Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Nunc de deis vestris, miserandae nationes, congredi vobiscum defensio nostra desiderat, provocans ipsam conscientiam vestram ad censendum, an vere dei, ut vultis, an falso, ut scire non vultis. Haec enim materia est erroris humani per artificem eius, ne ignorantia erroris vacet, quo magis rei sitis. Patent oculi, nec vident; hiant aures, nec audiunt; cor stupet saliens, nescit animus quod agnoscit. Denique si tantam perversitatem una praescriptione discuti liceret, in expedito esset nuntiatio, cum omnes istos deos ab hominibus institutos novimus, iam hinc excidere fidem verae divinitatis, quod nihil utique aliquando coeptum divinum videri iure possit. Sedenim multa sunt, quibus teneritas conscientiae obduratur in callositatem voluntarii erroris. Ingenti manu veritas obsidetur, et ipsa de sua virtute secura est! Quidni? quemcumque vult, de ipsis adversariis socios protectoresque sibimet assumit et omnem illam expugnatorum multitudinem prosternit. Adversus haec igitur nobis negotium est, adversus institutiones maiorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium, adversus vetustatem, consuetudinem, necessitatem, adversus exempla, prodigia, miracula, quae omnia adulterinam istam divinitatem corroboraverint. Quare secundum vestros commentarios, quos ex omni theologiae g(??)re cepistis, gradum conferens, quoniam maior in huiusmodi penes vos auctoritas literarum quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui rerum divinarum ex omnibus retro digestis commentatus idoneum se nobis scopum exposuit. Hunc si interrogem, qui insinuatores deorum, aut philosophos designat aut populos aut

poëtas. Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum, quod philosophi retractant, aliud mythicum, quod inter poëtas volutetur, tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaverunt. Igitur cum philosophi physicum coniecturis concinnarint, poëtae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam veritas collocanda? In coniecturis? Sed incerta conceptio est. In fabulis? Sed foeda relatio est. In adoptionibus? Sed passiva et municipalis adoptatio est. Denique apud philosophos incerta, quia varia, apud poëtas omnia indigna, quia turpia, apud populos passiva omnia, quia voluntaria. Porro divinitas, si veram retractes, ea definitione est, ut ista neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis indignis contaminetur, neque adoptionibus passivis iudicetur; haberi enim debet, sicut est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. Ceterum quem deum credam? Quem suspicio aestimavit? Quem historia iactavit? Quem civitas voluit? Dignius multo neminem credam quam dubitandum, aut pudendum, aut adoptivum.

Sed physicorum auctoritas philosophorum ut mancipium sapientiae patrocinatur. Sane mera sapientia philosophorum, cuius infirmitatem prima haec contestatur varietas opinionum, veniens de ignorantia veritatis. Quis autem sapiens expers veritatis, qui ipsius sapientiae ac veritatis patrem et dominum deum ignoret? Nam et divina alias enuntiatio Solomonis, Initium, inquit, sapientiae metus [*]() in deum. Porro timoris origo notitia est; quis enim timebit quod [*]() ignorat? Ita qui deum timuerit ignotior omnium, deum omnium

notitiam et veritatem adsecutus plenam atque perfectam sapientiam obtinebit. Hoc autem philosophiae non liquido successit. Licet enim per curiositatem omnimodae litteraturae inspiciendae divinis quoque scripturis, ut antiquioribus, possint videri incursasse et inde nonnulla dempsisse, cum tamen interpolarunt, probant sese aut omnia despexisse aut non omnibus credidisse (nam et alias veritatis simplicitas per scrupulositatem passivae fidei nutat), et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse, per quod in incertum abiit etiam quod invenerant et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio veritatis. Invento enim solummodo deo non ut invenerunt exposuerunt, ut de qualitate eius et de natura, etiam de sede disceptent: Platonici quidem curantem rerum et arbitrum et iudicem, Epicurei otiosum et inexercitum et, ut ita dixerim, neminem, positum vero extra mundum Stoici, intra mundum Platonici. Quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt neque timere nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id est metu in deum. Extant testimonia tam ignoratae quam dubitatae inter philosophos divinitatis. Diogenes consultus, quid in caelis agatur, Numquam, inquit, ascendi. Item, an dei essent, Nescio, inquit, nisi ut sint expedire. Thales Milesius Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur, post aliquot deliberandi commeatus, Nihil, renuntiavit. Socrates ipse deos istos quasi certus negabat. Idem Aesculapio gallinaceum secari quasi certus iubebat. Et ideo cum tam incerta et inconstans definiendi de deo philosophia deprehenditur, quem
potuit metum habere eius quem non liquido tenebat determinare? De mundo deo didicimus. Hunc enim physicum theologiae genus cogunt, quando ita deos tradiderunt, ut Dionysius Stoicus trifariam eos dividat. Unam vult speciem quae in promptu sit, ut Solem, Lunam, Astra; aliam, quae non compareat, ut Neptunum; reliquam, quae de hominibus ad divinitatem transisse dicitur, ut Herculem, Amphiaraum. Aeque Arcesilaus trinam formam divinitatis ducit, Olympios, Astra, Titaneos, de Caelo et Terra: ex his, Saturno et Ope Neptunum, Iovem et Orcum, et ceteram successionem. Xenocrates Academicus bifariam facit, Olympios et Titanios, qui de Caelo et Terra. Aegyptiorum plerique quattuor deos credunt, Solem et Lunam, Caelum ac Terram. Cum reliquo igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cuius instar vult esse naturam Zenon. Unde et Varro ignem mundi animum facit, ut perinde in mundo ignis omnia gubernet sicut animus in nobis. Atqui vanissime. Nam cum est, inquit, in nobis, ipsi sumus; cum exivit, emorimur. Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.

His ita expeditis videmus physicum istud ad hoc subornatum, ut deos elementa contendat, cum ex his etiam alios deos natos alleget; dei enim nonnisi de deis nascerentur. Quos quoniam in

mythico apud poëtas plenius suo loco examinabimus, tamen, quod de ipsis interim retractandum est quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos conversi forsan ostensuri sumus deos nullo modo videri posse qui de elementis nati dicuntur, ut iam hinc praeiudicatum sit deos elementa non esse, cum qui de elementis nati dicuntur, dei non sunt; aeque demonstrantes elementa deos non esse ad illam agnatorum speciem praestruemus recte deos non esse defendi quorum parentes, id est elementa, dei non sunt. Scitum deum e deo nasci, quemadmodum de non deo non deum. Igitur quod elementa contineat mundus iste, ut summaliter tractem de universitate, partibus eius praeministrans (nam quae condicio eius, eadem utique erit et elementorum et membrorum), aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo, qua Epicuri duritia; et si institutus est, habendo initium habebit etiam finem. Ita quod aliquando non fuit ante initium et quandoque non erit post finem, non capit utique videri deus, carens substantia divinitatis id est aeternitate, quae sine initio et fine censetur. Si vero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut deus neque initium neque finem sui patitur, quomodo quidam assignant elementis, quae deos volunt, generationem, cum Stoici negent quicquam deo nasci? Item quomodo volunt quos de elementis natos ferunt deos haberi, cum deum negent nasci? Itaque quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, caelo dico et terrae et sideribus
et igni, quae deos et deorum parentes adversus negatam generationem dei et nativitatem frustra vobis credi proposuit Varro, ut qui Varro indicaverat animalia esse caelum et astra. Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalis formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, non etiam illi cui adnectatur, id est corpori. Nemo autem negabit elementis corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur ab eis, certaque corpora ex illis decidere videamus. Ergo si animalia deposita ratione animae, qua corporum condicio, mortalia, non utique immortalia. Et tamen unde animalia Varroni videntur elementa? Quoniam elementa moventur. Ac ne ex diverso proponatur, multa alia moveri, ut rotas, ut plaustra, ut machinas ceteras, ultro praevenit dicens eo animalia credita, quod per semetipsa moverentur, nullo extrinsecus apparente motatore eorum aut incitatore, sicuti apparet qui rotam compellit et plaustra volvit et machinam temperat. Igitur nisi animalia, non mobilia per se. Porro allegans quid non appareat, ostendit quid quaesisse debuerat, id est artificem et arbitrum motus; neque enim statim non est quod, quia non videmus, non credimus esse. Immo eo altius investigandum est quod non videatur, ut quod videatur quale sit scire possimus. Alioquin si tantum ea quae comparent ideo esse credantur quia comparent, quomodo deos etiam eos
recipitis qui non comparent? si autem videntur esse qui non sunt, cur non sint et qui non videntur? Motatorem dico caelestium rerum. Sint ergo et animalia, quia mobilia per se, etiam mobilia per se, quia non per alium, tamen ut ea non statim dei, quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia: aut quid vetat universa animalia, ut mobilia per se, deos haberi? Et hoc alia sane vanitate Aegyptiis licet.

Aiunt quidam propterea deos fuisse appellatos quod θέειν et σείεσθᾳι procurrere ac motari interpretatio est. Ergo iam vocabulum istud non est alicuius maiestatis; a cursu enim et motu, non ab divinitatis eis dominatione formatum est. Sed cum etiam ille unus Deus quem colimus θεός cognominetur, nec tamen aut motus ullus aut cursus eius appareat, quia nec visibilis cuiquam sit, palam est ut vocabulum istud sit aliunde desumptum, propriumque, quia a se nativum, divinitatis inventum. Itaque semota interpretationis eius astutia verisimilius est non a cursu et motu θεούς dictos, sed de appellatione veri dei mutuatum, uti quos aeque deos excudissetis, θεούς cognominaretis. Denique quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam universos deos vestros, in quibus nullius cursus aut motus officium denotatur, θεούς communiter appelletis. Itaque si aeque θεούς aeque immobiles, disceditur vocabuli interpretatione pariter et divinitatis opinione, quae a cursu et motu modulata rescinditur. Quod si nomen istud

proprium divinitatis, et simplex nec interpretatorium in illo deo, reprehensum in cetera quae deos vultis, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut iure consistat collegium nominis communione substantiae. Porro θεός ille iam hoc solo, quod non sit in promptu, vacat a comparatione eorum quae in promptu sunt et visui et sensui (sed sensui satis), quod est testimonii ad diversitatem occulti et manifesti renuntiatio. Si elementa palam proposita omnibus, si contra deus nemini, quomodo poteris ex ea parte quam non vidisti quae vides congredi? Cum ergo non habes coniungere sensu neque ratione, quid vocabulo coniungis, ut coniungas etiam potestate? Ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a deo separat, vel eum per illam tamquam mel per favos transisse dicit. Itaque materia et deus duo vocabula, duae res. Pro discrimine vocabulorum etiam res separantur, etiam materiae condicio vocabulum sequitur. Quodsi materia non est, quia sic et appellatio praescribit, quomodo quae sunt in materia, id est elementa, dei habebuntur, cum membra a corpore alienigena esse non possint? Sed quid ego cum argumentationibus physiologicis ? Sursum mens ascendere debuit de statu mundi, non in incerta descendere. Rotunda mundo Platonica forma. Quadratum eum angulatumque commentum ab aliis, credo, cir-
cino rotundo ita collegit, quod sine capite solum credi laborat. Sed Epicurus, qui dixerat, Quae super nos, nihil ad nos, cum et ipse caelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. Adhuc scilicet frugalitas et in caelis agebatur. Denique ut ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit; ita illum orbem maiorem Peripatetici denotaverunt. Oro vos, quid sapit coniecturarum libido? Quid probat tanta praesumptione asseverationis otium affectatae morositatis eloquii artificio adornatum? Merito ergo Milesius Thales dum totum caelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit turpiter, multum inrisus Aegyptio illi: In terra, inquit, nihil perspiciebas, caelum tibi speculandum existimas? Itaque casus eius per figuram philosophos notat, scilicet eos, qui stupidam exerceant curiositatem in res naturae quam prius in artificem eius et praesidem, in vacuum suum studium habituros.

Quin ergo ad humaniorem aliquanto convertimur opinionem, quae de communi omnium sensu et simplici coniectura deducta videatur? Nam et Varro meminit eius, creditam praeterea dicens elementorum divinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni, ali, provehi possit ad vitae humanae et terrae sationem,

quando ne ipsa quidem corpora aut animas sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo habitatio ista mundi circulorum condicionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegavit enormitas frigoris aut caloris, proptereaque deos credi solem, qui diei de suo cumulet, fruges caloribus maturet, annum stationibus servet: lunam, solatium noctium, patrocinium mensum gubernaculis: item sidera, signacula quaedam temporum ad rurationem notandorum: ipsum denique caelum, sub quo omnia, terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat. Nec tantum beneficiis fidem divinitatis elementis convenire, sed etiam de diversis quae tamquam de ira et oflensa eorum incidere soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae pestilentes, item diluvia, item hiatus motusque terrarum, et iure credi deos quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in adversis, domina scilicet iuvandi et nocendi. Porro si ita sentiuntur in civium conversatione, non perinde rebus ipsis quibus iuvantur sive laeduntur aut gratias referunt aut querellas intendunt, sed his sub quorum vi et potestate operatio rerum decurrit. Nam in voluptatibus quoque non tibiae aut citharae coronam ad praemium adiudicatis, sed artifici qui tibiam et citharam suavitatis temperet vi. Aeque cum quis valetudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatibus ipsis gratiam meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia remedia proveniunt.
Item in adversis qui ferro sauciantur, non gladium ipsum aut lanceam accusant, sed hostem vel latronem, et quos tecta opprimunt, non tegulas aut imbrices arguunt, sed vetustatem, sicut et naufragi non petrae et fluctibus imputant, sed procellae. Merito. Certum enim est, quodcunque. fit, ei adscribendum, non per quod fit, sed a quo fit, quia is est caput facti qui et ut fiat et per quid fiat instituit (et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per quod est, et a quo est), quia prius est qui quid velit fieri et quo possit inveniri. Et ita recte in ceteris agitis, auctorem considerantes, at in physicis contra naturam regula vestra, qua in ceteris sapientiam iudicatis, auferendo summum gradum auctoris, et quae fiunt non a quo fieri considerando. Ita credere contingit elementorum potestates et arbitria esse quae sunt servitutes et officia. Non in ista investigatione alicuius artificis intus et domini servitutis artem ostendimus elementorum certis ex operis eorum quas facis potestatis? Sed dei non serviunt; ea igitur quae serviunt dei non sunt. Aut doceant vulgo fieri, ut de licentia passivitatis libertas approbetur, de libertate dominatio, de dominatione divinitas intellegatur. Nam si omnia haec super nos certis curriculis, legitimis decursibus, propriis spatiis, aequis vicibus sub legis instar constituta volvendis temporibus et exercendis tempotum ducatibus occurrere meminerunt, num non ex ipsa ob-
servatione condicionum suarum, et fide operum, et instantia curriculorum, et cura demutationum, memoria reciprocatorum, aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant vobis, cui apparere videatur universa negotiatio mundialis perveniens ad humani generis utilitatem et laesionem? Non enim potes dicere ea sibi agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum causa disponere, cum propterea defendas elementis divinitatem quod ab illis aut iuvari te aut laedi sentias. Nam si sibi praestant, nihil eis debes.

Age iam, conceditisne divinitatem non modo non serviliter currere, sed inprimis integre stare neque minui neque intercipi neque corrumpi debere? Ceterum abiit omnis felicitas eius, si quid patitur umquam. Ecce autem et astra intercidunt et intercidisse se attestantur. Confitetur et luna quantum amiserit, cum resumit. Iam maiora eius detrimenta soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius ulla in parte credam quod magi norunt. Ipse etiam sol saepe defectione temptatus est. Fingite qualibet rationes caelestium casuum, non volet deus aut minor fieri aut esse desinere. Viderint igitur humanae doctrinae patrocinia quae coniectandi artificio sapientiam mentiuntur et veritatem. Nam alias

natura sic est, ut qui melius dixerit, hic verius dixisse videatur, non qui verius, is melius. Ceterum cui res examinabitur, verisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi quam ultro moveri: igitur non deos quae sub aliquo. At si in isto erratur, melius est errare simpliciter quam ut physici diligenter. Sedenim si ad mythicum spectes, melius iam in physico mortalitas errat eis divinitatem adscribendo quae super hominem putat situ et vi et magnitudine et divinitate sentiri. Quod enim super hominem, credas deo proximum.

Ceterum ut ad mythicum transeamus, quod poëtis deputatur, nescio an tantum par quaerere mediocritati nostrae, an tanti de documentis divinitatis confirmentur, ut Mopsus Africanus et Boeotus Amphiaraus. Delibanda enim nunc est species ista, cuius suo loco ratio reddetur. Interim hos certe homines fuisse vel eo palam est, quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis. Quid ergo contendimus? Si addicenda mortuis divinitas erat, non utique talibus. Ecce vos, cum eadem licentia praesumptionis sepulchris regum vestrorum caelum infamatis, nonne probatos quosque

iustitia, virtute, pietate et omni bono eiusmodi consecrationis solatio honestatis, contenti pro talibus etiam inrideri peierantes, at e contrarie impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum et titulos lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercutitis? Ille autem conspector omnium, comprobator, immo largitor bonorum, tantae indulgentiae suae ordinationem vulgo prostituet, et plus diligentiae atque iustitiae hominibus licebit in distribuendis divinitatibus sapere? Mundiores erunt regum et principum comites quam summi dei? Atquin horretis et aversamini vagos, exules, pauperes, debiles, sordide natos, inhoneste institutos, contra incestos, adulteros, raptores, parricidas etiam legibus exornatis. Ridendum an irascen-
dum sit, tales deos credi quales homines esse non debeant? Sedenim in isto mythice genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis circu conscientiae pudorem et pudoris defensionem! Nam quotiens misera vel turpia vel atrocia deorum exprobramus, allegatione poëticae licentiae ut fabulosa defenditis, quotiens ultro siletur de eiusmodi poëtica, non modo non horretis, sed insuper honoratis utque in necessariis artibus habetis, denique per hanc initiatricem litteraturae ingenuitatis studia producitis. Criminatores deorum poëtas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum civitate pellendum. At cum recipiatis illos et retineatis, cur non credatis talia retexentibus de deis vestris? Igitur si creditis poëtis, cur tales deos colitis? Si ideo colitis quia non creditis poëtis, cur laudem mendacibus fertis nec cavetis ne offendatis eos quorum detractatores honoratis? Sane fides a poëtis non exigenda. Nonne, qui dicitis deos post mortem factos, homines confitemini ante mortem? Quid ergo novi, si, qui homines fuerint, humanis aut casibus aut criminibus aut fabulis polluuntur? Non creditis poëtis, cum de relationibus etiam sacra quaedam disposueritis? Cur rapitur sacerdos Cereris, si non tale Ceres passa est? Cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille suis pepercit? Cur Idaeae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosior adulescens libidinis frustratae dolore castratus est? Cur
Herculcum polluctum mulieres Lanuvinae non gustant, si non mulierum causa pracivit? Mentiuntur sane poetae! sed non ideo quod talia gesserint vestri dei, homines quando fuerint, nec quod divinas adscripserint foeditates divinitatis, cum interim vobis credibilius visum est deos fuisse, sed non tales, quam tales, sed non deos.

Superest gentile illud genus inter populos deorum, quos libidine sumptos, non pro notitia veritatis, docet privata notitia. Deum ergo existimo ubique notum, ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demerendum. At enim cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant probationi verae divinitatis, quanto magis isti quos ne ipsi quidem municipes sui norunt? Nam quae idonea auctoritas praecucurrit eiusmodi theologiae quam etiam fama destituit? Quanti sunt qui norint visu vel auditu Atargatim Syrorum, Caelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan et Dusarem Arabum, Belenum Noricum, vel quos Varro ponit: Casiniensium Deluentinum, Nar-

niensium Visidianum, Atinensium Numiternum, Asculanorum Anchariam, et quam perceperint Vulsiniensium Nortiam, quorum ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat? Satis rideo etiam deos decuriones cuiusque municipii, quibus honor intra muros suos determinatur. Haec libertas adoptandorum deorum quousque profecerit Aegyptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias privatas colunt feles, crocodilos et anguem suum. Parum est, si etiam hominem consacraverunt, illum dico quem non iam Aegyptus aut Graecia, verum totus orbis colit et Afri iurant, de cuius statu quid conici potest apud nostras litteras, ut verisimile videatur, positum est. Nam Serapis iste quidam olim loseph dictus fuit, de genere sanctorum. Iunior inter ceteros fratres, sed excelsior ingenio ab isdem fratribus per livorem venum in Aegyptum datus serviebat in familia regis Aegyptiorum
Pharao. A regina minus pudica desideratus, sed quia non obsequebatur, e contrario ab eadem delatus a rege in carcerem datur. Illic somnia quibusdam non perperam. interpretatus vim spiritus sui ostendit. Interea rex quoque somniat terribilia quaedam. Illi detractus quod convocatus erat valuit exponere Ioseph, experimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit: illos boves septem opimissimos, diffluentes, totidem annorum ubertatem significare, posteriores aeque septem enectos subsequentium septem annorum inopiam praedicare. Suadet itaque de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore. Credidit rex: exitus rerum et prudentem et sanctum semper et necessarium probavit. Itaque Pharao universae Aegypto et frumentandae et exinde curandae eum praefecit. Hunc Serapidem ex suggestu, quo caput eius ornatum, vocaverunt; cuius suggestus modialis figura frumentationis eius memoriam obsignat, et curam frugum super caput eius fuisse ipsis spicis, quibus per ambitum notatur, apparet. Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub
dextera eius dicaverunt, quod sub manu eius compressa cura Aegyptiorum. Et Phariam adiungunt, quam filiam regis Pharao derivatio nominis esse demonstrat. Nam et tunc Pharao inter cetera honorum et remunerationum filiam quoque in matrimonium ei dederat. Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae condicionisque suae potius argumenta videri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis deiecta, sane et gula et spurcitia canina etiam servi ipsa.

Haec secundum tripertitam dispositionem Varronis divinitatis aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit iam videri satis responsum de physico genere, de poëtico, de gentili. Sed quoniam omnis substitutio non iam philosophorum nec poëtarum

nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, a quibus occupata est, a quibus auctoritatem sibi extruxit, alia iam nobis ineunda est humani erroris latitudo, immo silva caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus vitii pueritatem obumbravit. Sed et Romanorum deos Varro trifariam disposuit in certos, incertos et electos. Tantam vanitatem! Quid enim erat illis cum incertis, si certos habebant? Nisi si Attico stupori recipere voluerunt. Nam et Athenis ara est inscripta: IGNOTIS DEIS. Colit ergo quis quod ignorat? Tum si certos habebant, contenti esse debuerunt, nec electos desiderare. In quo etiam inreligiosi deprehenduntur. Si enim dei ut bulbi seliguntur,
qui non seliguntur improbi pronuntiantur. Nos vero bifariam Romanorum deos recognoscimus communes et proprios, id est quos cum omnibus habent et quos ipsi sunt commenti. Et numquid hi sunt publici et adventicii dicti? Hoc enim arae docent, adventiciorum ad fanum Carnae, publicorum in Palatio.
Quare cum communes dei quam in physico quam in mythico comprehendantur, actum est iam de istis. Speciebus de propriis dicere iam libet. De Romanis stupeamus tertium illud genus hostilium deorum, propterea quod nulla gens alia tantum sibi superstitionis invenerit. Ceteros in duas species dirigimus, alios de hominibus assumptos, alios modo alio conceptos. Igitur quoniam idem illis color suppetit consecrationis mortuorum, tanquam ob merita vitae, eandem et nos responsionem opponamus necesse est, neminem ex his quoque tanti fuisse. Patrem diligentem Aenean crediderunt, militem numquam gloriosum, lapide debilitatum. Quod telum quantum volgare, atque caninum, tanto ignobile volnus! Sed et proditor patriae Aeneas invenitur, tam Aeneas quam Antenor. Ac si hoc verum nolunt, Aeneas certe patria flagrante dereliquit socios, feminae Punicae subiciendus, quae maritum Hasdrubalem Aeneae timiditate miti supplicantem hosti non comitata raptis secum filiis formam et patrem sibi habere non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriae pereuntis incubuit. Pius Aeneas ob unicum puerum et decrepitum senem Priamo et Astyanacte destitutis? Atquin Romanis magis detestandus, qui pro salute principum et domus eorum adversus liberos et coniuges et omne pignus suum deierant.
Consecrant filium Veneris, et hoc Volcanus sciens patitur et Iuno concedit. Filii si pietate parentum in caelo sedent, cur non potius Argivi iuvenes dei habiti, quod matrem, ne in sacris piaculum committeret, plus quam humano more iugales provexerunt? Cur non magis dea, quae magis pia, illa filia patris in carcere fame defecti uberibus suis educatrix? Quid aliud Aeneae gloriosum, nisi quod proelio Laurentino nusquam comparuit? Rursus forsitan solito more quasi desertor e proelio fugerit. Romulus aeque post mortem deus. Si quia urbem condidit? Cur non alii usque in feminas urbium auctores? Sane Romulus et fratrem interfecit et alienas virgines dolo rapuit. Ideo deus, ideo Quirinus est, quia tunc parentibus quiritatum est per illum. Quid Sterculus meruit ad divinitatem? Si agros stercoribus iuvando diligens fuit, plus fimi Augias conferebat. Si Faunus Pici filius in ius agitabatur mente ictus, curari cum magis quam consecrari decebat. Si Fauni filia pudicitia praecellebat, ut ne conversaretur quidem inter viros, aut barbaria aut conscientia deformitatis aut rubore insaniae paternae, quanto dignior Bona Dea Penelopa, quae inter tot vilissimos amatores diversata obsessam castitatem
tenere protexit? Est et Sanctus propter hospitalitatem a rege Plotio fanum consecutus: potuit et Vlixes de humanissimo Alcinoo unum amplius deum vobis contulisse.

Ad foediora festino. Non puduit auctores vestros de Larentina palam facere. Scortum haec meritorium fuit, sive dum Romuli nutrix et ideo lupa quia scortum, sive dum Herculis amica est, et iam mortui Herculis, id est iam dei. Nam ferunt aedituum eius solum forte in aede calculis ludentem ut sibi conlusorem, quem non habebat, repraesentaret, una manu Herculis nomine, alia ex sua persona lusum inisse, si ipse vicisset, coenulam et scortulum ex stipibus Herculis sumeret, si vero Hercules, id est manus altera, eadem Herculi exhiberet. Vicit manus Herculis. Id quoque potuit duodecim titulis eius adscribi. Aedituus coenam Herculi dependit, scortum Larentinam conducit; coenat ignis, qui solvit ipsius Herculis corpus, et omnia ara consumpsit. Larentina in aede sola dormit et mulier de lenonio ludo iactitat se somniis Herculi functam, et potuit, dum animo contemplatur, somnio pati. Eam de aede progredientem mane primo quidam adulescens, tertius quod aiunt Hercules, concupiscit, ad se in-

vitat. Illa obsequitur, memor commodo fore id dictum sibi ab Hercule, utique impetrat, ut legitimo connubio commisceantur (non-enim impune licuit cum dei scorto rem habuisse); coniux heredem quoque scribit. Mox illa prope mortem populo Romano legavit quem per Herculem fuerat insecuta agrum satis amplum. Hinc quaesivit divinitatem et filiabus suis, quas et ipsas heredes instituere debuit divina Larentina. Romanorum numina dignitate eius aucta. Nempe sola de tot uxoribus Herculis cara, sola enim dives, longeque adeo felicior Cerere, quae mortuo placuit. Tot exemplis et nominibus apud vos quis non deus affirmari potuit? Quis denique Antinoo controversiam divinitatis agitavit? Quo decorior Ganymedes aut carior suo amatori? Patet apud vos mortuis caelum. Viam ab inferis ad astra subigitis. Passim scorta ascendunt, no multum putetis vos praestare regibus vestris.

Nec estis contenti eos deos asseverare qui visi retro, auditi

contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta, memoria propagata, umbras nescio quas incorporales, inanimales, et nomina de rebus efflagitant caelo et sanciunt, dividentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu, ut sit deus Consevius quidam, qui consationibus concubitalibus praesit, et Fluviona, quae infantem in utero retineat, hinc Vitumnus et Sentinus, per quem viviscat infans et sentiat primum, dehinc Diespiter, qui puerum perducat ad partum. Cum primum pariebant, et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae aliae deae sunt ab officiis partus dictae. Perverse natos adiuvandi Postvertae, recte natos Prosae Carmentis esse provinciam voluerunt. Deus est dictus et ab effatu Fari-
nus et aliis a loquendo Locutius. Adest oculum gravem ad cavendum sumministratque quietem Cunina. Est educatrix et Levana et una Rumina. Mirum infantum sordibus eluendis deos non esse provisos. Exinde et primi cibi sumendi potionisque capiendae Potina et Edula, et statuendi infantis Statina.
Adeundi Adeona, ab abeundo Abeona est. Domiducam. et habent, et deam Mentem, quae faciat mentem bonam aeque et malam, item voluntatis Volumnum Voletamque. Habent et Paventinam pavoris, spei Veniliam, voluptatis Volupiam, praestantiae Praestitiam, aeque ab actu Peragenorem, a consiliis Consum, Iuventam novorum togatorum, virorum iam Fortuna Barbata. Si de nuptialibus disseram, Afferenda est ab afferendis dotibus
ordinate, sed sunt, proli pudor! et Mutunus et Tutunus et dea Pertunda et Subigus et Prema dea et Perfica. Parcite dei impudentes! Luctantibus sponsis nemo intervenit. Ipsi, quorum votum est, foris gaudentes erubescunt.

Et quonam usque deos edam, quia disserendum quales deos receperitis? Quantum vobis erubescendum? Rideam vanitatem an exprobrem caecitatem est admodum incertum. Nam quot deos et quos utique producam? maiores an et minores? veteres an et novicios? mares an et feminas? caelibes an et lecto iunctos? artifices an et inertes? rusticos an et urbanos? cives an et peregrinos? Tot enim familiae, tot nationes census bona fide quaerunt, ut dispici et distingui describique non possint. At quanto diffusa res est, tanto substringenda nobis erit, et ideo qui in ista specie unum tuemur propositum demonstrandi illos omnes homines fuisse (non quidem ut cognoscatis, nam quasi obliti agitis),

