi nostri, cuius mons Christus est, sine manibus concidentium praecisus, implens omnem terram, apud Danielem ostensus. Denique ex hac domo dei Iacob etiam legem novam processuram sequentibus verbis annuntiat Esaias, dicens, De Sion enim exiet lex et verbum domini ex Hierusalem, et iudicabit inter gentes, id est inter nos, qui ex gentibus sumus vocati: et concident, inquit, gladios suos in aratra et lanceas suas in falces, et non accipiet gens super gentem gladium, et iam non discent pugnare. Qui igitur intelleguntur alii quam nos, qui nova lege edocti ista observamus, obliterate veteri lege, cuius abolitionem futuram actus ipse demonstrat? Nam vetus lex ultione gladii se vindicabat, et oculum pro oculo eruebat, et vindictam iniuriae retribuebat, nova autem lex clementiam designabat, et pristinam ferocitatem gladiorum et lancearum ad tranquillitatem convertebat, et belli pristinam in aemulos legis et hostes exsecutionem in pacificos actus arandae et colendae terrae reformabat. Igitur, sicut supra ostendimus, quod vetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et novae legis et spiritalis circumcisionis observantia in pacis obsequia eluxit. Populus enim, inquit, quem non noveram, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi. Prophetae annuntiaverunt. Quis autem populus qui deum ignorabat, nisi noster, qui retro deum nesciebamus? et quis in auditu auris audiit ei, nisi nos, qui relictis idolis ad deum conversi sumus? Nam Israël, qui deo fuerat cognitus, quique ab eo in Aegypto exaltatus fuerat, et per Erythraeum pelagum transvectus est, quique in eremo manna cibatus XL annis ad instar aeternitatis redactus, nec humanis passionibus contaminatus aut saeculi huius cibis pastus, sed angelorum panibus manna cibatus satisque beneficiis deo obligatus, domini et dei sui oblitus est, dicens ad Aaron, Fac nobis deos, qui nos antecedant; Moyses enim ille, qui nos eiecit de terra Aegypti, dereliquit nos, et quid illi acciderit, nescimus. Et ideo nos, qui non populus dei retro, facti sumus populus eius accipiendo novam legem, supra dictam, et novam circumcisionem, ante praedictam.Sequitur itaque ut, quatenus circumcisionis carnalis et legis veteris abolitio expuncta suis temporibus demonstratur, ita sabbati quoque observatio temporaria fuisse demonstretur. Dicunt enim Iudaei quod a primordio sanctificaverit deus diem septimum, requiescendo in eo ab omnibus operibus suis quae fecit, et inde etiam Moysen dixisse ad populum, Mementote diem sabbatorum, sanctificare eum; omne opus servile non facietis in eo, praeterquam quod ad animam pertinet. Unde nos intellegimus magis sabbatizare nos ab omni opere servili semper debere, et non tantum septimo quoque die, sed per omne tempus. Ac per hoc quaerendum nobis quod sabbatum nos deus vellet custodire? Nam sabbatum aeternum et sabbatum temporale scripturae designant. Dicit enim Esaias propheta, Sabbata vestra odit anima mea; et alio loco dicit, Sabbata mea profanastis. Unde dinoscimus sabbatum temporale esse humanum, et sabbatum aeternum censeri divinum, de quo per Esaiam praedicat: Et erit, inquit, mensis ex mense et dies de die et sabbatum de sabbato, et veniet omnis caro adorare in Hierusalem, dicit dominus. Quod intellegimus adimpletum temporibus Christi, quando omnis caro, id est omnis gens, adorare in Hierusalem venit, deum patrem, per Iesum Christum filium eius, sicut per prophetam praedictum est: Ecce proselyti per me ad te ibunt. Sic igitur ante hoc sabbatum temporale erat et sabbatum aeternum praeostensum et praedictum, quomodo et ante circumcisionem carnalem fuit et spiritalis circumcisio praeostensa. Denique doceant, sicuti iam praelocuti sumus, Adam sabbatizasse, aut Abel hostiam deo sanctam offerentem sabbati religione placuisse, aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse, aut Noë, arcae fabricatorem, propter diluvium immensum sabbatum observasse, aut Abraham in observatione sabbati Isaac filium suum obtulisse, aut Melchisedech in suo sacerdotio legem sabbati accepisse. Sed dicturi sunt Iudaei, ex quo hoc praeceptum datum est per Moysen, exinde observandum fuisse. Manifestum est itaque non aeternum nec spiritale, sed temporale fuisse praeceptum, quod quandoque cessaret. Denique adeo non in vacatione sabbati, id est diei septimi, haec sollemnitas celebranda est, ut Iesus Nave, eo tempore quo Hiericho civitatem debellabat, praeceptum sibi a deo
diceret uti populo mandaret ut sacerdotes arcam testamenti dei septem diebus circumferrent in circuitu civitatis, atque ita septimi diei circuitu peracto sponte ruerent muri civitatis. Quod ita factum est, et finito spatio diei septimi, sicut praedictum erat, ruerunt muri civitatis. Ex quo manifeste ostenditur in numero istorum dierum septem incurrisse diem sabbati. Septem enim dies, undecunque initium acceperint, sabbati diem secum cencludant necesse est, quo die non tantum sacerdotes sint operati, sed et in ore gladii praeda facta sit civitas ab omni populo Israël. Nec dubium est opus servile eos operatos, cum praedas belli agerent ex dei praecepto. Nam et temporibus Maccahaeorum sabbatis pugnando fortiter fecerunt, et hostes allophylos expugnaverunt, legemque paternam ad pristinum vitae statum pugnando sabbatis revocaverunt. Nec putem aliam legem eos defendisse nisi in qua de die sabbatorum meminerant esse praescriptum. Unde manifestum est ad tempus et praesentis causae necessitatem huiusmodi praecepta valuisse, et non ad perpetui temporis observationem huiusmodi legem eis deum ante dedisse.Sic et sacrificia terrenarum oblationum et spiritalium sacrificiorum praedicata ostendimus, et quidem a primordio maioris filii, id est Israël, terrena fuisse in Cain praeostensa sacrificia, et minoris filii Abel, id est populi nostri, sacrificia diversa demonstrata. Namque maior natu Cain de fructu terrae obtulit munera deo, minor vero filius Abel de fructu ovium suarum. Respexit deus in Abel et in munera eius, in Cain autem et in munera eius non respexit. Et dixit deus ad Cain, Quare concidit vultus tuus? nonne, si recte quidem offeras, non recte autem dividas, peccasti; quiesce. Ad te enim conversio tua, et ipse tui dominabitur. Et tunc dixit Cain ad Abel fratrem suum, Eamus in campum, et abiit cum eo illic et interfecit eum. Et tunc dixit deus ad Cain, Ubi est
Abel frater tuus? Et dixit, Nescio; numquid custos fratris me(??) sum ego? Cui deus dixit, Vox sanguinis fratris tui proclamat ad me de terra. Propter quod maledicta terra, quae aperuit os suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Gemens et tremens eris super terram, et omnis qui te invenerit occidet te. Ex hoc igitur actu duplicia duorum populorum sacrificia praeostensa iam tune a primordio animadvertimus. Denique cum per Moysen in Levitico lex sacerdotalis conscriberetur, invenimus praescriptum populo Israëli ut sacrificia nullo alio in loco offerrentur deo quam in terra promissionis, quam dominus deus daturus esset populo Israëli et fratribus eorum, ut introducto Israële illic celebrarentur sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus, et nusquam alibi nisi in terra sancta. Cur itaque postea per prophetas praedicat spiritus futurum ut in omni loco et in omni terra offerantur sacrificia deo, sicut per Malachiam angelum, unum ex duodecim prophetis, dicit: Non recipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab oriente sole usque ad occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit dominus omnipotens; et in omni loco offerunt sacrificia munda nomini meo. Item in psalmis David dicit: Adferte deo patriae gentium; indubitate quod in omnem terram exire habebat praedicatio apostolorum: adferte deo claritatem et honorem, adferte deo sacrificia nominis eius: Tollite hostias et introite in atria eius. Namque quod non terrenis sacrificiis, sed spiritalibus deo litandum sit, ita legimus, ut scriptum est: Cor contribulatum et humiliatum hostia deo est. Et alibi: Sacrifica deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua. Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur, et cor contribulatum acceptabile sacrificium deo demonstratur. Itaque quomodo carnalia sacrificia reprobata intelleguntur, de quibus et Esaias loquitur dicens, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit dominus, ita sacrificia spiritalia accepta praedicantur, ut prophetae adnuntiant. Quoniam et si adtuleritis, inquit, mihi similam, vanum supplicamentum, execramentum mihi est. Et adhuc dicit, Holocaustomata et sacrificia vestra et adipem hircorum et sanguinem taurorum nolo, nec si veniatis videri mihi: quis enim exquisivit haec de manibus vestris? quoniam ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit dominus. De spiritalibus vero sacrificiis addit dicens, Et in omni loco sacrificia munda offerunt nomini meo, dicit dominus.Igitur cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum et sabbatum aeternum praedictum, circumcisionem quoque carnalem praedictam et circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia praeostensa, sequitur ut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo Israëli superveniret tempus quo legis antiquae et ceremoniarum veterum praecepta cessarent, et novae legis promissio et spiritalium sacrificiorum agnitio et novi testamenti pollicitatio superveniret, fulgente nobis lumine ex alto, qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis
detinebamur. Itaque necessitas nobis incumbit ut, quoniam praedicatam novam legem a prophetis praediximus, et eam non talem qualis iam data esset patribus eorum eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere et probare debeamus tam legem illam veterem cessasse quam legem novam promissam nunc operari. Et quidem primum quaerendum, an expectetur novae legis lator, et novi testamenti haeres, et novorum sacrificiorum sacerdos, et novae circumcisionis purgator et aeterni sabbati cultor, qui legem veterem compescat, et novum testamentum statuat, et nova sacrificia offerat, et ceremonias antiquas reprimat, et circumcisionem veterem cum suo sibi sabbato compescat, et novum regnum, quod non corrumpatur, adnuntiet. Hic, inquam, novae legis lator, sabbati spiritalis cultor, sacrificiorum aeternorum antistes, regni aeterni aeternus dominator, quaerendum an iam venerit nec ne, ut, si iam venit, serviendum sit illi, si necdum venit, sustinendus sit, dummodo manifestum sit adventu eius comprimi legis veteris praecepta, et oriri debere novae legis exordia. Et in primis definiendum est non potuisse cessare legem antiquam et prophetas nisi venisset is qui per eandem legem et per eosdem prophetas venturus adnuntiabatur.Igitur in isto gradum conseramus, an qui venturus adnuntiabatur Christus iam venerit, an venturus adhuc speretur. Quod ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda quando venturum Christum prophetae adnuntiaverunt, ut, si intra ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse
credamus quem venturum prophetae canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri adnuntiabamur, et cum constiterit venisse, indubitate etiam legem novam ab ipso datam esse credamus, et testamentum novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur. Venturum enim Christum et Iudaeos non refutare scimus, utpote qui in adventum cius spem suam porrigant. Nec de isto pluribus quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praedicaverunt, ut Esaias: Sic dicit dominus deus Christo meo domino, cuius tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes: fortitudines regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et civitates non claudentur illi. Quod ipsum adimpletum videmus. Cui enim dexteram tenet pater deus, nisi Christo, filio suo? quem exaudierunt omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt, cuius et praedicatores apostoli in psalmis David ostenduntur: In universam, inquit, terram exiit sonus eorum, et usque ad terminos terrae verba eorum. In quem enim alium universae gentes crediderunt, nisi in Christum, qui iam venit? Cui enim gentes crediderunt, Parthi, Medi, Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Armeniam, Phrygiam, Cappadociam, et incolentes Pontum et Asiam et Pamphyliam, immorantes Aegyptum, et regionem Africae quae est trans Cyrenen inhabitantes, Romani et incolae, tunc et in Hierusalem Iudaci, et ceterae gentes, ut iam Getulorum varietates, et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini, et Galliarum diversae nationes, et Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita, et Sarmatarum, et Dacorum, et Germanorum, et Scytharum, et abditarum multarum gentium et provinciarum et insularum multarum nobis ignotarum, et quae enumerare minus possumus? In quibus omnibus locis Christi nomen, qui iam venit, regnat, utpote ante quem omnium civitatum portae sunt apertae, et cui nullae sunt clausae, ante quem serae ferreae sunt comminutae, et valvae aereae apertae. Quamquam et ista spiritaliter sint intellegenda, quod praecordia singulorum variis modis a diabolo obsessa fide Christi sint reserata, attamen perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi inhabitet. Quis enim omnibus gentibus regnare potuisset, nisi Christus, dei filius, qui omnibus in aeternum regnaturus nuntiabatur? Nam si Salomon regnavit, sed in finibus Iudae tantum; a Bersabeae usque Dan termini eius regni signantur. Si vero Babyloniis et Parthis regnavit Darius, non habuit in omnibus gentibus potestatem; si Aegyptiis Pharao, vel quisquis ei in haereditario regno successit, illic tantum potitus est regni sui dominium; si Nabuchodonosor cum suis regulis, ab India usque Aethiopiam habuit regni sui terminos; si Alexander Macedo, non amplius quam Asiam universam et ceteras regiones, posteaquam devicerat, tenuit; si Germani, adhuc usque limites suos transgredi non sinuntur; Britanni intra oceani sui ambitum clausi sunt, Maurorum gentes et Getulorum barbaries a Romanis obsidentur, ne regionum suarum fines excedant. Quid de ipsis Romanis dicam, qui de legionum suarum praesidiis imperium suum muniunt, nec trans istas gentes porrigere vires regni sui possunt? Christi autem nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur, omnibus ubique tribuitur aequaliter; non regis apud illum maior gratia, non barbari alicuius inferior laetitia, non dignitatum aut natalium cuiusquam discreta merita; omnibus aequalis, omnibus rex, omnibus index, omnibus deus et dominus est. Nec dubites credere quod asseveramus, cum videas fieri.Itaque requirenda tempora praedictae et futurae nativitatis Christi et passionis eius et exterminii civitatis Hierusalem, id est vastationis eius. Dicit enim Daniel et civitatem sanctam et sanctum exterminari cum duce venturo, et destrui pinnaculum usque ad Interitum. Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda, quae investigabimus in Daniele, quibus computatis probabimus venisse eum etiam ex temporibus praescriptis et ex signis competentibus et ex operationibus eius. Quae probamus et ex consequentibus quae post adventum eius futura adnuntiabantur, ut tam adimpleta omnia quam prospecta credamus. Sic igitur de eo Daniel praedicavit, ut et quando et quo in tempore gentes esset liberaturus ostenderet, et quoniam post passionem Christi ista civitas exterminari haberet. Dicit enim sic: In primo anno sub Dario, filio Assueri, ex semine Medorum, qui regnavit super regnum Chaldaeorum, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum. Et adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem vidi in visione in principio, volans, et tetigit me, quasi hora sacrificii vespertini, et intellegere fecit me, et locutus est mecum, et dixit, Daniel, nunc exivi imbuere te intellegentia, in principio obsecrationis tuae exivit sermo. Et ego veni, ut adnuntiem tibi, quia vir desideriorum tu es, et cogita in verbo et intellege in visione. Lxx hebdomadae breviatae sunt super plebem tuam et super civitatem sanctam, quoad usque inveteretur delictum, et signentur peccata, et exorentur iustitiae, et inducatur iustitia aeterna, et ut signetur visio et prophetes, et ungatur sanctus sanctorum. Et scies et perspicies et intelleges a profectione sermonis integrando et reaedificando Hierusalem usque ad Christum
ducem hebdomadas septem et dimidiam et LXII et dimidiam; et convertet et aedificabitur in altitudinem et convallationem, et innovabuntur tempora; et post hebdomadas has LXII, exterminabitur unctio, et non erit; et civitatem et sanctum exterminabit cum duce adveniente, et concidentur quomodo in cataclysmo usque in finem belli, quod concidetur usque ad interitum. Et confirmabit testamentum in multis. Hebdomada una et dimidia hebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto exsecratio vastationis, et usque ad finem temporis consummatio dabitur super hac vastatione. Animadvertamus igitur terminum quomodo in vero praedicit LXX hebdomadas futuras, in quibus si receperint eum, aedificabitur in altitudinem et in longitudinem, et innovabuntur tempora. Providens autem deus quid esset futurum, quoniam non tantum non recipient eum, verum et insequentur et tradent eum morti, et recapitulavit et dixit, in LX et II et dimidia hebdomadis nasci illum et ungi sanctum sanctorum; hebdomadas autem VII et dimidia cum implerentur, pati habere, et civitatem exterminari post unam et dimidiam hebdomadam, quo scilicet septem et dimidia hebdomadae completae sunt Dicit enim sic: Et civitatem et sanctum exterminari cum duce venturo, et concidentu(??) sicut in cataclysmo, et destruet pinnaculum usque ad interitum. Unde igitur ostendimus quoniam venit Christus intra LXII et dimidiam hebdomadas? Numerabimus autem a primo anno Darii, quomodo in ipso tempore ostenditur Danieli visio ipsa. Dicit enim: Et intellege et conice ad perfectionem sermonis respondere me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc visionem vidit Daniel. Videamus igitur anni quomodo impleantur usque ad adventum Christi. Darius enim regnavit annis XVIIII. Artaxerxes regnavit annis XL et I. Deinde rex Ochus, qui et Cyrus, regnavit annis XXIIII. Argus anno uno. Alius Darius, qui et Melas nominatus est, annis XXI. Alexander Macedo annis XII. Deinde post Alexandrum, qui et Medis et Persis regnarat, quos revicerat et in Alexandria regnum suum firmaverat, quando et nomine suo eam appellavit, post eum regnavit illic in Alexandria Soter annis XXXV, cui succedit Philadelphus regnans annis XXX et VIII. Huic succedit Euergetes, annis XXV. Deinde Philopator annis XVII. Post hunc Epiphanes, annis XXIIII. Item alius Euergetes, annis XXVIIII. Item alius Soter annis XXXVIII. Ptolemaeus annis XXXVII. Cleopatra annis XX, mensibus V. Item adhuc Cleopatra conregnavit Augusto annis XIII. Post Cieopatram Augustus aliis annis XLIII imperavit; nam omnes anni imperii Augusti fuerunt anni LVI. Videamus autem quoniam quadragesimo et primo anno imperii Augusti, quo post mortem Cleopatrae XX et VIII annos imperavit, nascitur Christus. Et supervixit idem Augustus ex quo nascitur Christus annis XV, et erunt reliqua tempora annorum in diem nativitatis Christi in annum XL primum, qui post mortem Cleopatrae XX et VIII Augusto: efficiuntur anni CCCCXXX et VII, menses V. Unde adimplentur LXII hebdomadae et dimidia, quae efficiunt annos CCCCXXXVII, menses VI in die nativitatis Christi. Et manifestata est iustitia aeterna, et unctus est sanctus sanctorum, id est Christus, et signata est visio et prophetes, et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Christi omnibus in eum credentibus diluuntur. Quid est autem quod dicit signari visum et prophetiam? Quoniam omnes prophetae nuntiabant de illo quod esset venturus et pati haberet. Igitur quoniam adimpleta est prophetia per adventum eius, propterea signari visionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de (??) nuntiaverant. Post enim adventum Christi et passionem ipsius iam non visio neque prophetes est qui Christum nuntiet venturum. Denique hoc si non ita est, exhibeant Iudaei prophetarum post Christum aliqua volumina, angelorum aliquorum visibilia miracula, quae retro patriarchae viderunt usque ad adventum Christi, qui iam venit, ex quo signata est visio et prophetia, id est statuta. Et merito evangelista: Lex et prophetae usque ad Ioannem baptistam. Baptizato enim Christo, id est sanctificante aquas in suo baptismate, omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo cesserunt, signante visionem et prophetias omnes, quas adventu suo adimplevit. Unde firmissime dicit adventum eius signare visus et prophetiam. Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus LX duarum et dimidiae hebdomadarum adimpletarum, quibus completis venisse Christum, id est natum, videamus quid aliae VII et dimidia hebdomades, quae sunt subdivisae in abscisione priorum hebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. Post enim Augustum, qui supervixit post nativitatem Christi, anni XV efficiuntur. Cui successit Tiberius Caesar, et imperium habuit annis XX, mensibus VII, diebus XXVIII. Huius quintodecimo anno imperii passus est Christus, annos habens quasi XXX, cum pateretur. Item Caius Caesar, qui et Caligula, annis III, mensibus VIII, diebus XII. Nero Caesar annis XI, mensibus IX, diebus XIII. Galba mensibus VII, diebus VI. Otho III diebus. Vitellius mensibus VIII, diebus XX et VII. Vespasianus anno primo imperii sui debellat Iudaeos, et fiunt anni LII, menses VI. Nam imperavit annis XI. Atque ita in die suae expugnationis Iudaei impleverunt hebdomadas LXX praedictas in Daniele. Igitur expletis his quoque temporibus et debellatis Iudaeis postea cessaverunt illic libamina et sacrificia, quae exinde illic celebrari non potuerunt; nam et unctio illic exterminata est post passionem Christi. Erat enim praedictum exterminari illic unctionem, sicut est in psalmis prophetatum: Exterminaverunt manus meas et pedes. Quae passio huius exterminii intra tempora LXX hebdomadarum perfecta est sub Tiberio Caesare, consulibus Rubellio Gemino et Fufio Gemino, mense Martio, temporibus paschae, die VIII Calendarum Aprilium, die prima azymorum, quo agnum occiderunt ad vesperam, sicuti a Moyse fuerat praeceptum. Itaque omnis synagoga Israël eum interfecit, dicentes ad Pilatum, cum vellet eum dimittere, Sanguis huius super nos et super filios nostros, et, Si hunc dimiseris, non es amicus Caesaris, ut adimpleri possent omnia quae de eo fuerant scripta.Incipiamus igitur probare nativitatem Christi a prophetis esse nuntiatam. Sicut Esaias praedicat: Audite domus David, non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam deus praestat agonem, propter hoc ipse deus dabit vobis signum. Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitis nomen eius Emmanuel, quod interpretatur Nobiscum deus. Butyrum et mel manducabit, quoniam, priusquam cognoscat infans vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Itaque dicunt Iudaei: Provocemus istam praedicationem Esaiae, et faciamus comparationem, an Christo qui iam venit competat illi primo nomen quod Esaias praedicavit, et signa eius quae de eo nuntiavit. Equidem Esaias praedicat eum Emmanuel vocitari oportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Porro, inquiunt, iste, qui venit, neque sub eiusmodi nomine est dictus neque re bellica functus. At nos e contrario admonendos eos existimavimus, uti cohaerentia quoque huius capituli recognoscant. Subiuncta est enim et interpretatio Emmanuel, Nobiscum deus, uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum. Sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuel, interpretationem habet, quod est Nobiscum deus.
Quaere ergo an ista vox, Nobiscum deus, quod est Emmanuel, exinde quo Christus inluxit agitetur in Christo. Et puto, non negabis. Nam qui ex ludaismo credunt in Christum, ex quo in eum credunt, Emmanuel cum volent dicere, nobiscum deum esse significant, atque ita constat iam venisse illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit, id est Nobiscum deus. Aeque sono nominis inducuntur, cum virtutem Damasci et spolia Samariae et regnum Assyriorum sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non animadvertentes quia scriptura praemittat, Quoniam prius quam cognoscat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an virum iam Christum exhibere ista aetas possit, nedum imperatorem. Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans, et signum belli non tuba, sed crepitaculo daturus, nec ex equo vel de muro, sed de nutricis et gerulae suae dorso sive collo hostem designaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus. Aliud est si penes vos infantes in proelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare. Enimvero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam virum facere, ante virtutem Damasci sumere quam patrem nosse, sequitur ut figurate pronuntiatum videatur. Sed et virginem, inquiunt, parere natura non patitur, et tamen credendum est prophetae. Et merito. Praestruxit enim fidem incredibili rei, dicendo quod signum esset futurum. Propterea, inquit, dabitur vobis signum. Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. Signum autem a deo, nisi novitas aliqua monstruosa fuisset, signum non videretur. Denique si, quando ad deiciendos aliquos ab hac divina praedicatione vel convertere simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi non virginem, sed iuvenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatus et partus. Et signum ergo nobis posita virgo mater merito creditur, infans vero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio versaretur, sed signo nativitatis novae adscripto exinde post signum alius iam ordo infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi. Nec hoc utique in signum. Est infantiae. Sed accepturum virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, hoc est mirabile signum. Servate modum aetatis, et quaerite sensum praedicationis, immo reddite veritati quae credere non vultis, et intellegitur prophetia qua renuntiatur expuncta. Credantur orientales illi Magi infantiam Christi ut regem auro et ture munerantes, et accepit infans virtutem Damasci sine proelio et armis. Nam praeter quod omnibus notum est Orientis virtutem, id est enim vires, auro et odoribus pollere solitam, certe est divinis scripturis virtutem quoque ceterarum gentium aurum constituere. Sicut per Zachariam dicit: Et Iudas praetendit apud Hierusalem, et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum. Nam de hoc auri munere etiam David dixit: Et dabitur illi de auro Arabiae. Et iterum: Reges Arabum et Saba munera adferent illi. Nam et Magos reges fere habuit Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transscripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum, cuius tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores, spolia autem Samariae, ipsos Magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent, quasi dominum et regem, sub testimonio ducis et indicia stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae oh idololatriam, quae desciverat tune a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum scripturis divinis, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. Nam et archontas Sodomorum appellat archontas vestros, et populum vestrum populum Gomorrae vocat, cum iam olim essent civitates istae extinctae. Et aiibi per prophetam ad populum Israël, Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua Cethaea, quorum ex genere procreati non sunt, sed ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam filios suos dixerat per Esaiam prophetam: Filios generavi et exaltavi. Sic et Aegyptus nonnunquam totus orbis intellegitur apud illum superstitionis et maledictionis elogio. Sic et Babylon apud Ioannem nostrum Romae urbis figura est, proinde et magnae et regno superbae et sanctorum debellatricis. Hoc itaque modo Magos quoque Samaritanorum appellatione titulavit, despoliatos, quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam adversus dominum. Adversus regem autem Assyriorum, adversus diabolum, qui ad hoc se regnare putat, si sanctos a religione dei deturbat. Adiuvabitur autem haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum scripturae designant ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi verba. Sed ex reliquorum sensuum comparatione convincentur Iudaei. Accingere, inquit David, ensem super femur. Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore super filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis. Valde autem absurdum est si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur, de quo subiungens dicebat, Extende et prospera, procede et regna. Et adiecit: Propter lenitatem et iustitiam tuam. Quis ense operabitur, et non contraria lenitati et iustitiae exercet, id est dolum et asperitatem et iniustitiam, propriam scilicet negotii proeliorum? Videamus ergo an alius sit ensis ille cuius est alius, id est dei sermo divinus, bis acutus duobus testamentis legis antiquae et legis novae, acutus sapientiae suae aequitate, reddens unicuique secundum actum suum. Licuit ergo et Christo dei in psalmis sine bellicis rebus ense sermonis dei praecingi figurato, cui praedicta tempestivitas congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femur apud David, quando venturus in terras ex dei patris decreto nuntiabatur. Deducet, inquit, te magnitudo dexterae tuae, virtus scilicet gratiae spiritalis, de qua Christi agnitio deducitur. Sagittae tuae, inquit, acutae, pervolantia ubique dei praecepta, minantes traductionem uniuscuiusque cordis, et compungentes et transfigentes conscientiam quamque. Populi sub te cadent, utique aderantes. Sic bellipotens et armiger Christus est; sic accipiet spolia non solius Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegerica didicisti. Atque ita in tantum Christus, qui venit, non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicabatur. Sed si Christus, inquiunt, qui venturus creditur, non Iesus dicitur, quare is qui venit Iesus Christus appellatur? Constabit autem utrumque nomen in Christo dei, in quo invenitur etiam Iesus appellatus. Disce erroris tui morem. Dum Moysi successor destinaretur, Auses filius Nave transfertur certo de pristino nomine, et incipit vocari Iesus. Certe, inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus secundum populum, quod sumus nos nationes in saeculo desertae commorantes antea, introducturus esset in terram repromissionis melle et lacte manantem, id est in vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, sed per Iesum, id est per novae legis gratiam, provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis (petra enim Christus multis modis et figuris praedicatus est), ideo is vir, qui in huius sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, ut Iesus nominaretur. Nam qui ad Moysen loquebatur, ipse erat dei filius, qui et semper videbatur. Deum enim patrem nemo vidit unquam, et vixit. Et ideo constat ipsum dei filium Moysi esse locutum, et dixisse ad populum: Ecce, ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est populi, qui te custodiat in itinere, et introducat te in terram, quam praeparavi tibi; intende illi et audi cum, et ne inobaudiens fueris ei, non enim celavit te, quoniam nomen meum super illum est. Populum enim introducturus erat Iesus in terram repromissionis, non Moyses. Angelum quidem dixit eum ob magnitudinem virtutum, quas erat editurus (quas virtutes fecit Iesus Nave et ipsi legitis), et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; sicuti et praecursorem Christi, Ioannem, futurum angelum appellat per prophetam spiritus dices ex persona patris: Ecce, mitto angelum meum ante faciem tuam, id est Christi, qui praeparabit viam tuam ante te. Nec novum est spiritui sancto angelos appellare eos quos ministros suae virtutis deus praefecit. Idem enim Ioannes non tantum angelus Christi vocatus est, sed et lucerna lucens ante Christum. Paravi enim lucernam Christo meo, David praedicat; quem ipse Christus, veniens adimplere prophetas, dicit ad Iudaeos. Ille fuit, inquit, lucerna ardens et lucens, utpote qui non tantum vias eius parabat in cremo, sed et agnum dei demonstrande illuminabat mentes hominum praeconio suo, ut eum esse intellegerent agnum quem Moyses passurum nuntiabat. Sic et Iesus ob nominis sui futurum sacramentum; id enim nomen suum confirmavit quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen, sed Iesum eum iusserat exinde vocari. Sic igitur utrumque nomen competit Christo dei, ut et Iesus appellaretur. Et quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo ex qua nasci oportuit Christum, ut supra memoravimus, evidenter propheta in sequentibus dicit: Et nascetur, inquit, virga de radice Iesse, quod est Maria, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super illum spiritus dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus consilii et veritatis, spiritus dei timoris implebit illum. Neque enim ulli hominum universitas spiritalium documentorum competebat nisi in Christum, flori quidem ob gloriam, ob gratiam adaequatum, ex stirpe autem Iesse deputatum, per Mariam scilicet inde censendum. Fuit enim de patria Bethlehem et de domo David, sicut apud Romanos in censu descripta est Maria, ex qua nascitur Christus. Expostulo etiam, ut qui a prophetis praedicabatur ex Iesse genere venturus et omnem humilitatem et patientiam et tranquillitatem esset exhibiturus, an venerit. Aeque ita is homo, qui talis ostenditur, ipse erit Christus, qui venit. De hoc enim propheta dicit: Homo in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem, qui tanquam ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum. Si neque contendit, neque clamavit, neque audita est foris vox eius qui arundinem contusam, Israëlis fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non extinxit, sed lucere magis fecit ortu luminis sui, non potest alius esse quam qui praedicabatur. Oportet itaque actum Christi eius, qui venit, ad scripturarum regulam recognosci. Duplici enim, nisi fallor, operatione distinctum eum legimus, praedicationis et virtutis. Sed de utroque titulo sit dispositum. Itaque specialiter dispungamus ordinem coeptum, docentes praedicaterem adnuntiatum Christum, ut per Esaiam: Exclama, inquit, in vigore, et ne peperceris, exalta ut tuba vocem tuam, et adnuntia plebi meae facinora ipsorum, et domui Iacob delicta eorum: Me de die in diem quaerunt, et cognoscere vias meas cupiunt; quasi populus, qui iustitiam fecerit, et iudicium dei non dereliquerit, et reliqua. Virtutes autem facturum a patre: Ecce deus noster iudicium retribuet, ipse veniet et salvos faciet nos; tunc infirmi curabuntur, et oculi caecorum videbunt, et aures surdorum audient, et mutorum linguae solventur, et claudus saliet, velut cervus, et cetera. Quae operatum Christum nec vos diffitemini, utpote qui dicebatis quod propter opera eum non lapidaretis, sed quoniam ista sabbatis faciebat.De exitu plane passionis eius ambigitis, negantes passionem crucis in Christum praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus mortis exposuerit deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis qui pependerit in ligno. Sed huius maledictionis sensum antecedit rerum ratio. Dicit enim in Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delicto ad iudicium mortis, et morietur, et suspendetis eum in ligno, non manebit corpus eius in ligno, sed sepultura sepelietis eum ipsa die, quoniam maledictus a deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non inquinabitis terram, quam dominus deus tuus dabit tibi in sortem. Igitur non in hanc passionem Christum maledixit, sed distinctionem fecit, ut qui in aliquo delicto iudicium mortis habuisset et moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a deo esset qui propter merita delictorum suorum suspenderetur in ligno. Alioquin Christus, qui dolum de ore suo locutus non est, quique omnem iustitiam et humilitatem exhibuit, et (ut supra de eo praedictum memoravimus) non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut ea, quae praedicta sunt a prophetis, per vos ei obventura implerentur, sicut in psalmis ipse spiritus Christi iam canebat dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis, et, Quae non rapueram, tunc exsolvebam, Exterminaverunt manus meas et pedes, et, Miserunt in potum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto, Super vestem meam miserunt sortem, sicuti cetera quae in illum commissuri essetis praedicta sunt. Quae quidem omnia ipsa perpessus, non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut scripturae implerentur de ore prophetarum. Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in praedicationibus oportuerat, quantoque incredibile, tanto magis scandalum futurum, si nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam dei quaereret. Itaque inprimis Isaac, cum a patre hostia duceretur, lignumque ipse sibi portans, Christi exitum iam tunc denotabat, in victimam concessi a patre, lignum
passionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figuratus vel hoc solo, ne cursum demorer ipse, quod persecutionem a fratribus passus est et venumdatus est in Aegyptum ob dei gratiam, sicut et Christus ab Israël carnaliter a fratribus venumdatus, a Iuda cum traditur. Nam et benedicitur a patre in haec verba Ioseph: Tauri decor eius, cornua unicornis cornua eius, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae. Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus, ut iudex, aliis mansuetus, ut salvator, cuius cornua essent crucis extima. Nam et in antenna navis, quae crucis pars est, hoc extremitates huius vocantur, unicornis autem medius stipitis palus. Hac denique virtute crucis et hoc more cornutus universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in caelum, et tunc ventilabit per iudicium, deiciens de caelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam. Cum Iacob in Simeonem et Levi porrexit benedictionem, de scribis et pharisaeis prophetat; ex illis enim deducitur census illorum. Interpretatur enim spiritaliter sic. Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet Christum sunt persecuti. In concilium eorum ne veniat anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint viscera mea, quoniam in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua subnervaverunt taurum, id est Christum, quem post necem prophetarum interfecerunt, et nervos eius suffigendo clavis desaevierunt. Ceterum vanum, si post homicidium iam ab eis commissum aliis et non ipsis exprobrat carnificinam. Iam vero Moyses, quid utique tantum tunc, cum Iesus adversus Amalech proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis, magis utique genibus positis et manibus caedentibus pectus et facie humi volutata orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini Iesu dicebatur, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis habitus quoque erat necessarius, per quem Iesus victoriam esset relaturus? Idem rursus Moyses, post interdictam omnis rei similitudinem, cur aeneum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum Israëli salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus post idololatriam exterminabantur, nisi quod hic dominicam crucem intentabat, qua serpens diabolus designabatur, et laeso cuique ab eiusmodi colubris, id est angelis eius, a delictorum peccantia ad Christi crucis sacramenta intento, salus efficiebatur? Nam qui in illam tunc respiciebat, a morsu serpentium liberabatur. Age nunc, si legisti penes prophetam in psalmis: Deus regnavit a ligno, expecto quid intellegas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis, et non Christum, qui exinde a passionis ligni superata morte regnavit. Proinde et Esaias, Quoniam puer, inquit, natus est nobis, et datus est nobis filius. Quid novum, si non de filio dei dicit? et natus est nobis, cuius initium imperii factum est super humerum ipsius? Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut manu sceptrum, aut aliquam propriae vestis notam? Sed solus novus rex aevorum, Christus Iesus, novam gloriam et potestatem et sublimitatem suam in humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. De hoc enim ligno etiam deus insinuat per Hieremiam quod essetis dicturi, Venite, immittamus in panem eius lignum, et conteramus eum a terra vivorum, et nomen illius non memorabitur amplius. Utique in corpus eius lignum missum est. Sic enim Christus revelavit, panem corpus suum appellans, cuius retro corpus in pane pro phetes nuntiavit. Si adhuc quaeres dominicae crucis praedicationes, satis iam poterit tibi facere vigesimus primus psalmus, totam Christi continens passionem, canentis iam tunc gloriam suam. Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae propria est atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat, Salvum me fac, inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicorniorum humilitatem meam, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus regum Iudaeorum, ne putetis alterius alicuius prophetari passionem quam eius qui solus a populo tam insiguiter crucifixus est. Nunc si omnes interpretationes istas respuerit et inriserit duritia cordis vestri, probabimus sufficere posse mortem Christi prophetatam, ut ex hoc, quod non esset edita qualitas mortis, intellegatur per crucem evenisse, nec alii deputandam fuisse passionem crucis quam cuius mors praedicabatur. Nam mortem eius et passionem et sepulturam una voce Esaiae vole ostendere. A facinoribus, inquit, populi mei perductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura eius, et divites pro morte eius, quia scelus non fecit, nec dolus in ore eius inventus est, et deus voluit eximere a morte animam eius, et cetera. Dicit etiam adhuc: Sepultura eius ablata est e medio. Nec sepultus enim est nisi mortuus, nec sepultura eius sublata est e medio nisi per resurrectionem eius. Denique subiungit: Propterea ipse multos in haereditatem habebit, et multorum dividet spolia. Quis alius, nisi qui natus est, ut supra ostendimus, pro eo quod tradita est in mortem anima eius? Ostensa enim causa gratiae eius, pro iniuria scilicet mortis repensandae, pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum, post mortem, utique post resurrectionem consecuturum. Nam quod in passione eius accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta annuntiat, dicens: Et erit, inquit, in die illa, dicit dominus, occidet sol media die, et tenebrescet super terram dies luminis, et convertam dies festos vestros in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem, et imponam super lumbos vestros saccum, et super omne caput calvitium, et ponam eum quasi luctum dilecti, et eos qui cum illo quasi diem maeroris. Hoc enim et Moyses initio primi mensis novorum facturos vos prophetavit, cum omne vulgus filiorum Israël ad vesperam agnum esset immolaturum et hanc sollemnitatem diei huius, id est paschae azymorum, cum amaritudine manducaturos praecanebat, et adiecit pascha esse domini, id est passionem Christi. Quod ita quoque adimpletum est, ut prima die azymorum interficeretis Christum, et ut prophetiae implerentur, properavit dies vesperam facere, id est tenebras efficere, quae media die factae sunt, atque ita dies festos vestros convertit deus in luctum, et cantica vestra in lamentationem. Post passionem enim Christi etiam captivitas vobis et dispersio obvenit, praedicta ante per spiritum sanctum.Nam et pro istis meritis vestris cladem vestram futuram Ezechiel nuntiat, et non solum in isto saeculo, quae iam evenit, sed in die retributionis, quae subsequetur. Qua clade nemo liberabitur, nisi qui passione Christi, quem respuitis, fuerit obsignatus. Sic enim scriptum est: Et dixit dominus ad me, fili hominis, vidisti quae seniores Israël faciunt: unusquisque eorum in tenebris, unusquisque in cubiculo absconso; quoniam dixerunt, non videt nos dominus, dereliquit dominus terram; et dixit ad me adhuc conversus videbis facinora maiora, quae isti faciunt; et introduxit me ad limina ianuae domus domini quae aspicit ad aquilonem, et ecce illic mulieres sedentes et plangentes Thammuz; et dixit dominus ad me: fili hominis, vidisti? numquid modica domus Iuda, ut faciant facinora quae fecerunt? et adhuc visurus es affectiones maiores eorum; et introduxit me in aedem domus domini interiorem, et ecoe in liminibus domus domini inter medium clam et inter medium altaris, quasi viginti et quinque viri posteriora sua dederunt ad templum domini, et facies suas contra Orientem, hi adorabant solem; et dixit ad me:
vides, fili hominis? numquid pusilla domui Iudae, ut faciant faci nora quae fecerunt hi? quoniam impleverunt impietates suas, et ecce ipsi quasi subsannantes; ego faciam cum indignatione mea, non parcet oculus meus, neque miserebor; exclamabunt ad aures meas voce magna, et non exaudiam eos, sed neque miserebor, et clamavit in aures meas voce magna dicens: adproximavit vindicta civitatis huius, et unusquisque habuit vasa exterminii in manu sua; et ecce sex viri veniebant ad viam portae altae quae respiciebat ad aquilonem, et uniuscuiusque bipennis dispersionis erat in manu eius, et unus vir in medio eorum indutus podere et zona saphiri circa lumbos eius, et introierunt et steterunt proxime altaris aerei, et claritas dei Israël ascendit a Cherubin, quae fuit super eam in subdivali domus, et vocavit hominem qui indutus erat podere, qui habuit super lumbos suos zonam, et dixit ad eum dominus: transi per mediam Hierusalem, et scribe signum Tau in frontibus virorum qui gemunt et dolent super omnia facinora quae fiunt in medio eorum; et in bis dixit ad audientem: ite post eum in civitatem et concidite, et nolite parcere oculis vestris, et ne misereamini senioris aut iuvenis aut virginis, et parvulos et mulieres interficite omnes, ut perdeleantur, omnes autem, super quos est Tau signum, ne accesseritis, et a sanctis meis incipite. Huius autem signi sacramentum variis modis praedicatum eat, in quo vita hominibus praestruebatur, in quo Iudaei non essent credituri; sicut Moyses ante nuntiabat in Exedo, dicens, Eiciemini de terra in quam introibitis, et in nationibus illis non eritis in requiem, et erit instabilitas vestigii pedis tui, et dabit deus tibi cor taedians et tabescentem animam et oculos deficientes, ut non videant, et erit vita tua pendens in ligno ante oculos tuos, et non creles vitae tuae. Itaque quoniam impleta est prophetia per adventum eius, id(??)est per nativitatem, quam supra memoravimus, et passionem, quam evidenter ediximus, propterea et Daniel signati visionem et propheten dicebat, quoniam Christus est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro erant de eo nuntiata; post enim adventum eius et passionem ipsius iam non visio neque prophetes. Unde firmissime dicit adventum eius signare visum et prophetiam. Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus LXII et dimidiae hebdomadarum adimpletarum probavimus tunc venisse Christum, id est natum, et septem et dimidiae hebdomadarum, quae sunt subdivisae in abscisionem priorum hebdomadarum, intra quae tempora passum ostendimus Christum, atque ita LXX hebdomadibus conclusis et civitate exterminata et sacrificium et unctionem exinde cessare. Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatur qualis adnuntiabatur, etiam ex ista consonantia scripturarum, qua ex praeiudicio maioris partis adversum Iudaeos elocuti sumus. Neque enim in dubium deducant vel negent quae scripta proferimus; ut ex hoc quoque paria esse scripturis divinis negare non possint, ut quae post Christum futura praecanebantur adimpleta cognoscantur. Aut, nisi ille venisset post quem habebant expungi quae nuntiabantur, quae completa sunt etiam probarentur?Aspice universas nationes de voragine erroris humaui exinde emergentes ad dominum deum creatorem et Christum eius, et si audes negare prophetatum, statim tibi promissio patris occurrit in psalmis, dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteris eum David filium dicere quam Christum, aut terminos terrae David potius promissos, qui intra unicam Iudaeam regnavit, quam Christo, qui totum iam orbem evangelii sui fide cepit, sicut per Esaiam dicit: Ecce dedi te in dispositionem generis mei in lucem gentium, ut aperias oculos caecorum, utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et de domo carceris, id est mortis, sedentes in tenebris,
