Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Nunc enim video te ad illam rursus rationem reverti quae tibi nihil certi renuntiare consuevit. Nam sicut nec corporalem nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam adlegas, et proinde superargumentans, Si enim, inquis, esset bona, quae semper hoc fuerat, non desideraret compositionem dei: si esset natura mala, non accepisset translationem in melius, nec

quicquam compositionis suae adplicuisset illi deus tali natura; in vacuum enim laborasset. Verba haec tua sunt, quorum te et alibi meminisse oportuerat, ne quid his contrarium inferres. Sed quoniam. de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid retractavimus, nunc ad praesentem et solam propositionem et argumentationem tuam respondebo. Nec dicam et hic te certum aliquid debuisse pronuntiasse, aut bonam aut malam aut tertium aliquid, sed nec hic quod tibi libuit pronuntiasse custodisse. Rescindis enim quod pronuntiasti, nec bonam nec malam, quia, cum dicis, Si esset bona, non desideraret componi a deo, malam portendis, et cum adponis, Si esset mala natura, non admitteret in melius translationem, bonam subostendis. Atque ita et boni et mali adfinem constituisti, quam nec bonam nec malam pronuntiasti. Ut autem argumentationem, qua putasti te propositionem tuam confirmaturum, retundam, oppono etiam illud: Si bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius reformari? Quod bonum non desiderat, aut non optat, aut non capit profectum, ut fiat de bono melius? Aeque si mala natura fuisset, quare non potuerit a deo converti, ut a potentiore, ut ab eo qui lapidum quoque naturam convertere valeat in filios Abrahae? Nempe ergo non tantum comparas dominum materiae, sed et subicis, a quo natura materiae devinci et edomari in melius non potuisset. Sed et quam hic non vis natura malam alibi te confessum negabis.

De situ materiae id tracto quod et de modo, ut perversitatem tuam traducat. Subiacentem facis deo materiam, et utique

locum illi, qui sit infra deum. In loco ergo materia. Si in loco, ergo intra locum: si intra locum, ergo determinatur a loco intra quem est: si determinatur, habet lineam extremam, quam, quantum proprie pictor, agnoscis finem esse omni rei cuius linea extrema est. Non ergo erit infinita materia, quae, dum in loco est, a loco determinatur, et dum determinatur ab illo, extrema eum linea patitur. At tu infinitam facis, dicens, Infinita est autem eo quod semper est. Et si qui discipulorum tuorum voluerit argumentari, quasi infinitam aevo, non modo corporis intellegi velis, atquin corporaliter infinitam, ut corporaliter immensam et incircumscriptam, sequentia ostendunt. Unde, inquis, nec tota fabricatur, sed partes eius. Adeo corpore infinita, non tempore est. Et obduceris corpore eam infinitam faciens, cum locum ei adscribens intra locum et extremam loci lineam includis. Sed tamen cur non totam eam formaverit deus non scio, nisi qua aut invalidus aut invidus. Itaque dimidium eius quae non tota formata sit quaero, ut qualis tota fuerit agnoscam. Debuerat enim deus ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse.

Sit nunc definitiva, sicut rectius tibi videtur, per demutationes suas et translationes, sit et comprehensibilis, ut quae fabricatur, inquis, a deo, quia et convertibilis et demutabilis et dispartibilis. Demutationes enim eius, inquis, dispartibilem eam ostendunt. Et hic a lineis tuis excidisti, quibus circa personam dei usus es, praescribens deum illam non ex semetipso fecisse, quia in partes venire non posset qui sit aeternus et manens in aevum ae per hoc immutabilis et indivisibilis. Si et materia eadem aeternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec deus. In aeternitatis consortio posita participet cum illo necesse est et vires et leges et condiciones aeternitatis. Aeque cum dicis, Partes

autem eius omnia simul ex omnibus habent, ut ex partibus totum dinoscatur, utique eas partes intellegi vis quae ex illa prolatae sunt, quae hodie videntur a nobis. Quomodo ergo omnia ex omnibus habent, utique ex pristinis, quando quae hodie videntur aliter habeant quam pristina fuerunt?