conpendium ab ipsa dispiciendi ratione sumamus, originem generis illorum retractando. Origo enim totius posteritatis. Ea origo deorum vestrorum Saturno, ut opinor, signatur. Neque enim si Varro antiquissimos deos Iovem, Iunonem et Minervam refert, nobis excidisse debet omnem patrem filiis antiquiorem, tam Saturnum Iove quam Caelum Saturno; de Caelo enim et Terra Saturnus. Et tamen Caeli et Terrae originem omitto. Erant undeunde caelibes diu et orbi antequam mariti et parentes. Longo scilicet aevo crescendum illis fuit ad tantam proceritatem. Denique simul coepit et Caelo vox insolescere et ubera Terrae lapilliscere; faciunt nuptias inter se. Credo, aut Caelum descendit ad sponsam, aut Terra ascendit ad sponsum. Concepit tamen Terra de Caelo et peperit illa acto anno Saturnum, mira ratione. Utri parentum similis? Sed et pepererit, certe ante Saturnum neminem procreaverunt, nec nisi unam postea Opem; exinde de subole cessatum est. Nam Saturnus quidem Caelum castravit dormientem. Legimus Caelum genere masculino. Ceterum quomodo pater nisi masculinus? Sed et unde castrandum? Falx illi. Hoc scilicet
aevo? Nondum enim Vulcanus artifex ferri. Terra vero orbata distulit, etsi adhuc iuvenili aetate, alii nubere. Sed nec habebat Caelum alium. Quid tamen nisi illam Mare amplectitur? Sed olet salsuginem; dulcibus est aquis assueta. Ita Saturnus unicus masculus Caeli atque Terrae. Sed ipse pubescens sorori suae iungitur. Nondum leges quae incesta prohiberent, nec quae parricidium plecterent. Itaque filios virili sexu devorabat; melius ipse quam lupi, si exponeret. Timebat scilicet, ne quis illorum de paterna falce didicisset. Nato mox et abalienato Iove saxum infantis ementiti deglutivit. Hoc ingenio diu securus tandem filio quem non digesserat in tenebris adulto oppressus regnoque privatus est. Hunc vobis patriarcham deorum Caelum et Terra poëtis obstetricantibus procreaverunt. Sed eleganter quidam sibi videntur physiologice per allegoricam argumentationem de Saturno interpretari tempus esse, et ideo Caelum et Terram parentes ut et ipsos origini nullos, et ideo falcatum quia tempore omnia dirimantur, et ideo voratorem suorum quod omnia ex se edita in se ipsum consumat. Nominis quoque testimonium compellant: Κρόνον esse dictum Graece ut Χρόνον. Aeque Latini vocabuli a sationibus rationem deducunt qui eum procreatorem coniectantur, per eum seminalia caeli in terram deferri. Opem adiungunt, quod opem
vivendi semina conferant, tum et quod opere semina evadant. Quae, oro, huius translatio nempe velim exponas. Aut Saturnus fuit, aut tempus. Quomodo Saturnus, si tempus? si ille, quomodo tempus? Utrumque enim non potes corporale in eo uno existimare. Quid autem prohibuit tempus coli in sua qualitate? quid corpus hominis aut fabulam hominis in sua specie, non in tempore coli? Quid sibi vult intellectio ista, nisi foedas materias mentitis argumentationibus colorare? Saturnum neque ideo, quia dicis hominem, vis tempus, aut dum eum tempus facis, iam nec hominem vis fuisse. Plane vester deus omnino Saturnus in terris humanae qualitatis apud veteres memorias recensetur. Potest incorporaliter fingi quodvis quod non merit omnino, vacat fingendi locus ubi veritas est. Cum autem Saturnum constat vixisse, frustra demutatis; non conceditur vobis quem non negabitis fuisse hominem, qui neque deus neque tempus defendi potest. Exstat apud litteras vestras usquequaque Saturni census. Legimus apud Cassium Severum, apud Cornelios Nepotem et Tacitum, apud Graecos quoque Diodorum, quive alii antiquitatum canos collegerunt. Nec tideliora vestigia eius quam in ipsa Italia signata sunt. Nam post plurimas terras et Attica hospitia Italiae, vel ut tunc vocabatur, Oenotriae consedit, exceptus ab Iano sive Iane, ut Salii vocant. Mons quem coluerat, Saturnius dictus, urbs quam depalaverat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia de Sa-
turno vocabatur. Tali teste terra, quae nunc dominatur orbi, etiamsi de origine Saturni dubitatur, de actu tamen constat hominem illum fuisse. Ita si homo Saturnus, proculdubio de homine, immo quia homo, non utique de Caelo atque Terra, sed cui parentes ignoti, quibusdam facile fuit illum deorum filium dici, quorum possunt omnes videri. Quis enim non caelum ac terram patrem ac matrem venerationis gratia appellet? An de consuetudine humana, qua ignoti quique ex inopinato apparentes de caelo advenisse dicuntur? Proinde quia venisset peregrinus, repentino ubique inolevit caelitem dici. Nam et volgo generis incertos terrae filios iactitamus. Nihil allego de statu antiquitatis, qua ita rudes tune agebantur et oculi et mentes hominum, ut cuiuslibet novi viri aspectu quasi divino commoverentur, nedum et regis, et quidem primi. Adhuc de Saturno immorabor quo et ceteris compendium praestruam, satiata primordiorum disputatione, nec praetermittam potiora testimonia divinarum litterarum, quibus fides pro antiquitate superior debetur. Ante enim Sibylla quam omnis litteratura extitit, illa scilicet Sibylla veri vera vates de cuius vocabulo daemoniorum vatibus induistis. Ea senario versu in hunc sensum de Saturni prosapia et rebus eius exponit: Decima, inquit, genitura hominum ex quo cataclys-
mus prioribus accidit, regnavit Saturnus et Titan et Iapetus, Terrae et Caeli fortissimi filii. Si qua ergo vel vestris scriptoribus litterisve vestris superioribus, sed idcirco magis proximis quoniam illius aetatis, fides adiacet, satis de Saturno et prosapia eius probatum est homines fuisse. Tenemus compendium, in ceteros originis praescriptionem, ne per singulos evagemur. Qualitas posteritatis a principibus generis ostenditur, mortalia de mortalibus, terrena de terrenis; gradus ad gradus comparantur, nuptiae, conceptus, natales cucurrerunt, patriae, sedes, regna, monumenta liquent. Igitur qui natos non possunt negare, mortuos credant, qui mortuos confitentur, deos non putent.

Sed enim manifestis vis sua adsistit. Quos a primordio possunt non asserere nisi homines fuisse, recipiunt in divinitatem, affirmando illos post mortem deos factos, ut Varro, et qui cum eo somniaverunt. Hic igitur consisto: si sunt allecti dei vestri in hoc nomen et numen, ut in ordinem senatorium, sapientia vestra esse concedatis iam necesse est aliquem summum dominatorem habentem allegandi potestatem et quasi Caesarem; neque quisquam

aliis praestare potest de quo non ipse dominetur. Ceterum si potuerunt deos sese facere post mortem, age, quid deterioris condicionis ab initio esse voluerunt? Aut si nemo est qui deos fecerit, quomodo facti dicentur qui non nisi ab alio fieri potuissent? Ita nullus datur vobis renuendi locus esse mancipem quendam divinitatis. Perspiciamus itaque causas allegandae mortalitatis in caelum. Harum duplicem rationem credo proferetis. Aut enim ille quisquis id praestans facit, ut habeat vel amminicula vel munimenta vel etiam ornamenta fastigii sui, aut meritorum necessitas, conferens dignis quibusque. Aliud quid suspicare non datur. Nemo quid largiendo alicui aut non sua aut illius causa facit. Sed neque hoc potest competere numini, ut est tanta ei potestas, ut scilicet deos faciat, ut sic tanta humanitas inrogetur, quia egeat opera vel adiumento quorundam, et quidem mortuorum, quod mirum, cum ab initio sibi immortales instituere potuisset. Nec diutius de his argumentatus conquiret qui humana divinis comparavit. Sane quae posterior opinio est, discuti debet, si deus reminiscentia meritorum divinitatem tribuerit. Sed si ita
est attributa, si pristinis viris caelum propter sua merita patuit, recogitandum, quod exinde nemo dignus eo honore fuit. Nisi si capere iam locus non potest. Tantis videlicet privilegiis caelestia meruerit antiquitas. Ergo an meruerit retractemus. Qui ait meruisse, proponat ipsius merita. Si quid in cunabulis admissa temporalitatis valent ad suffragium divinitatis, incesto commaculatos Opem et Saturnum fratres recepistis. Furtivus infans vester Iuppiter indignus et tecto et ubere humano, meritoque in Creta proles tam mala manebat. Adultus denique qualemcunque genitorem regno privat felicissimum, regem aurei scilicet saeculi, sub quo laboris, inopiae nescia laetaque pax quiescebat, sub quo, Nulli subigebant arva coloni; ipsaque omnia tellus nullo poscente ferebat. Sed oderat patrem incestum eius et avi quondam castratorem. Ecce autem et ipse cum sorore miscetur, ut huic primum illud dictum putem: Τοῦ πατρὸς τὸ παιδίον᾿. Tam pius pater quam pius filius. Si iustis etiam tunc legibus ageretur, in duos
culleos dividi Iovem decuit. Post haec quid dubitaret libidine ab incesto corroborata in leviora, id est adulteria se et stupra diffundere? De quo poëtica sic lusitavit quomodo fere, quando de fugitivo palam factum, solemus et operam eius percontationi alienae abusui nundinare, modo in pretia luxuriae eum figurando, tamquam si bovem aut pretium bovis pensaverit, et imbrem pergulis immiserit aut aditum pecunia ruperit, modo in similitudines actuum ipsas, in aquilam qui rapuit, cycnum qui cantaverat. Adeo non fabulae istae sunt de fastidiosissimis foeditatibus atque summis flagitiis compositae? Aut forsitan non lasciviores inde evadant mores atque ingenia hominum? Quos quomodo daemones, malorum angelorum proles, emissa iam pridem a fide per incredulitatem et fabulas similes avertere studuerint, hic non est nobis extensius agendum. Si enim et regibus et principibus et pro-
seminatoribus suis morata plebs eadem quidem non erat natura, alibi auctoritas exigebat similitudinem morum. Illorum vero quanto deterior qui non melior? Privato enim titulo Iovem Optimum vulgo appellatis, et est Vergilii Aequus Iuppiter. Omnes proinde incesti in suos, impudici in extraneos, impii, iniusti. Cui nullam insignem infamiam fabula reliquit, is deus fieri tion fuit dignus.

Sed quoniam alios seorsum volunt in divinitatem ab hominibus receptos, et distingui inter nativos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adiciam. De ipso quidem Hercule erit summa responsionis, an dignus caelo et divinitate; sic enim pro voluntate meritis addicunt divinitatem. Si ob virtutem, quod feras constanter confecerit, quid tam memorabile? Nonne ludo puniti, vel etiam ad munus dati arenariae vilitatis plurimas in unum, et quidem studiosiores bestias conficiunt? Si ob peragratum orbem, quantis et locupletibus dulcis libertas aut philosophis famulatoria mendicitas idem praestitit? Non meminerunt Asclepiaden Cynicum unica vaccula, cuius et dorso vehebatur et si

quando ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? Si Hercules etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, viam ad inferos omnibus patere? Si eum consecrastis ob caedes et pugnas plurimas, edidit multo maiorem numerum magnus ille Pompeius, maritimorum praedonum victor, ipsam qui nec Ostiam salvam reliquerant: et quot, quaeso, milia usque in unum angulum Byrsae Carthaginis a Scipione caesi fuere? Quo magis Scipio quam Hercules obtinendus divinitati deputatur. Adicite potius titulis Herculaneis stupra puellarum, uxorum, et fascias Omphales, et ob decori pueri amissionem turpiter desertam militiam Argonautarum. Adicite ad gloriam post turpitudinis notam etiam furias eius, adorate sagittas quae filios et uxorem interfecerunt. Qui tunc dignius rogo sese inrogasset prae dolore parricidiorum, qui uxoris ob lasciviam venenis circumventus magis meruit ut inho-
nesta morte moreretur, hunc vos de pyra in caelum sublevdstis, illa facilitate qua et alium ignis ex divini vi confectum, qui pauca experientiae ingenia commentus dicebatur mortuos ad vitam recurasse. Is Apollinis filius, tam homo quam Iovis nepos, Saturni pronepos (vel potius spurius ut incerto patre, ut Argivus Socrates detulit, quippe expositum repertum, turpius Iove educatum, canino scilicet ubere), merito, id quod nemo negare potest, fulmine haustus est. Malus Iuppiter Optimus hic rursus est, impius in nepotem, invidus in artificem. Sedenim Pindarus meritum eius non occultavit: cupiditatem et avaritiam lucri in eo dicit vindicatam, qua quidem ille vivos ad mortem, non mortuos autem ad vitam praevaricatione venalis medicinae agebat. Dicitur etiam mater eius eodem casu obisse, meritoque quae tam periculosam mundo bestiam ediderat isdem quasi scalis ad caelum erupisse. Et tamen Athenienses scient eiusmodi deis sacrificare. Nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant. Quasi non et ipsi Thesea suum adorent, merito deum. Quidni? Si conservatricem suam in litore peregrino dereliquit, eadem oblivione, immo amentia, quae patri causa mortis fuit?

Longum foret recensere etiam de illis quos in sidera sepelistis et audaciter deis ministratis. Sic opinor digni de caelo Castores et Perseus et Erigona, quemadmodum et Iovis exoletus. Sed quid mirandum? etiam canes et scorpios et cancros in caelum transtulistis. Differo de his quos in oraculis colitis; habet testimonium hoc divini. Quid? et tristitiae deos arbitros esse voltis, ut sit Viduus, qui animam corpore viduet, quem intra muros cludi non admittendo damnastis, item Caeculus, qui oculos sensu exanimet, item Orbana, quae in orbitatem semina extinguat; et ipsius mortis dea est. Ut cetera transvolem, etiam locorum urbisve loca deos arbitramini, Ianum Patrem (et diva arquis est Iana).

et mentium septem Septemontium. Geniis eisdem illi faciunt qui in isdem locis aras vel aedes habent, praeterea aliis qui in alieno loco aut mercedibus habitant. Taceo Ascensum a scansione et Clivicolam a clivis; taceo deos Forculum a foribus et Cardeam a cardinibus et liminum Limentinum, sive qui alii inter vicinos apud vos numinum ianitorum adorantur. Quid enini magnum? cum et numina sua habeant in lupanaribus, in culinis et etiam in carcere? Innumeris itaque propriis caelum impletur his aliisque Romanorum deis, quibus totius vitae officia distri-
buuntur, taliter ut ceteris deis opus non sit. Immo cum privatim apud Romanos deputentur quos supra signavimus, nec facile foris cogniti, quomodo ea omnia quibus illos praeesse voluerunt in omni genere humano et in omni gente proveniunt ubi praedes eorum non modo honore, sed ipsa quoque notitia carent?

Sedenim quidam fructus et necessaria victui demonstraverunt. Quaeso vos, cum dicitis invenisse illos, none confitemini prius fuisse quae invenirentur? Cur ergo non auctorem potius honoratis, cuius haec dona sunt, sed auctorem transfertis in repertores? Priusquam qui invenisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit cuius vere est ministerium institutoris, a quo et ipse institutus est qui invenit et illud ipsum quod inveniretur. Ficum viridem Romae nemo noverat Africanam cum Cato senatui intulit, ut quo iam provincia hostilis esset, cui subigendae semper instabat, exprimeret. Cerasium Cn. Pompeius de Ponto primus Italiae provolgavit. Potuerunt mihi novorum apud Romanos pomorum inventores hi meruisse praeconium divinitatis. Tam vanum hoc quam etiam propter artium commenta deos haberi. Quibus si comparentur nostrae aetatis artifices, quanto dignius

posteris quam prioribus consecratio competisset? Quaeso vos, an non omnibus iam artificiis antiquitas exolevit, usu quotidiano ubique instruente novitatem? Atque adeo quos ob artes sanctificatis, laeditis in ipsis artibus et provocatis in aemulis insuperatis.

Denique religionis vestrae tutoribus suis non negatis omnibus his quos deos antiquitas voluit, posteritas credidit, nobis superest adhuc illa Romanarum superstitionum praegrandis praesumptio, cui adversus vos, nationes, congredi habemus, propterea scilicet Romanos totius orbis dominos atque arbitros factos fuisse, quod officiis religionum meruerint dominare sic, ut parum absit, quin ipsis suis deis praevaleant. Nimirum Sterculus, et Mutunus, et

Larentina provexit hoc imperium. Unus Romanorum destinatus a suis deis dominationi populus. Peregrinos enim non putem extraneo potius populo factum voluisse quam suo, ut fierent desertores et destitutores, immo proditores patrii soli, in quo nati, adulti, nobilitati sepultique sunt. Ita ne Iuppiter quidem Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et nutricis suae illic iucundissimum odorem. Nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut illa potius terra regnaret quae Iovis cineres texit? Vellet Iuno Punicam urbem posthabita Samo dilectam et utique Aeneadarum ignibus adoleri? Quod sciam
  1. hic illius arma,
  2. Hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse,
  3. Si qua fata sinant, iam tunc tenditque fovetque.
Misera adversus fata non valuit! Nec tamen tantum honoris Romani fatis decreverunt, ut dedentibus Carthaginem sibi, quantum Larentinae. Sed dei isti conferendi regni in potestate non sunt.
Si regnavit enim luppiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypte, et homines regnaverunt, quibus etiam operati plerique traduntur. Ita qui servit, et dominos facit, et dediticius Admeti cives Romanos imperio auget, dum liberalem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo perdidit. Quid timebat deus verum constanter praenuntiare regno excidendum ei esse? Aucti potestate regnandi quoque veluti urbes suas tueri unquam potuissent! Si Romanis praestitisse valuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerva non defendit? vel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit? Servant urbem Romam qui suas perdiderunt, si hoc religiositas Romana meruit. Atqui non post summum imperium auctis iam rebus superstitio quaesita est? Etsi a Numa sacra introducta sunt, nondum tamen aut simulacris aut templis res vestras divina frustrabant. Frugi religio et paupertina superstitio; altaria temeraria et vasa sordida, et nidor parvus ex illis, et deus ipse nusquam. Ergo non ante religiosi quam maiores, quia religiosi. Atquin quomodo summam ob religionem et deorum profundissimam curam imperium Romanis quaesitum videri possit, quod laesis potius deis auctum est? Nisi fallor enim omne regnum vel imperium bellis
quaeritur et bellis ampliatur. Porro laeduntur victoribus et dei urbis. Nam eadem strages et moenium et templorum, pares caedes et civium et sacerdotum, eaedem rapinae profanorum et sacrorum. Tot sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot deinde de deis quot de gentibus triumphi. Manent et simulacra captiva, et utique si sentiunt victores suos, non amant. Sed quia nihil sentiunt, inpune laeduntur, et quia inpune laeduntur, frustra adorantur. Itaque quorum fastigium per victorias adultum est, non possunt videri religionis meritis excrevisse, sive crescendo laesores religionis, sive laedendo creverunt. Regnum universae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyptii; est et adhuc penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine religionibus et cultu et depropitiorum deorum morabantur, donec postremo Romanis cessit universa paene dominatio. Sors temporum ita volutavit regna. Quaerite quis temporum vices ordinavit. Idem regna dispensat, et nunc penes Romanos eam summam tanquam pecuniam de multis nominibus exactam in unam arcam congregavit. Quid de ea statuerit sciunt proximi ei.