ignorantiae scilicet. Quae si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem expuncta consideramus.Igitur quoniam filii Israël adfirmant nos errare recipiendo Christum, qui iam venit, praescribamus eis ex ipsis scripturis iam venisse Christum, qui praedicabatur. Quamvis ex temporibus Danielis praedicantis probaverimus iam venisse Christum, qui nuntiabatur. Nasci enim eum oportuit in Bethlehem Iudae. Sic enim scriptum est in propheta: Et tu, Bethlehem, non minima es in ducibus Iudae; ex te enim exiet dux qui pascet populum meum Israël. Si autem adhuc natus non est, qui processurus dux de tribu Iuda ex Bethlehem nuntiabatur? Oportet enim eum de tribu Iuda et a Bethlehem procedere; animadvertimus autem nunc neminem de genere Israël in civitate Bethlehem remansisse, et exinde quod interdictum est no in confinio ipsius regionis demoretur quisquam Iudaeorum, ut hoc quoque esset adimpletum per prophetam: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, id est, quod belli tempore eis evenerit, regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et deserta et subversa erit a populis alienis. Et alio loco sic per prophetam dicitur: Regem cum claritate videbitis, id est Christum, facientem virtutes in gloria dei patris, et oculi vestri videbunt terram de longinquo, quod vos pro meritis vestris post expuguationem Hierusalem prohibiti ingredi in terram vestram de longinquo eam oculis tantum videre permissum est. Anima, inquit, vestra meditabitur timorem, scilicet quo tempore excidium sui passi sunt. Quomodo igitur nascetur dux de Iudaea, et quatenus procedet de Bethlehem, sicuti divina prophetarum volumina enuntiant, cum nullus omnino sit illic in hodiernum derelictus ex Israël, cuius ex stirpe possit nasci Christus? Si enim secundum Iudaeos adhuc non venit, cum venire coeperit, unde ungetur? Lex enim praecepit in captivitate non licere unctionem chrismatis regalis confici. Si autem iam nec unctio est illic, ut Daniel prophetavit (dicit enim, Exterminabitur unctio), ergo iam non est illis unctio, quia nec templum, ubi erat cornu de quo reges ungebantur.
Si ergo non est unctio, unde ungetur dux qui nascetur in Bethlehem? aut quomodo procedet de Bethlehem, cum de semine Israël nullus omnino sit in Bethlehem? Iterato denique ostendamus et venisse iam Christum per prophetas, et passum, et in caelis iam receptum, et inde venturum secundum praedicationes prophetarum. Nam post adventum eius secundum Danielem quod ipsa civitas exterminari haberet legimus, et ita factum recognoscimus. Dicit enim scriptura sic: Civitatem et sanctum simul exterminari cum duce, indubitate qui de Bethlehem et de tribu Iuda esset processurus. Unde et manifestum est quod civitas simul eo tempore exterminari deberet cum ducator eius in ea pati haberet, per scripturas prophetarum, dicentium: Expandi manus meas tota die ad populum contumacem et contradicentem mihi, qui ambulat in via non bona, sed post peccata sua. Et in psalmis dicit: Exterminaverunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea: Ipsi autem contemplati sunt et viderunt me, et in siti mea potaverunt me aceto. Haec David passus non est, ut de se merito dixisse videatur, sed Christus, qui crucifixus est. Manus autem et pedes non exterminantur, nisi eius qui in ligno suspenditur. Unde et ipse David regnaturum ex ligno dominum dicebat; nam et alibi propheta ligni huius fructum praedicat dicens, Terra dedit benedictiones suas. Utique illa terra virgo, nondum pluviis irrigata, nec imbribus fecundata, ex qua homo tunc primum plasmatus est, ex qua nunc Christus per carnem ex virgine natus est. Et lignum, inquit, attulit fructum suum, non illud lignum in paradiso quod mortem dedit protoplastis, sed lignum passionis Christi, unde vita pendens a vobis credita non est. Hoc enim lignum tunc in sacramento erat quo Moyses aquam amaram indulcavit, unde populus, qui siti peribat in eremo, bibendo revixit; sicuti nos, qui de saeculi calamitatibus extracti, in quo commorabamur siti pereuntes, id est verbo divino privati, ligni passionis Christi aquam baptismatis potantes fide, quae est in eum, reviximus, a qua fide Israël excidit, per Hieremiam dicentem: Mittite, et interrogate nimis, si facta sunt talia, si mutabunt gentes deos suos, et isti non sunt dii; populus autem meus mutavit gloriam suam, ex que nihil proderit eis; expavit caelum super isto. Et quando expavit? Indubitate quando passus est Christus. Et horruit, inquit, plurimum nimis, et sol media die tenebricavit. Et quando horruit nimis, nisi in passione Christi, cum terra quoque contremuit, et velum templi scissum est, et monumenta dirupta sunt? Quoniam duo haec mala fecit populus meus: Me, inquit, dereliquerunt fontem aquae vitae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non poterunt aquam continere. Indubitate non recipiendo Christum, fontem aquae vitae, lacus contritos coeperunt habere, id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus iam spiritus sanctus non immoratur, ut in praeteritum in templo commorabatur ante adventum Christi, qui est verum dei templum. Nam et istam sitim divini spiritus eos passuros dixerat propheta Esaias, dicens: Ecce, qui serviunt mihi, manducabunt, vos autem esurietis: servientes mihi potabuntur, vos autem sitietis, et a contribulatione spiritus ululabitis; remittetis enim nomen vestrum in satietatem electis meis, vos autem interficiet dominus; eis autem, qui serviunt mihi, nomen nominabitur novum, quod benedicetur in terris. Adhuc huius ligni sacramentum etiam in Regnorum legimus celebratum. Nam cum filii prophetarum super flumen Iordanem lignum securibus caederent, exsiliit ferrum, et mersum est in flumine, atque ita Helisaeo propheta superveniente petunt ab eo filii prophetarum uti ferrum flumini quod mersum fuerat erueret. Atque ita Helisaeus accepto ligno et misso in eum locum ubi submersum fuerat ferrum, statim supernatavit, et lignum mersum est, quod receperunt filii prophetarum. Ex quo intellexerunt quod Heliae spiritus in eum sit repraesentatus. Quid manifestius huius ligni sacramento, quod duritia huius saeculi mersa in profundo erroris, et a ligno Christi, id est passionis eius, in baptismo liberatur, ut quod perierat olim per lignum in Adam, id restitueretur per lignum Christi? nobis utique, qui successimus in loco prophetarum, ea sustinentibus hodie in saeculo quae semper passi sunt prophetae propter divinam religionem. Alios enim lapidaverunt, alios fugaverunt, plures vero ad mortis necem tradiderunt, quod negare non possunt. Hoc lignum sibi et Isaac, filius Abrahae, ad sacrificium ipse portabat, cum sibi eum deus hostiam fieri praecepisset. Sed quoniam haec fuerant sacramenta quae temporibus Christi perfificienda servabantur, et Isaac cum ligno reservatus est, ariete oblato in vepre cornibus haerente, et Christus suis temporibus lignum humeris suis portavit, inhaerens cornibus crucis, corona spinea in capite eius circumdata. Hunc enim oportebat pro omnibus gentibus fieri sacrificium, qui tanquam ovis ad victimam ductus est, et velut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. Hic enim Pilato interrogante nihil locutus est; in humilitate enim iudicium eius sublatum est. Nativitatem autem eius quis enarrabit? quia nullus omnino hominum nativitatis Christi fuit conscius in conceptu, cum virgo Maria a verbo dei praegnans inveniretur, et quia tolleretur a terra vita eius. Cur itaque post resurrectionem eius a mortuis, quae die tertia effecta est, caeli eum receperunt? Secundum prophetiam Osee emissam huiusmodi. Ante lucem surgent ad me dicentes, Eamus et revertamur ad dominum deum nostrum, quoniam ipse eripiet et liberabit nos. Post biduum, in die tertia, quae est resurrectio eius gloriosa, de terra in caelos eum recepit, unde et venerat ipse spiritus ad virginem, cuius neque nativitatem neque passionem Iudaei agnoverunt. Igitur quoniam adhuc contendunt Iudaei necdum venisse Christum, quem tot modis approbavimus venisse, recognoscant Iudaei exitum suum, quem post adventum Christi relaturi praedicabantur ob impietatem qua eum et despexerunt et interfecerunt. Primo enim, ex qua die, secundum dictum Esaiae, proiecit homo abominamenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorare vanis et nocivis, id est, ex quo gentes nos dilucidato pectore per Christi veritatem proiecimus idola (videant Iudaei), et quod sequitur expunctum est. Abstulit enim dominus sabaoth in Iudaeis et ab Hierusalem inter cetera et sapientem architectum, qui aedificat ecclesiam dei templum et civitatem sanctam et domum domini. Nam exinde destitit apud illos dei gratia. Et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israëlis. Fecerat enim spinas, ex quibus Christum coronaverat, et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatis prioribus lex et prophetae usque ad Ioannem fuerunt; et piscina Bethsaida usque ad adventum Christi. Valetudines ab Israële curare desiit deinde, cum ex perseverantia furoris sui nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter vos nomen dei blasphematur in gentibus. Ab illis enim incepit infamia, et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum. Qui cum ista commisissent, nec intellexissent Christum in tempore suae visitationis inveniendum, facta est terra eorum deserta, et civitates eorum igni exustae; regionem ipsorum in conspectu eorum extranei devorantes, derelicta est filia Sion tanquam specula in vinea vel ut in cucumerario casula, ex quo scilicet Israël dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis et ad indignationem provocavit sanctum Israël. Sic et machaerae condicionalis comminatio: Si nolueritis nec obaudieritis, gladius vos comedet, Ex quo probamus machaeram Christum fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo dispersionem eius postulat a patre dicens, Disperge illos in virtute tua. Qui et rursum per Esaiam exustionem eorum orat: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis, in anxietate dormietis. Haec igitur cum pati praedicarentur Iudaei propter Christum, et passos eos esse inveniamus, et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter Christum Iudaeis ista accidisse, conspirante sensu scripturarum cum exitu rerum et ordinis temporum. Aut si nondum venit Christus, propter quem haec passuri praedicabantur, cum venerit, ergo patientur. Et ubi tunc filia Sion relinquenda, quae nulla hodie est? ubi civitates exurendae, quae iam in tumulis exustae sunt? ubi dispersio gentis, quae iam extorris? Redde statum Iudaeae, quem Christus inveniat, et alium contende venire.Discite nunc ex abundantia erroris vestri ducatum. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem adventus eius praenotatos. Unum in humilitate, utique primum, cum tanquam ovis ad victimam duci habebat, et tanquam agnus ante tondentem sine voce, sic non aperuit (??) suum, ne aspectu quidem honestus. Annuntiavimus enim, inquit, de illo sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat ei species neque gloria. Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga, et sciens ferre rofirmitatem, scilicet ut positus a patre in lapidem offensionis, et minoratus ab eo modicum citra angelos, vermem se pronuntiat, et non hominem, ignominiam hominis et abiectionem populi. Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo, cum fiet, iam non lapis offensionis, nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem, et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. De quo secundo adventu eiusdem Daniel dixit: Et ecce cum nubibus caeli tanquam filius hominis veniens venit usque ad veterem dierum, et aderat in conspectu eius, et qui adsistebant, adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genus et omnis gloria servient illi, et potestas illius aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Tunc scilicet speciem honorabilem et decorem habiturus est indeficientem ultra filios hominum, tempestivus enim decore citra filios hominum. Effusa est gratia, inquit, in labiis tuis, propterea benedixit te deus in aeternum. Accingere ensem tuum circa femur tuum, potentissime tempestivitate et pulchritudine tua; cum et pater postea, cum diminuit illum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronavit illum, et subiecit omnia sub pedibus eius. Et tune cognoscent eum, qoem pupugerunt, et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnoverint eum
in humilitate condicionis humanae constitutum. Hieremias inquit Homo est, et quis cognoscet illum? quia et nativitatem eius, inquit Esaias, quis enarrabit? Sic et apud Zachariam in persona ipsius, immo et in ipsius nominis sacramento, verissimus sacerdos patris Christus ipsius duplici habitu in duos adventus deliniatur. Primo sordibus indutus est, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris, qui eum etiam post baptismum temptaverat. Dehinc spoliatus pristina sorde, exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi adventus; quoniam gloriam et honorem adeptus demonstratur. Nec poteritis eum Iosedech filium dicere, qui nulla omnino veste sordida, sed semper sacerdotali fuit exornatus, nec unquam sacerdotali munere privatus. Sed Iesus iste Christus, dei patris summi sacerdos, qui primo adventu suo humana forma et passibilis venit in humilitate usque ad passionem, ipse etiam effectus hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutus poderem sacerdos in aeternum dei patris nuncupatus est. Sic enim et duorum hircorum, qui ieiunio offerebantur, faciam interpretationem. Nonne et illi utrumque ordinem nominis Christi, qui iam venit, ostendunt? pares quidem atque consimiles propter eundem domini conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habet a quibus et laesus est. Unus autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputatus et convulsus et compunctus, a populo extra civitatem abiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus Christi passionis, qui coccinea circumdatus veste et consputatus et omnibus contumeliis afflictus extra civitatem crucifixus est. Alter vero, pro delictis oblatus et sacerdotibus tantum templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, ieiunantibus ceteris a salute. Igitur quoniam primus adventus et plurimis figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus vero et manifestus et deo condignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, qui est in honore et gloria, non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigmorem, id est primum. Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant in humilitate primo fuisse venturum. Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatur qualis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia scripturarum divinarum intellegamus et quae post Christum futura praedicabantur ex dispositione divina credantur expuncta. Nisi enim ille venisset post quem habebant expungi, nullo modo evenissent quae in adventum eius futura praedicabantur. Igitur si universas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem et Christum eius cernitis (quod prophetatum non audetis negare, quia etsi negaretis, statim vobis in psalmis, sicuti iam praelocuti sumus, promissio patris occurreret, dicentis: Filius meus es tu, ego hodie genui te, pete a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessiouem tuam terminos terrae), nec poteritis in istam praedicationem magis David filium Salomonem vindicare quam Christum dei filium, nec terminos terrae David filio promissos, qui intra unicam Iudaeam regnavit, quam Christro filio dei, qui totum iam orbem evangelii sui radiis illuminavit. Denique et thronus in aevum magis Christo dei filio competit quam Salomoni, temporali scilicet regi, qui soli Israëli regnavit. Christum enim hodie invocant nationes, quae eum non sciebant, et populi hodie ad Christum confugiunt, quem retro ignorabant. Non potes futurum contendere quod vides fieri. Haec aut prophetata nega, cum coram videntur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata.