Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Testimonium ignorantiae vestrae, quae iniquitatem dum defendit, revincit, in promtu est, quod omnes qui vobiscum retro ignorabant et vobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, immo fiunt et ipsi quod oderant et incipiunt odisse quod fuerant. Adeo quotidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis, obsessam vociferamini civitatem; in

agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitatem transgredi a vobis quasi detrimento doletis. Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis boni animos promovetis. Non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas humana torpescit. Amatis ignorare quod alii gaudeant invenisse; mavultis nescire, quia iam odistis, quasi certe non odituros vos sciatis. Atquin si nullum erit odii debitum, reperietur optimum utique ab iniustitia priore discedere: sin vero causa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius iustitiae conscientia cumulabitur. Nisi si emendari pudet, aut excusari piget. Scio plane qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium convenire: non utique eo bonum praeiudicari quia plerosque convertat et sibi rapiat, inquitis. Novi demutationem mentis in malas partes. Quot desertores bonae vitae? quot transfugae in perversum? Multi bona fide, immo iam plures pro extremitatibus temporum. Verum deficit adaequatio comparationis istius. Nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a bonis in perversa divertunt, defendere malum pro bono audeant. Turpia timori, pudori impia habent. Denique gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent. Exprobrant etenim quod erant in semetipsos, malae mentis ab innocentia transitum vel fato imputant. Adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt. Christian vero quid tale consequuntur? Neminem pudet, neminem paenitet, nisi tantum pristinorum. Si denotatur, gloriatur, si
trahitur, non subsistit, si accusatur, non defendit, interrogatus confitetur, damnatus gloriatur. Quod hoc malum est in quo mali natura cessat?

In qua ipsi etiam contra formam iudicandorum malorum iudicatis. Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos vero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem. Quae tanta perversitas, ut confessioni repugnetis, tormentorum officia mutetis, gratis reum evadere, invitum compellentes negare? Praesides extorquendae veritatis de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. Opinor, non vultis nos malos esse, ideoque gestitis de isto nomine excludere. Sane ceteros ad hoc tenditis et carnificatis. ut negent quod esse dicuntur. Atquin illis negantibus non creditis: nobis, si negaverimus, statim creditis. Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a vobis agimur? Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium commodetis (soletis inaccusatos et indefensos non temere damnare): sed, verbi gratia, si de homicida consultatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata cognitio. Quamquam confessis difficile creditis, verum insuper consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus telis, quibus in locis, quibus spoliis, sociis, receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat aut desit aliquid instruendae ad sententiam veritati.

Porro de nobis, quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breviora ac leviora elogia conficitis. Credo, non vultis oneratos quos omni opere perditos vultis, aut non putatis requirenda quae nostis. Hoc ergo perversius, si cogitis negare de quibus certissime scitis. Immo, quo magis odio vestro competebat seposita forma iudicandi proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur exaggeratione poenarum, dum recognoscitur quot quisque iam convivia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursasset incesta? Quid? quod eradicandi generis diffundenda erat requisitio, porrigenda quaestio in socios consciosque. Perducerentur infantariae et coci, ipsi canes pronubi, emendata res esset. Etiam spectaculis gratia adgregaretur. Quanto enim studio in caveam conveniretur depugnaturo aliquo qui centum infantes devorasset? Si enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis deferuntur, utique erui debuerunt, ne incredibilia viderentur et odium in nos publicum refrigesceret. Nam et plerique fidem talium temperant, horrentes naturam quaerere pabulum ferinum quod concubitu ab humano genere praeclusit.

Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis, neque confessionem recipiendo, iudicantibus semper laborandam, neque exquisitionem digerendo, damnatoribus semper consulendam, iam apparet omne in nos crimen non alicuius sceleris, sed nominis dirigi. Adeo, si de criminum veritate constairet, ipsa criminum nomina damnarent, si accommodarent, ut ita pronuntiaretur in nos: Illum homicidam, vel incestum, vel quodcunque iactamur, duci, suffigi, ad bestias dari placet. Porro sententiae vestrae nihil nisi Christianum confessum notant. Nullum criminis nomen exstat, nisi nominis crimen est. Haec etenim est revera ratio totius odii adversus nos. Nomen in causa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et ne reprobentur facile, non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum punialur. Adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur, tota impunitate praeteritorum, iam non cruenti neque incesti, quia nomen illud amisimus. Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, vos quam insequimini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae offensa, quae culpa? Praescribitur enim vobis non posse crimina obicere quae neque institutum dirigit neque prolatio

adsignat neque sententia enumerat. Quod praesidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod respondetur vel negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco. Itaque de nominis merito si qui reatus est nominum, si qua accusatio vocabulorum, ege arbitror nullam esse vocabulo aut nomini querellam, nisi cum quid aut barbarum sonat aut infaustum sapit vel inpudicum, vel aliter quam enuntiantem deceat aut audientem delectet. Haec vocabulorum aut nominum crimina, sicuti verborum atque sermonum barbarismus est vitium et soloecismus et insulsior figura. Christianum vero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur. Etiam cum corrupte a vobis Chrestiani pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suavitate vel bonitate modulatum est. Detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum, non incommodum linguae, non auribus asperum, non homini malum, non patriae infestum, sed et Graecum cum aliis, et sonorum et interpretatione iucundum. Et utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina.