Ad Scapulam

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Nos quidem neque expavescimus neque pertimescimus ea quae ab ignorantibus patimur, cum ad hanc sectam utique suscepta condicione eius pacti venerimus, ut etiam animas nostras auctorati in has pugnas accedamus, ea quae deus repromittit consequi optantes et ea quae diversae vitae comminatur pati timentes. Denique cum omni saevitia vestra concertamus etiam ultro erumpentes, magisque damnati quam absoluti gaudemus. Itaque hunc libellum non nobis timentes misimus, sed vobis et omnibus inimicis nostris, nedum amicis. Ita enim disciplina iubemur diligere inimicos quoque et orare pro iis qui nos persequuntur, ut haec sit perfecta et propria bonitas nostra, non communis. Amicos enim

diligere omnium est, inimicos autem solorum Christianorum. Qui ergo dolemus de ignorantia vestra, et miseremur erroris humani, et futura prospicimus, et signa eorum cottidie intentari videmus, necesse est vel hoc modo erumpere ad proponenda vobis ea quae palam non vultis audire.

Nos unum deum colimus, quem omnes naturaliter nostis, ad cuius fulgura et tonitrua contremiscitis, ad cuius beneficia gaudetis. Ceteros et ipsi putatis deos esse quos nos daemonas scimus. Tamen humani iuris et naturalis potestatis est unicuique quod putaverit colere, nec alii obest aut prodest alterius religio. Sed nec religionis est cogere religionem, quae sponte suscipi debeat, non vi, cum et hostiae ab animo libenti expostulentur. Ita etsi nos compuleritis ad sacrificandum, nihil praestabitis diis vestris. Ab invitis enim sacrificia non desiderabunt, nisi si contentiosi sunt; contentiosus autem deus non est. Denique qui est verus, omnia sua ex aequo et profanis et suis praestat, ideoque et iudicium constituit aeternum de gratis et ingratis. Tamen nos, quos sacrilegos existimatis, nec in furto umquam deprehendistis, nedum in sacrilegio. Omnes autem, qui templa dispoliant et per deos iurant et eosdem colunt, et Christiani non sunt et sacrilegi tamen

deprehenduntur. Longum est, si retexamus, quibus aliis modis et derideantur et contemnantur omnes dii ab ipsis cultoribus suis. Sic et circa maiestatem imperatoris infamamur, tamen numquam Albiniani nee Nigriani vel Cassiani inveniri potuerunt Christiani, sed idem ipsi qui per genios eorum in pridie usque iuraverant, qui pro salute eorum hostias et fecerant et voverant, qui Christianos saepe damnaverant, hostes eorum sunt reperti. Christianus nullius est hostis, nedum imperatoris, quem sciens a deo suo constitui necesse est ut et ipsum diligat et revereatur et honoret et salvum velit cum toto Romano imperio, quousque saeculum stabit: tamdiu enim stabit. Colimus ergo et imperatorem sic quomodo et nobis licet et ipsi expedit, ut hominem a deo secundum et quicquid est a deo consecutum et solo deo minorem.
Hoc et ipse volet. Sic enim omnibus maior est, dum solo vero deo minor est. Sic et ipsis diis maior eat, dum et ipsi in potestate sunt eius. Itaque et sacrificamus pro salute imperatoris, sed deo nostro et ipsius, sed quomodo praecepit deus, pura prece. Non enim eget deus, conditor universitatis, odoris aut sanguinis alicuius. Haec enim daemoniorum pabula sunt. Daemones autem non tantum respuimus, verum et revincimus et cottidie traducimus et de hominibus expellimus, sicut plurimis notum est. Ita nos magis oramus pro salute imperatoris, ab eo eam postulantes qui praestare potest. Et utique ex disciplina patientiae divinae agere nos satis manifestum esse vobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars paene maior civitatis cuiusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes, nec aliunde noscibiles quam de emendatione vitiorum pristinorum. Absit enim, ut indigne feramus ea nos pati quae optamus, aut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a deo expectamus.

Tamen, sicut supra diximus, doleamus necesse est, quod

nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem; sicut et sub Hilariano praeside, cum de areis sepulturarum nostrarum adclamassent: Areae non sint! areae ipsorum non fuerunt! Messes enim suas non egerunt. Ceterum et imbres anni praeteriti quid commemoraverint genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet et retro fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum, et ignes, qui super moenia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt qui viderunt, et pristina tonitrua quid sonaverint, sciunt qui obduruerunt. Omnia haec signa sunt imminentis irae dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et nuntiemus et praedicemus et deprecemur interim localem esse. Universalem enim et supremam suo tempore sentient qui exempla eius aliter interpretantur. Nam et sol ille in conventu
Uticensi extincto paene lumine adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati positus in suo hypsomate et domicilio. Habetis astrologos. Possumus aeque et exitus quorundam praesidum tibi proponere, qui in fine vitae suae recordati sunt deliquisse, quod vexassent Christianos. Vigellius Saturninus, qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit. Claudius Lucius Herminianus in Cappadocia, cum, indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transisse, Christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio suo vastatus peste convivis vermibus ebullisset, Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant Christiani aut sperent Christianae. Postea cognito errore suo,
quod tormentis quosdam a proposito sue excidere fecisset, paene Christianus decessit. Caecilius Capella in illo exitu By(??)mtinor, Christiani gaudete (??) exclamavit. Sed qui videntur sibi impune tulisse, venient in diem divini iudicii. Tibi quoque optamus admonitionem solam fuisse, quod cum Adrumeticum Mavilum ad bestias damnasses, et statim hace vexatio subsecuta est et (??)nc en eadem causa interpellatio sanguinis. Sed memento de cetere.

Non te terremus, qui nec timemus, sed velim, ut omnes salvos facere possimus monendo μὴ θεομαχεῖν. Potes et officio iurisdictionis tuae fungi et humanitatis meminisse, vel quia et vos sub gladio estis. Quid enim amplius tibi mandatur quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta revocare? Videtis ergo, quomodo ipsi vos contra mandata faciatis, ut confessos negare cogatis. Adeo confitemini innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione non vultis. Si autem contenditis ad elidendos nos, iam ergo innocentiam expugnatis. Quanti autem praesides et constantiores et crudeliores dissimulaverunt ab huiusmodi causis? ut Cincius Severus, qui Thysdri ipse dedit remedium, quomodo responderent Christiani, ut dimitti possent: ut Vespronius Candidus, qui Christianum quasi tumultuosum civibus suis satisfacere dimisit: ut Asper, qui modice vexatum hominem et statim deiectum nec sacrificium compulit facere, ante professus inter advocatos et adsessores dolere se incidisse in hanc

causam. Pudens etiam missum ad se Christianum in elogio concussione eius intellecta dimisit, scisso eodem elogio, aine accusatore negans se auditurum hominem secundum mandatum. Haec omnia tibi et de officio suggeri possunt et ab eisdem advocatis, qui et ipsi beneficia habent Christianorum, licet acclament quae volunt. Nam et cuiusdam notarius, cum a daemone praecipitaretur, liberatus est, et quorundam propinquus et puerulus, et quanti honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a daemoniis aut valetudinibus remediati sunt? Ipse etiam Severus, pater Antonini, Christianorum memor fuit. Nam et Proculum Christianum, qui Torpacion cognominabatur, Euhodiae procuratorem, qui eum
par oleum aliquando curaverat, requisivit et in palatio suo habuit usque ad mortem eius; quem et Anto(??)s optime noverat lacte Christiano educatus. Sed et clarissimas feminas et clarissimes viros Severus, sciens huius sectae esse, non modo non laesit, verum et testimonio exornavit et populo furenti in nos pala(??) restitit. Marcus quoque Aurelius in Gemanica expeditione Christianorum militum orationibus ad deum fectis imbres in siti illa
impetrarit Quande non geniculationibus et ieiunationibus nostris etiam siccitates sunt depulsae? Tunc et populus adclamans duo deorum, qui solus potens, in Ievis nomine deo nostre testimonium reddidit. Praeter haec depositum non abnegamus, matrimonium nullius adulteramus, pupilles pie tractamus, indigentibus refrigeramus, nulli malum pro male reddimus. Viderint qui sectam mentiuntur, quos et ipsi recusamus. Quis denique de nobis alio nomine queritur? Quod aliud negotium patitur Christianus, nisi suae sectae, quam incestam, quam crudelem tanto tempore nemo probavit? Pro tanta innocentia, pro tanta probitate, pro iustitia, pro pudicitia, pro fide, pro veritate, pro deo vivo cremamur, quod nec sacrilegi nec hostes publici veri nec tot maiestatis rei pati solent. Nam et nunc a praeside Legionis et a praeside Mauritaniae vexatur hoc nomen, sed gladio tenus, sicut et a primordio mandatum est animadverti in huiusmodi. Sed maiora certamina, maiora praemia.

Grudelitas vestra gloria est nostra. Vide tantum, ne hoc ipso, quod talia sustinemus, ad hoc solum videamur erumpere, ut hoc ipsum probemus, nes haec non timere, sed ultro vocare. Arrius Antoninus in Asia cum persequeretur instanter, omnes illius civitatis

Christiani ante tribunalia eius se manu facta obtulerunt. Tum ille paucis duci iussis reliquis ait, Ὦ δειλοὶ, εἰ θέλετε ἀποθνήσκειν, κρημνοὺς ἢ βρόχους ἔχετε. Hoc si placuerit et hic fieri, quid facies de tantis milibus hominum, tot viris ac feminis, omnis sexus, omnis aetatis, omnis dignitatis, offerentibus se tibi? Quantis ignibus, quantis gladiis opus erit? Quid ipsa Carthago passura est, decimanda a te, cum propinquos, cum contubernales suos illic unusquisque cognoverit, cum viderit illic fortasse et tui ordinis viros et matronas et principales quasque personas et amicorum tuorum vel propinquos vel amicos? Parce ergo tibi, si non nobis. Parce Carthagini, si non tibi. Parce provinciae, quae visa intentione tua obnoxia facta est concussionibus et militum et inimicorum suorum cuiusque. Magistrum neminem habemus, nisi deum solum. Hic ante te est nec abscondi potest, sed cui nihil facere possis. Ceterum quos putas tibi magistros, homines sunt, et ipsi morituri quandoque. Nec tamen deficiet haec secta, quam tunc magis aedificari scias, cum caedi videtur. Quisque enim tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus, et inquirere accenditur, quid sit in causa, et ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur.