Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Testimonium ignorantiae uestrae, quae iniquitatem dum defendit, reuincit, in promptu est, quod omnes qui uobiscum retro ignorabant et uobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse quia desinunt ignorare, immo fiunt et ipsi quod oderant et incipiunt odisse quod fuerant. adeo quo l tidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis, obsessam uociferamini | ciuitatem, in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitatem transgredi a uobis quasi detrimento doletis. nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis boni animos promouetis. non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas humana torpescit. amatis ignorare quod alii gaudeant inuenisse; mauultis nescire, quia iam odistis, quasi certe non odituros uos sciatis. atquin si nullum erit meritum odii, repel rietur optimum utique ab iniustitia priore discedere: sin uero causa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius iustitiae! conscientia cumulabitur. nisi si emendari pudet, aut excusari piget. scio plane qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium conuenire: non utique eo bonum praeiudicari, quia plerosque conuerltat et sibi rapiat, inquitis. noui demutationem mentis in malas partes. quot desertores bonae uitae? quot transfugae [*]( 3 Testimonium -promtu est minio et uncialibus litteris A 4 promtu A 6 quia M. glussmannus: qui A 8 cristianorum (a ex n semiperfecto) A 11 de detrimento fort., detrimentum Hartelius 12 estimationem A 16 certe] certe scientes fort., recte Hartelius 17 meritum addidi: debitum post odii add. Oehlerus repperietur A 19 iniustitiae scientia Goth 24 prius quotj quod A eorr. transfuge A )

60
in peruersum? multi bona fide, immo iam plures pro extremitatibus temporum. uerum deficit adaelquatio comparationis istius. nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a bonis in peruersa diuerltunt, defendere malum pro bono audeant. turpia timori, pudori impia habent. denique gestiunt latere, deuitant apparere, trepidant deprelhensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, [ certe damnati maerent. exprobrant etenim quod erant in semetipsos, malae mentis ab innocentia transitum uel astris uel fato imputant. adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt. Christiani uero quid tale conlsequuntur? neminem pudet, neminem paenitet, nisi tantum pristinorum. si denotatur, gloriatur, si trahitur, non subsistit, si accusatur, non delfendit, interrogatus confitetur, damnatus gloriatur. quod hoc malum est in quo mali natura cessat?

In quo ipsi etiam contra formam iudicandorum malorum iudicatis. nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos uero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem. quae tanta peruersitas, ut confessioni | repugnetis, tormentorum officia mutetis, grati reum euadere, inuitum compellentes negare? praesides extorquendae ueritatis de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. opinor, non uultis nos malos esse ideoque gestitis de isto nomine excludere. sane ceteros ad hoc tenditis et carnificatis, ut negent quod esse dicuntur. atquin illis negantibus non creditis: nobis, si negauerimus, statim creditis. II si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a uobis agimur? non dico quod neque accusationi neque recusationi spaltium commodetis (soletis inaccusatos et indefensos non temere [*](4 bonis Caspar Barthius: uobis A 7 deprehensi A 8 merent A . exprobaut A 9 male A 10 uel astris om. A, ex Apol. c. 1 add. E. Klussmannus 12 tale consequuntur] tale? consequuntur quod cupiunt fort., tale conqueruntur? Hartelius penitet A 22 grati scripsi: gratis A, urgeatis Caspar Barthius 26 ut ne negent Caspar Barthius esse quod esse Goth 31 soletis et Goth, soletis alias fort. non] nos Wissowa )

61
damnalre): sed, uerbi gratia, si de homicida consultatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata cognitio. quamquam confessis difficile crediltis, uerum insuper consequenltia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus telis, quibus in locis, quibus spoliis sociis receptoribus, ne quid -omnino mali hominis deli aut desit aliquid instruendae ad sententiam ueritati. porro de nobis, quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breuiora ac leuiora elogia conficitis. credo, non uultis oneratos, quos omni opere perditos uultis, aut non putatis requirenda quae nos l tis. hoc ergo peruersius, si cogitis negare de quibus certissime scitis. immo, quo magis odio uestro competebat seposita forma iudicandi proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberar letis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur exaggeratione poenarum, dum recognoscitur quot quisque iam conuiuia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursas lset incesta? quid? quod eradicandi generis diffundenda erat requisi ltio, porrigenda quaestio in socios consciosque. perducerentur infantariae et coci, ipsi canes pronubi, emendata res esset. etiam spectaculis gratia adgregaretur. quanto enim studio in caueam II conueniretur depugnaturo aliquo qui centum infantes deuoras lset? si enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis defe l runtur, utique erui debuerunt, ne incredibilia uiderentur et odilum in nos publicum refrigesceret. nam et plerique fidem talium temperant, honorantes naturam, quae quam quaerere pabulum ferinum quam concubitum ab humano genere praeclusit.

Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis [*]( 1 consultatur Rig: confutatur A 3 quamquam (prius m ex n) A creditis Rig: credatis A 12 quod Rig, aio Caspar Barthius, quanto fort. 18 questio A 19 consciosque Goth: consocios. quae A infantarii et coqui et ipsi Rig 22 si Oehlerus: sed A 24 incredibilia Goth: incredibia A 26 honorantes A: horrentes Rig quae quam add. M. Klussmannus querere A 27 quam] quod Oehlerus concubitum M. Klussmawnus: concubitu A, concubitus Rig, concupitu Goth 29 in talibus fort. )

62
neque confessionem recipiendo, iudicantibus semper llaborandam, neque exquisitionem digerendo, damnatoribus semper consulendam, iam apparet omne in nos crimen non alicuius sceleris, sed nominis dirigi. adeo, si de criminum ueritate constaret, ipsa criminum nomina damnatis accommodarentur, ut ita pronunltiaretur in nos: illum homicidam uel incestum uel quodcunque iacltamur duci suffigi ad bestias dari placet. porro sententiae uestrae nihil nisi Christianum confessum notant. nullum criminis nomen exstat, nisi nominis crimen est. haec etenim est reuera ratio totius odii aduersus | nos. nomen in causa est, quod quaedam occulta uis per uestram ignolrantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo quod uos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et ne reprobentur facile, non uultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur. adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur, tota impuniltate praeteritorum, iam non cruenti neque incesti, quia nomen illud amisimus. sed dum haec ratio suo loco ostenditur, uos quam insequilmini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae offensa, quae culpa? praescribitur enim uobis non posse crimina obicere quae neque institutum dirigit neque probatio adsignat neque sententia elnumerat. quod praesidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod respondetur uel negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco. itaque de nominis merito si qui reatus est nominum, si qua accusatio uocabulorum, ego arbitror nullam esse uocabulo aut nomini querellam, nisi cum quid aut barbarum sonat aut infaustum sapit uel inpudicum uel aliter quam enuntiantem deceat aut audientem delectet. [*]( 1 elaborandam fort. 5 damnatis accommodarent (immo accommodarentur) Rig: damnaretis. An commodarent A, damnaretis ac commodarent Goth, damnarent, si accommodarent Oehlerus 7 suffigi Goth: suffici A 8 cristianum A 10 etenim ex enim A 14 reprobentur Goth: probentur A falsae Hauercampius 20 alt. nominis (prius i ex e et is in ras.) A crimen in ras. A 22 inquisitio fort., indicium Wissowa; institutum (i. e. lex) digerit Hartelius probatio Leopoldus: prolatio A 23 sententia enumerat Goth: sententiae numerat A 27 nomini Rig: nomine A )
63
haec uocalbulorum aut nominum crimina, sicuti uerborum atque sermonum barbalrismus est uitium et soloecismus et insulsior figura. Christianum uero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur. etiam cum corrupte a uobis Chrestiani pronuntiamur (nam ne nolminis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suauitate uel boniltate modulatum est. detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum, non incommodum linguae, non auribus asperum, non homini malum, non patriae infestum, sed et Graecum cum aliis, et sonorum et interpretatione iucundum. et utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina.