Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Atquin etiam praeponit illam deo et deum potius subicit materiae, cum vult eum de materia cuncta fecisse. Si enim ex illa usus est ad opera mundi, iam et materia superior invenitur, quae illi copiam operandi subministravit, et deus subiectus materiae videtur, cuius substantiae eguit. Nemo enim non eget eo de cuius utitur; nemo non subicitur ei cuius eget ut possit uti: sic et nemo de alieno utendo non minor est eo de cuius utitur, et nemo, qui praestat de suo uti, non in hoc superior est eo cui praestat uti. Itaque materia ipsa quidem deo non eguit, sed egenti se deo praestitit, divitem et locupletem et liberalem, minori, opinor, et invalido et minus idoneo de nihilo facere quae velit. Grande revera beneficium deo contulit, ut haberet hodie per quem deus cognosceretur et omnipotens vocaretur, nisi quod iam non omnipotens, si non et hoc potens, ex nihilo omnia proferre. Sane et

sibi praestitit aliquid materia, ut et ipsa cum deo possit agnosci, coaequalis deo, immo et adiutrix; nisi quod solus eam Hermogenes cognovit, et haereticorum patriarchae philosophi. Prophetis enim et apostolis usque adhuc latuit, puto et Christo.