Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Testimonium ignorantiae vestrae, quae iniquitatem dum defendit, revincit, in promtu est, quod omnes qui vobiscum retro ignorabant et vobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, immo fiunt et ipsi quod oderant et incipiunt odisse quod fuerant. Adeo quotidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis, obsessam vociferamini civitatem; in

agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitatem transgredi a vobis quasi detrimento doletis. Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis boni animos promovetis. Non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas humana torpescit. Amatis ignorare quod alii gaudeant invenisse; mavultis nescire, quia iam odistis, quasi certe non odituros vos sciatis. Atquin si nullum erit odii debitum, reperietur optimum utique ab iniustitia priore discedere: sin vero causa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius iustitiae conscientia cumulabitur. Nisi si emendari pudet, aut excusari piget. Scio plane qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium convenire: non utique eo bonum praeiudicari quia plerosque convertat et sibi rapiat, inquitis. Novi demutationem mentis in malas partes. Quot desertores bonae vitae? quot transfugae in perversum? Multi bona fide, immo iam plures pro extremitatibus temporum. Verum deficit adaequatio comparationis istius. Nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a bonis in perversa divertunt, defendere malum pro bono audeant. Turpia timori, pudori impia habent. Denique gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent. Exprobrant etenim quod erant in semetipsos, malae mentis ab innocentia transitum vel fato imputant. Adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt. Christian vero quid tale consequuntur? Neminem pudet, neminem paenitet, nisi tantum pristinorum. Si denotatur, gloriatur, si
trahitur, non subsistit, si accusatur, non defendit, interrogatus confitetur, damnatus gloriatur. Quod hoc malum est in quo mali natura cessat?

In qua ipsi etiam contra formam iudicandorum malorum iudicatis. Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos vero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem. Quae tanta perversitas, ut confessioni repugnetis, tormentorum officia mutetis, gratis reum evadere, invitum compellentes negare? Praesides extorquendae veritatis de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. Opinor, non vultis nos malos esse, ideoque gestitis de isto nomine excludere. Sane ceteros ad hoc tenditis et carnificatis. ut negent quod esse dicuntur. Atquin illis negantibus non creditis: nobis, si negaverimus, statim creditis. Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a vobis agimur? Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium commodetis (soletis inaccusatos et indefensos non temere damnare): sed, verbi gratia, si de homicida consultatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata cognitio. Quamquam confessis difficile creditis, verum insuper consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus telis, quibus in locis, quibus spoliis, sociis, receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat aut desit aliquid instruendae ad sententiam veritati.

Porro de nobis, quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breviora ac leviora elogia conficitis. Credo, non vultis oneratos quos omni opere perditos vultis, aut non putatis requirenda quae nostis. Hoc ergo perversius, si cogitis negare de quibus certissime scitis. Immo, quo magis odio vestro competebat seposita forma iudicandi proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur exaggeratione poenarum, dum recognoscitur quot quisque iam convivia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursasset incesta? Quid? quod eradicandi generis diffundenda erat requisitio, porrigenda quaestio in socios consciosque. Perducerentur infantariae et coci, ipsi canes pronubi, emendata res esset. Etiam spectaculis gratia adgregaretur. Quanto enim studio in caveam conveniretur depugnaturo aliquo qui centum infantes devorasset? Si enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis deferuntur, utique erui debuerunt, ne incredibilia viderentur et odium in nos publicum refrigesceret. Nam et plerique fidem talium temperant, horrentes naturam quaerere pabulum ferinum quod concubitu ab humano genere praeclusit.

Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis, neque confessionem recipiendo, iudicantibus semper laborandam, neque exquisitionem digerendo, damnatoribus semper consulendam, iam apparet omne in nos crimen non alicuius sceleris, sed nominis dirigi. Adeo, si de criminum veritate constairet, ipsa criminum nomina damnarent, si accommodarent, ut ita pronuntiaretur in nos: Illum homicidam, vel incestum, vel quodcunque iactamur, duci, suffigi, ad bestias dari placet. Porro sententiae vestrae nihil nisi Christianum confessum notant. Nullum criminis nomen exstat, nisi nominis crimen est. Haec etenim est revera ratio totius odii adversus nos. Nomen in causa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et ne reprobentur facile, non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum punialur. Adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur, tota impunitate praeteritorum, iam non cruenti neque incesti, quia nomen illud amisimus. Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, vos quam insequimini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae offensa, quae culpa? Praescribitur enim vobis non posse crimina obicere quae neque institutum dirigit neque prolatio

adsignat neque sententia enumerat. Quod praesidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod respondetur vel negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco. Itaque de nominis merito si qui reatus est nominum, si qua accusatio vocabulorum, ege arbitror nullam esse vocabulo aut nomini querellam, nisi cum quid aut barbarum sonat aut infaustum sapit vel inpudicum, vel aliter quam enuntiantem deceat aut audientem delectet. Haec vocabulorum aut nominum crimina, sicuti verborum atque sermonum barbarismus est vitium et soloecismus et insulsior figura. Christianum vero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur. Etiam cum corrupte a vobis Chrestiani pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suavitate vel bonitate modulatum est. Detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum, non incommodum linguae, non auribus asperum, non homini malum, non patriae infestum, sed et Graecum cum aliis, et sonorum et interpretatione iucundum. Et utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina.

Sed dicitis sectam nomine puniri sui auctoris. Primo quidem sectam de auctoris appellatione notari utique probum usitatumque ius est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur Pythagorici et Platonici, ut medici Erasistratei et grammatici Aristarchii.

Itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur. Atquin temeritate praesumeretur. Prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. At nunc necessario ignorando sectam, quia ignoratis auctorem, aut non recensendo auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen inpingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem, quos omnino non nostis. Et tamen philosophis patet libertas transgrediendi a vobis in sectam et auctorum et suum nomen, nec quisquam illis odium movet, cum in mores, ritus, cultus victusque vestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam inpune iaculentur. Sed veritatem saeculo operosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani, ideoque qui possident, magis displicent, quia qui affectat, inludit, qui possidet, defendit. Denique Socrates ex ea parte damnatus est, qua propius temptaverat veritatem, deos vestros destruendo. Quamquam nondum tunc in terris nomen Christianum, tamen veritas semper damnabatur. Itaque et sapientem non negabitis cui etiam Pythius vester testimonium dixerat. Virorum, inquit, omnium Socrates sapientissimus. Vicit Apollinem veritas, ut ipse adversus se pronuntiaret; confessus est enim se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans qui deos abnuebat. Porro apud vos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos ab(??)ens. Quo more etiam nobis soletis:
Bonus vir Lucius Titius, tantum quod Christianus. Item alius: Ego miror Gaium Seium gravem virum factum Christianum. Pro stultitiae caecitate laudant quae sciunt, vituperant quae nesciunt, et id quod sciunt eo quod nesciunt vitiant. Nemini subvenit, ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus, cum sit humanius occulta manifestis adiudicare quam manifesta de occulto praeiudicare. Alii quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam assequi norunt: alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui ne mures quidem in cubiculum inrepentes sine gemilu suspicionis sustinebat, comperta causa novae sedulitatis et inusitatae captivitatis omnem uxori patientiam obtulisse, se negasse zelotypum, maluisse lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in perversum demutare naturam, mulieri non permisit in melius reformari. Pater filium, de quo queri desierat, exheredavit. Dominus servum, quem praeterea necessarium senserat, in ergastulum dedit. Simul quis intellexerit Christianum, mavult nocentem. Nam et ipsa per se traducitur disciplina, nec aliunde prodimur quam de bono nostro, si et mali de suo malo radiant. Aut nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur? Quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua frivola humanae manus opera non adoramus,
abstinentiam, qua ab alieno temperamus, pudicitiam, quam nec oculis contaminamus, misericordiam, qua super indigentes flectimur, ipsam veritatem, qua offendimus, ipsam libertatem, pro qua mori novimus? Qui vult intellegere qui sint Christiani, istis indicibus utatur necesse est.

Quod ergo dicitis: Pessimi et probrosissimi avaritia, luxuria, improbitate, non negabimus quosdam. Sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri, si non omnes, si non plures. Necesse est in corpore, et quantum velis integro aut puro, uti naevus aliqui effruticet aut verrucula exsurgat aut lentigo sordescat. Caelum ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicuius nubiculae flocculo resignetur. Modica macula in fronte, in parte quadam exemplari visa, a quo universitas munda est. Maior boni portio modico malo ad testimonium sui utitur. Cum tamen aliquos de nostris malos probatis, iam hoc ipso Christianos non probatis. Quaerite sectam cui malitiae deputatur. Ipsi in conloquio, si

quando adversus nos, Cur ille, inquitis, fraudator, si abstinentes Christiani? cur immitis, si misericordes? Adeo testimonium redditis non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani retorquetis. Multum distantiae inter crimen et nomen, inter opinionem et veritatem. Nam et nomina sic sunt instituta, ut fines suos habeant inter dici et esse. Quot denique philesophi dicuntur nec tamen legem philosophiae adimplent? Omnes nomen de prefessionibus gestant, sed ducunt nomen sine professionis praestantia qui superficie vocabuli infamant veritatem. Non statim sunt quia dicuntur, sed quia non sunt, frustra dicuntur, et fallunt eos qui rem nomini addicumt, cum de re status nominis competat. Et tamen eiusmodi neque congregant neque participant nobiscum, facti per delicta denuo vestri, quando ne illis quidem misceamur quos vestra vis atque saevitia ad negandum subegit. Utique enim facilius inter nos inviti desertores disciplinae quam voluntarii continerentur. Ceterum sine (??)usa vocatis Christianos quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.

His propositionibus responsionibusque nostris, quas veritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coartatur conscientia vestra, tacita ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quandam, id est legum auctoritatem, quod utique non plecterent sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset. Quid ergo prohibuit apud exsecutores quoque legum proinde constare, cum de ceteris criminibus quae similiter legibus areentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat? Verbi gratia homicidam, adulterum lege: discutitur tamen de ordine admissi, et tamen cognitum est omnibus genus facti. Christianum puniunt leges. Si quod est factum Christiani, erui debet. Nulla lex prohibet inquirere, atquin pro legibus facit inquisitio. Quomodo enim legem observabis cavendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cavendi per defectionem agnoscendi quid observes? Nulla sibi lex debet

conscientiam iustitiae suae, sed eis a quibus captat obsequium. Ceterum suspecta lex est, si probare se non vult. Merito igitur tamdiu iustae in Christianos et reverendae et observandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur, merito post agnitionem iniquissimae repertae cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur. Legis iniustae honor nullus est. Ut opinor autem, dubitatur de iniquitate legum quarundam, cum quotidie novis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.

Unde ergo, inquitis, tantum de vobis famae licuit, cuius testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum? Quis, oro, sponsor aut illis tune aut exinde vobis de fide? Fama est. Nonne haec est, Fama malum, quo non aliud velocius ullum? Cur malum, si vera semper sit? Non mendacio, plurimumque ne tum quidem, cum vera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa veris intexat adiciens, detrahens, varietate confundens. Quid? quod ea condicio illi, ut nonnisi quod mentitur perseveret. Tamdiu enim vivit quamdiu non probat quicquam; siquidem approbata cadit et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur, (??)ec quisquam dicit verbi gratia: Hoc Romae aiunt factum, aut: Fama est illum provinciam sortitum, sed: Ille provinciam sortitus est, et; Hoc factum est Romae. Nemo famam nominat nisi incertus, quia nemo sit fama sed conscientia certus; nemo famae credit nisi stultus, quia sapiens non credit incerto. Fama quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est, exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium serpit et modicum originum vitium rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminaverit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio, aut suspicionis arbitrio, aut etiam nova mentiendi voluptate. Sed bene, quod omnia tempus revelat, testibus sententiis et proverbiis vestris ipsaque natura, quae ita ordinata est, ut nihil lateat, etiam quod fama non prodidit. Videte, qualem prodigiam

adversus nos subornastis, quia quod semel detulit tantoque tempore ad fidem corroboravit usque adhuc probare non potuit. Principe Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina eius inluxit, sub Nerone damnatio invaluit, ut iam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani, si iustus, si castus, iniusti et incesti Christiani, si non hostis publicus, nos publice hostes; quales simus damnator ipse demonstravit, utique aemula sibi puniens. Et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum Neronianum, iustum denique ut dissimile sui auctoris. Igitur aetati nostrae nondum anni ccl. Tot iniqui interea, tot cruces divinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, et adhuc Christianis sola fama decernit. Habet quidem grande fundamentum de vitio ingenii humani: felicius in acerbis atrocibusque mentitur. Quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem oportuni estis; facilius denique falso malo quam vero bono creditur. Si quem tamen apud vos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad explorandam famae fidem utique iustitia poscebat dispicere, a quibus potuisset fama in vulgus, et ita in totum orbem dari. Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum vel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur. Quanto magis talium quae prodita non vitarent interim animadversione praesentanea supplicium? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Oro vos, extraneis unde notitia, cum etiam iusta et licita mysteria omnem arbitrum extraneum caveant, nisi inlicita minus
spernunt? Atquin extraneis tam ignorare quam confingere magis competit. Domesticorum curiositas furata est per rimulas et cavernas. Quid? cum domestici eas. vobis prodent res? Omnes a nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae iustitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpit? Non potuerit continere quod horruit mens, quod expavit oculus. Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae iure prosiluit deferre, non et probare gestiit, et ille, qui audiit, non et videre curavit; siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. Tunc, inquitis, primo delatum et exhibitum est, auditum et inspectum est, atque exinde famae commendatum. Hoc quidem superscendit omnem admirationem, si semel deprehensum est quod semper admittitur; nisi desivimus iam talia factitare. Atquin et idem vocamur, et in isdem deputamur, et de die redundamus; quod plures, hoc pluribus odiosi. Magis increscit odium increscente materia: proficiente multitudine reorum quid ita non proficit multitudo nuntiatorum? Quod sciam, et conversatio notior facta est, scitis et dies conventuum nostrorum, itaque et obsidemur et opprimimur et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. Quis unquam tamen semeso cadaveri supervenit? quis in cruentato pane vestigia dentium deprehendit? quis tenebris repentino lumine inruptis inmunda
aliqua, ne dixerim incesta, indicia recognovit? Si praemio impetramus, ne tales in publicum extrahamur, quare et opprimimur? Possumus et omnino non extrahi. Quis enim proditionem criminis alicuius sine crimine ipso aut vendit aut redimit? Sed quid extraneis speculatoribus et indicibus detractem, qui talia obiciatis quae non ab ipsis nobis cum maxima vociferatione publicentur, aut statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim celantur? Sine dubio enim initiari volentibus mos est prius ad magistrum sacrorum vel patrem adire. Tum ille dicet: Infans tibi, qui ad hoc vadetur, necessarius, qui immoletur, et panis aliquantum, qui in sanguine infringatur; praeterea candelabra, quae canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem canes: sed et mater aut soror tibi necessaria est. Quid, si nullae erunt? Opinor, legitimus Christianus esse non poteris. Haec, oro vos, denuntiata ab aliis sustinent prodi? Diversum opus non est scire illos. Prius fallaciae negotium perpetratur: ignaris et dapes et nuptiae subiciuntur; nihil enim unquam retro de Christianis mysteriis audierant.
Tamen postea cognoscant necesse est, vel aliis quos inducunt praeministranda. Ceterum quam vanum est profanes scire quod nesciat sacerdos? Tacent igitur et accepto ferunt, et nihil tragoediae Thyestae vel Oedipodis erumpunt, et non protrabunt ad populum. Fidei de ministris et magistris et de ipsis potiores morsus iam doctis nihil rapiunt. Si nihil tale probetur, grande nescio quid aestimari oportet, cuius compensatio tantarum atrocitatum tolerantia constat. Miserae atque miserandae nationes, ecce proponimus vobis disciplinae nostrae sponsionem. Vitam aeternam sectatoribus et conservatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad utramque causam mertuorum resurrectio praedicatur. Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur; interim credite, quemadmodum nos. Volo enim scire, si per talia scelera adire parati estis, quemadmodum nos? Veni, si quis es, demerge ferrum in infantem; vel si alterius officium est, tum modo specta morientem animam antequam vixit, certe excipe rudem sanguinem in quo panem tuum saties, vescere libenter; interea discumbe, dinumera loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut, cum tenebrae inruerint, temptantes scilicet diligentiam singulorum, non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum. Haec cum expunxeris, vives in aevum. Cupio respondeas, si tanti facis aeternitatem? Immo idcirco nec credis, etiam si credideris,
nego te velle, etiam si velles, nego te posse. Cur autem alii possint, si vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? Inpunitatem, aeternitatem quanto constare vultis? An hae nobis omni modo redimendae videntur? an alii ordines dentium Christianorum, et alii specus faucium, et alii ad incesti libidinem nervi? Non opinor. Satis enim est nobis sola veritate a vestra positione discerni.

Plane, tertium genus dicimur. Cynopaene aliqui vel Sciapodes? vel aliqui de subterraneo Antipodes? Si qua istic apud vos saltem ratio est, edatis velim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet. Psammetichus quidem putavit sibi de ingenio exploratum esse de primogenitis. Dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici quam et ipsam propterea elinguaverat, ut in totum exsules vocis humanae non auditu formarent loquellam, sed suo promentes eam primam nationem designarent cuius sonum natura dictasset. Prima vox BEKKOS renuntiata est; interpretatio eius panis apud

Phrygas nomen est; Phryges primi genus exinde habentur. Sed unum hoc erit de vanitatibus vestrarum fabularum non otiose nobis retractandum, quo fidem vestram vanitatibus quam veritatibus deditam demonstrare gestimus. An omnino credibile sit, tali membro desecto, vastato ipsius animae organo et utique radicitus caeso, castratis faucibus quae etiam extrinsecus periculose vulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquandiu cessantibus alimentis, vitam nutrici illi perdurasse? Age nunc, perseveraverit Philomelae medicamentis suam vitam, quam et ipsam prudentiores non linguae caede, sed ex pudoris rubore mutam interpretantur. Si ergo vixit, potuit effutire aliquid obtusum. Et exarticulatum sonum tinnitumque sine modultu labellorum, ex panso ore, lingua stupente de solis faucibus cogi licet. Id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati paulo modulatius, utpote linguatuli, in inventum alicuius interpretationis impegerint. Sint nunc primi Phryges, non tamen tertii Christiani.
Quantae enim aliae gentium series post Phrygas? Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis principem locum obtineant, siquidem non ulla gens non Christiana. Itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana. Ridicula dementia novissimos dicitis et tertios nominatis. Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de natione, ut sint Romani, Iudaei, dehinc Christiani. Ubi autem Graeci? vel si in Romanorum superstitionibus censentur, quoniam quidem etiam deos Graeciae Roma sollicitavit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, privatae curiosaeque religionis? Porro si tam monstrosi qui tertii loci, quales habendi qui primo et secundo antecedunt?

Sed quid ego mirer vana vestra, cum ex forma naturali concorporata et concreta intercessit malitia et stultitia sub eodem mancipe erroris? Sane, quia non miror, enumerem necesse est, ut vos recognoscendo miremini, in quantam stultitiam incidatis, qui omnis cladis publicae vel iniuriae nos causas esse vultis. Si Tiberis redundaverit, si Nilus non redundavit, si caelum stetit, si terra movit, si Libitina vastavit, si famis afflixit, statim omnium vox: Christianorum meritum! Quasi modicum habeant aut aliud metuere qui deum verum. Opinor, ut contemptores deorum vestrorum haec iacula eorum provocamus. Ut supra edidimus, aetatis nostrae nondum anni trecenti: quantae clades ante id spatium supra universum orbem ad singulas urbes et provincias ceciderunt? quanta bella externa et intestina? quot pestes, fames, ignes, hiatus motusque terrarum saeculum digessit? Ubi tunc Christiani, cum res

Romana tot historias laborum suorum subministravit? Ubi tunc Christiani, cum Hiera, Anaphe et Delos et Rhodos et Cea insulae multis cum milibus hominum pessum ierunt, vel quam Plato memorat maiorem Asia aut Africa in Atlantico mari mersam? cum Vulsinios de caelo, Pompeios de suo monte perfudit ignis? cum terrae motu mare Corinthium ereptum est? cum totum orbem cataclysmus abolevit? Ubi tunc, non dicam contemptores deorum Christiani, sed ipsi dei vestri, quos clade illa posteriores loca, oppida approbant in quibus nati, morati, sepulti sunt, etiam quae condiderunt? Non alias enim superfuissent ad hodiernum, nisi postuma cladis illius. Si relegere et revolvere non curatis testimonia temporum, aliter vobis renuntiata, inprimis ne deos vestros iniustissimos pronuntietis, qui propter contemptores etiam cultores suos laedunt, tunc nec vosmetipsos errare probatis, si deos traditis qui vos a meritis profanorum non discernunt? Quodsi, ut unus atque alius vanissimus ait, idcirco vobis quoque irascuntur, quoniam de nostra eradicatione neglegitis, absolutum est de infirmitate et mediocritate eorum: nam non irascerentur vobis in animadversione cessantibus, si ex se quid possent. Quanquam et alias confitemini istud, si quando illos supplicio nostro videmini ulcisci. Si ab alio aliud, a maiore defenditur. Pudeat igitur deos ab homine defendi.

Effundite iam omnia venena, omnia calumniae tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere, at postmodum obtundentur expositione totius nostrae disciplinae. Nunc vero eadem ipsa de nostro corpore vulsa in vos retorquebo, eadem vulnera criminum in vobis defossa monstrabo, quo machaeris vestris admentationibusque cadatis. Iam primo quod in nos generali accusatione dirigitis, divortium ab institutis maiorum, considerate etiam atque etiam, ne vobiscum communicemus crimen istud. Ecce enim per omnia vitae ac disciplinae corruptam, immo deletam in vobis antiquitatem recognosco. De legibus quidem iam supra dictum est, quod eas novis de die consultis constitutisque obruistis. De reliqua vero conversationis humanae dispositione palam subiacet, quanta a maioribus mutaveritis, cultu, habitu, apparatu, ipsoque victu, ipsoque sermone; nam pristinum ut rancidum relegatis. Exclusa ubique antiquitas in negotiis, in officiis; totam auctoritatem maiorum vestra auctoritas deiecit. Sane, quod vobis magis probro est, laudatis semper vetustates, et nihilominus recusatis. Qua perversitate tanta vana maiorum apud vos permanere, probari debuerunt, cum ea, quae probatis, recusetis? Sed et ipsum quod videmini a maioribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos

nos transgressionis postulatis, de quo totum odium Christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam. Nisi quod perinde nos etiam contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest, quod nihil est, nihil patitur. Igitur quibus est, ab eis patiatur necesse est. Quo magis oneramini credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacescentes. Licet etiam hinc recognoscere inprimis: cum alii alios deos colitis, eos, quos non colitis, utique contemnitis. Praelatio alterius sine alterius contumelia non potest, nec ulla electio non reprobatione componitur. Qui de pluribus suscipit aliquem, eum, quem non suscipit, despexit. Sed tot ac tanti ab omnibus coli non possunt. Iam ergo tunc primo contempsistis, non veriti scilicet ita instituere, ut omnes coli non possent. At enim illi sapientissimi ac prudentissimi maiores, quorum institutis renuntiare non nostis maxime in persona deorum vestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. Mentior, si nunquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in bello vovisset, prius dedicasset quam senatus probasset; ut contigit M. Aemilio, qui voverat Alburno deo. Utique enim impiissimum, immo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae locare honorem divinitatis, ut deus non sit nisi cui esse permiserit senatus. Saepe censores inconsulto populo adsolaverunt. Certe Liberum Patrem cum sacris suis consules
senatus auctoritate non urbe solummodo, verum tota Italia eliminaverunt. Ceterum Serapem et Isidem et Arpocraten et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemorat, eorumque aras a senatu deiectas nonnisi per vim popularium restructas. Sed tamen et Gabinius consul Kalendis Ianuariis, cum vix hostias probaret prae popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram quam impetum vulgi, et aras institui prohibuit. Habetis igitur in maioribus vestris, etsi non nomen, attamen sectam Christianam, quae deos neglegit. Horum si vos saltem integri in honoribus vestris rei essetis laesae religionis, sed invenio conspirasse a vobis tam superstitionis quam impietatis profectum. Quanto enim inreligiosiores deprehendimini? Privatos enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis, domestica et licentia inculcatis, venditando, pignerando pro necessitate ac voluntate. Essent quidem tolerabiliora eiusmodi contumaciae sacrilegia, nisi quod eo iam contumeliosiora quod modica. Sed aliquo solatio privatorum et domesticorum deorum querellae iuvantur, quod publicos turpius contumeliosiusque tractetis. Iam primum, quos in hastarium regessistis, publicanis subdidistis, omni quinquennio inter vectigalia vestra proscriptos addicitis. Sic Serapeum, sic Capitolium petitur, addicitur, conducitur, ut forum, sub eadem voce praeconis, eadem exactione quaestoris. Sedenim agri tributo onusti vilieres, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt captivitatis notae poenae): dei vero, qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas constituitur in quaestum,
negotiatio religione proscribitur, sanctitas locationem mendicat. Exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipibus, pro hostiis. Venditis totam divinitatem. Non licet eam gratis coli. Plus denique publicanis refigitur quam sacerdotibus. Non suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam quemcumque habetis depretietis aliqua indignitate. Quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis vestris ex aequo praebeatis? Exstruitis deis templa, aeque mortuis templa; extruitis aras deis, aeque mortuis aras; eisdem titulis superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit: senex de Saturno, imberbis de Apolline, virgo de Diana figuratur, et miles in Marte, et in Vulcano faber ferri consecratur. Nihil itaque mirum, si hostias easdem mortuis quas et deis caeditis eosdemque odores excrematis. Quis istam contumeliam excuset, quae utut mortuos cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt sacrique apparatus, et tensae et currus et solisternia et lectisternia, laetitiae et ludi. Plane, quoniam illis caelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum: primo quidem, quod non decuerit alios eis adnumerari, si datum sit post mortem deos fieri; secundum, quod tam libere atque manifeste coram populo non peieraret contemplator
hominis in caelum recepti, nisi contemneret quos deieraret quam ipse quam ei qui ei peierare permittunt. Consentiunt enim ipsi nihil esse quod deierant, immo insuper et praemio afficiunt, quia publice contempserit periurii vindices. Quanquam periurii apud vos quotusquisque purus est? Immo iam per deos deierandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem deierandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum vestrorum; facilius enim per Caesarem peierantes punirentur quam per ullum Iovem. Sed contemptus honestior est, habens quandam superbiae gloriam; venit enim aliquando etiam de fiducia vel conscientiae securitate vel naturali sublimitate animi. Derisus vero quanto lascivior, tanto denotatior ad contumeliae morsum. Recognoscite igitur, quam derisores inveniamini numinum vestrorum. Non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis, de opimis autem et integris supervacua esui capitula et ungulas et plumarum setarumque praevulsa, et si quid domi quoque abiecturi fuissetis. Omitto quae vulgi aut sacrilegae gulae videbuntur maiorum prope religionem convenire: atquin doctissimi, gravissimi, quatenus gravitas atque prudentia de doctrina preficere credunt, et inreverentissimi erga deos vestros semper existunt, nec eis cessat litteratura, quam ut eo turpius aut vana aut falsa de deis inferat. Ab ipso exordiar studio vestro eius
unde somniat omnis nequior, cui quantum honorem adiudicatis, tantum deis vestris derogastis, magnificando qui de eis lusit. Adhuc meminimus Homeri. Ille, opinor, est qui divinam maiestatem humana condicione tractavit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis favore diversis gladiatoria quodammodo paria composuit, Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus in vinculis detinet fortasse periturum, eadem Iovem paene perpessum a caelitum plebe traducit, aut lacrimas eius super Sarpedonem excutit, aut luxuriantem cum Iunone foedissime inducit commendato libidinis desiderio per commemorationem et enumerationem amicarum. Exinde quis non poetarum ex auctoritate principis sui in deos insolens aut vera prodendo aut falsa fingendo? Et tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur? Taceo de philosophis, quos superbia severitatis et duritia disciplinae ab omni timore securos nonnullus etiam afflatus veritatis adversus deos erigit. Denique et Socrates in contumeliam eorum quercum et canem et hircum iurat. Nam etsi idcirco damnatus est, cum paenituerit Athenienses damnationis, ut criminatores quoque inpenderint, restituitur testimonium Socrati, et possum retorquere probatum esse in illo quod nunc reprobatur in nobis. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem lusit, et Romani stili Diogenes Varro trecentos Ioves, seu
Iuppiteres dicendum est, sine capitibus inducit. Cetera lasciviae ingenia etiam voluptates vestras per dedecus deorum administrant. Dispicite apud vos Lentulorum et Hostiorum sacrilegas venustates, utrum mimos an deos vestros in strophis et iocis rideatis; sed et histrionicas litteras magna cum voluptate suscipitis, quae omnem foeditatem designant deorum. Constuprantur coram vobis maiestates in corpore inpuro. Famosum et diminutum caput imago cuiuslibet dei vestit. Luget Sol filium fulmine extinctum laetantibus vobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Iovis elogia modulari. Plane religiosiores estis in gladiatorum cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias nocentibus erogandis, aut in ipsis deis nocentes puniuntur. Vidimus saepe castratum Attin deum a Pessinunte, et qui vivus cremabatur, Herculem induerat. Risimus et meridiani ludi de deis lusum, quod Ditis Pater, Iovis frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, quod Mercurius, in calvitio pennatulus, in caduceo ignitulus, corpora exanimata iam mortemve simulantia e cauterio probat. Singula ista quaeque adhuc investigare quis possit, si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis fastigium adsolant? De contemptu utique censentur quam eorum qui eiusmodi factitant
quam eorum qui ita suscipiunt. Quare nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de nobis querantur Contemptis ex alia parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et postremo licet vobis in eos quos esse voluistis. Nos vero in totum aversamur.

Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, sed superductae monstruosae superstitionis. Nam ut quidam somniastis caput asininum esse deum nostrum, hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. Is enim in quarta Historiarum suarum, ubi de bello Iudaico digerit, ab origine gentis exorsus, et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Iudaeos refert in expeditione vastis in locis aquae inopia laborantes onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Iudaeis coli. Inde opinor praesumptum, nos quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suae in posterioribus refert Pompeium Magnum de Iudaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse. Ubi ergo is deus fuerit? Utique nusquam magis quam in templo tam memorabili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non vererentur extraneum. Sed quid ego defendam, professus interim confessionem temporalem omnium in vobis ex pari transferendorum? Credatur

deus noster asinina aliqua persona; certe negabitis vos eadem habere nobiscum? Sane vos totos asinos colitis et cum sua Epona, et omnia iumenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus consecratis. Et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus.

Sed et qui nos erucis antistites affirmat, consacraneus erit noster. Crucis qualitas signum est de ligno: etiam de materia colitis penes vos cum effigie. Quanquam sicut vestrum humana figura est, ita et nostrum sua propria. Viderint nunc lineamenta, dum una sit qualitas; viderit forma, dum ipsum sit dei corpus. Quodsi de hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? Pars crucis et quidem maius est omne robur quod derecta statione defigitur. Sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. Hoc quidem vos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum, quod alii plenum et structum consecraverunt. Enimvero de reliquo integra est religio vobis integrae crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem istam deis vestris de isto patibulo provenisse. Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu quacunque

alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedant necesse est. Plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est Quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod humerorum obliquatio excedit. si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucis feceris. Huic igitur exordio et velut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri in marmor, in lutum, vel aes, vel quodcumque placuit deum fieri, transmigratura. A cruce argilla, ab argilla deus: quodammodo transit crux in deum per argillam. Crucem igitur consecratis, a qua incipitur consecratus. Exempli gratia dictum erit: nempe de olivae nucleo et nuce persici et grano piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, in comam, in speciem sui generis. Eam si transferas, vel de brachiis eius in aliam subole utaris, cui deputabitur quod de traduce provenit? Non illi grano aut nuci aut nucleo? Nam cum tertius gradus secundo adscribitur, aeque primo secundus, sic tertius redigetur ad primum, transmissus per secundum. Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur origine, tanto origo convenitur in genere. Si igitur in genere deorum crucem originem colitis, hic erit nucleus et granum primordiale, ex quibus apud vos simulacrorum silvae propagantur. At manifesta iam. Victorias ut numina, et quidem augustiora
quanto laetiora, veneramini. Constructionem quibus mediis extollant, cruces erunt, intestina quodammodo tropaeum. Itaque in Victoriis et cruces colit castrensis religio, signa adorat, signa deierat, signa ipsi Iovi praefert. Sed ille imaginum suggestus et totius auri cultus monilia crucum sunt. Sic etiam in cantabris atque vexillis, quae non minore sanctitate militia custodit, sipbara illa vestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere.

Alii plane humanius solem Christianum deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos precationem, vel die solis laetitiam curare. Quid? vos minus facitis? Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam caelestia ad solis initium labra vibratis? Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et ex diebus ipso priorem praelegistis, quo die lavacrum subtrahatis aut in vesperam differatis, aut otium et prandium curetis. Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a vestris ad alienas religiones. Iudaei enim festi sabbata et coena pura et Iudaici ritus lucernarum et ieiunia cum azymis et orationes litorales, quae

utique aliena sunt a diis vestris. Quare, ut ab excessu revertar, qui solem et diem eius nobis exprobratis, agnoscite vicinitatem; non longe a Saturno et sabbatis vestris sumus.

Nova iam de deo nostro fama suggessit, nec adeo nuper quidam perditissimus in ista civitate, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Iudaeus, utique magis post bestiarum morsus, ut ad quas se locando quotidie toto iam corpore decutiendus incedit, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: ONCOETES. Is erat auribus canteriorum et in toga, cum libro, altero pede ungulato. Et credidit vulgus infami ludaeo. Quod enim aliud genus seminari est infamiae nostrae? Itaque in tota civitate Onocoëtes praedicatur. Sed et hoc tamquam hesternum et auctoritate temperis destitutum et qualitate auctoris infirmum libenter excipiam studio retorquendi. Videamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini. Neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus. Sunt penes vos et canino capite, et leonino, et de bove et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae vel anguini, et alites planta, fronte et tergo. Quid

itaque nostrum unicum denotatis? Plures Onocoëtae penes vos deprehenduntur.

Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur ut sacrificii vel sacri quoque inter nos diversitas nulla sit, ut ex alia specie comparationi satisfiat. Nos infanticidio litamus sive initiamus. Vos, si de memoria abierunt quae caede hominis quaeque infanticidiis transegistis, recognoscetis suo ordine; nunc enim differimus pleraque, ne eadem videamur ubique retractare. Interim, ut dixi, ex alia parte non deest adaequatio. Nam etsi nos aliter, tamen non aliter vos quoque infanticidae, qui infantes editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullae magis leges tam impune, tam secure sub omnium conscientia unius aetatis tabellis eluduntur. Sed nec eo distat, si vos non ritu sacri neque deo cos

necatis. Atquin hoc asperius, quod frigore et fame aut bestiis erogatis, aut longiore in aquis morte summergitis. At et si quo genere dissimilius penes vos fit, eo adicite, quod vestra pignora extinguitis, et supplebitur, immo superacervabitur in vobis quicquid ab alia ratione defecerit. Sed de ea impietatis hostia dicimur coenare. Dum ita quoque in vobis recognoscitur ubi opportunius positum est, non multo secernimur a vestra voracitate. Si illa impudica est, nostra vero crudelis, coniungimur, si forte, natura, qua semper saevitia cum impudicitia concordat. Quanquam quid minus, immo quid non amplius facitis? Parum scilicet humanis visceribus inhiatis, quia vivos et puberes devoratis? parum humanum sanguinem lambitis, quoniam futurum sanguinem elicitis? parum infante vescimini, quia infantem totum praecocum perhauritis?

Ventum est ad horam lucernarum et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ne cedam. Quid enim tale in vobis detinebo? Verum iam laudate consilium incesti verecundi, quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem aut veram noctem contaminaremus, quod etiam luminibus terrenis parcendum existimavimus, quod nostram quoque conscientiam ludi-

mus; quodcunque enim facimus, si volumus, suspicamur. Ceterum incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota caeli conscientia fruuntur, quoque felicius proveniant, cum palam misceatis incesta toto conscio caelo, soli ipsi ignoratis; nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus. Plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum matribus libere vivunt. Sed et Macedones, id quod probaverunt, palam est factitare, siquidem, cum primum scenam eorum Oedipus intravit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt. Tragoedus consternatus retracta persona, Numquid, ait, domini, displicui vobis? Responderunt Macedones: Immo tu quidem pulchre, at scriptor vanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit: atque exinde alter ad alterum, Ἤλαυνε, dicebat, εἰς τὴν ματέρα. Sed una vel alia gens quantula macula totius orbis? Nos enim omnem infecimus solem, omnem polluimus oceanum. Date igitur aliquam nationem vacantem ab eis quae omne hominum genus ad incestum trahunt. Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto. Si qua ab humana condicione privata quaedam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit. Respicite igitur luxuriam inter errores ut ventos fluctuantem, si desunt populi quos ad hoc sceleris incursent lata vada et aspera erroris. Inprimis cum infantes vestros
alienae misericordiae exponitis aut in adoptionem melioribus parentibus, obliviscimini quanta materia incesti sumministratur, quanta occasio casibus aperitur? Plane ex aliqua disciplina severiores aut certo respectu eiusmodi eventum a libidine temperatis quocunque loco, domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes aut alii filii incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit. Quotcunque adulteria, quotcunque stupra, quotcunque publicatae libidinis errores, sive stativo vel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum; unde adeo mimis et comoedis argumentorum venae fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedra erupit, Fusciano praefecto Urbi iudicata. Puer nobili genere
natus fortuita neglegentia comitum ultra ianuam progressus iter praetereuntibus tractus domo excidit. Qui eum nutrierat Graeculus, vel a limine Graeculo more captaverat intrans. Inde mutatus Asiae aetate Romam in venalicio refertur. Emit inprudens pater et utitur Graeco; dehinc, ut suerat, adulescentem dominus in agrum et vincula legat. Illic iam dudum paedagogus et nutrix poenas dabant. Repraesentatur eis tota causa, referunt invicem exitus suos: illi, quod alumnus in pueritia perisset, ille, se quoque a pueritia perisse; ceterum eodem eventu, Romae natum honesta domo; forsitan et signa quaedam retexuerit. Igitur dei voluntate, ut tanta saeculo macula exprobraretur, spiritus de die concutit, tempora cum aetate respondent, aliquid et oculi de lineamentis
recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. Dominos, immo iam parentes tantum, prolatae inquisitionis diligentia impellit. Investigatur venaliciarius, infeliciter invenitur. Revelato scelere parentes sibi laqueo medentur, bona filio male superstiti praefectus adscribit, non ad hereditatem, sed ad stipendium stupri et incesti. Satis erat unum istud exemplum publicae eruptionis eiusmodi scelerum delitiscentium in vobis. Nihil semel evenit in rebus humanis. Semel plane erui potest de sacramentis nostrae religionis, opinor. Intentatis, et sunt paria vestris etiam non sacramentis.

De obstinationibus vero vel praesumptionibus, si qua proponitis, ne istae quidem ad communionem comparationis absistunt.

Prima obstinatio est quae secunda a dei religio constituitur Caesarianae maiestatis, quod inreligiosi dicamur in Caesares, neque imagines eorum repropitiando neque genios deierando. Hostes populi nuncupamur. Ita vero sit, cum ex vobis nationibus quotidie Caesares et Parthici et Medici et Germanici fiant. Hoc loco Romana gens viderit in quibus indomitae et extraneae nationes. Vos tamen de nostris adversus nostros conspiratis. Agnoscimus sane Romanam in Caesares fidem. Nulla umquam coniuratio erupit, nullus in senatu vel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit, nulla in provinciis affectata maiestas. Adhuc Syriae cadaverum odoribus spirant, adhuc Galliae Rhodano suo non lavant. Sed omitto vesaniae crimina, quia nec ista Romanum nomen admittunt. Vanitatis sacrilegia conveniam, et ipsius vernaculae gentis inreverentiam recognoscam, et festivos libellos quos statuae sciunt, et illa obliqua nonnunquam dicta a concilio atque maledicta quae circi
sonant. Si non armis, saltim lingua semper rebelles estis. Sed aliud, opinor, est non iurare per genium Caesaris; dubitatur enim de periuris iure, cum ne per deos quidem vestros ex fide deieretis. Sed non dicimus deum imperatorem; super hoc enim, quod vulgo aiunt, sannam facimus. Immo qui deum Caesarem dicitis, etderidetis, dicendo quod non est, et maledicitis, quia non vult esse quod dicitis. Mavult enim vivere quam deus fieri.

Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, quod neque gladios neque cruces neque bestias vestras, non ignem, non tormenta ob duritatem ac contemptum mortis animo recusemus. At enim haec omnia apud priores maioresque vestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari a virtute didicerunt. Gladius quot et quantos viros voluntarios! Piget prosequi. Crucis vero novitatem numerosae, abstrusae, Regulus vester libenter dedicavit; regina Aegypti bestiis suis usa est, ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale marito in extremis patriae constantiorem

docuerat invadere ipsa Dido. Sed et tormenta mulier Attica fatigavit tyranno negans, postremo, n(??) cederet corpus et sexus, linguam suam pastam expuit, totum eradicatae confessionis ministerium. Sed vestris ista ad gloriam, nostris ad duritiam deputatis. Destruite nunc gloriam maiorum, quo nos quoque destruatis. Contenti estote detrahere etiam laude parentum ad praesens, ne nobis locum detis de his. Forsitan et temporum qualitas robustioris antiquitatis exegerit ingenia duriora. At nunc tranquillitate pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos. Esto, inquitis, veteribus vos comparate; nobis necesse est in vobis odio prosequi quod a nobis non probatur, quia nec invenitur in nobis. Respondete igitur ad singulas species. Non eadem voce exempla deposco. Si contemptu scilicet mortis gladius de maioribus fabulas fecit, utique non vitae amore gladio vos ad lanistas auctoratis, metu mortis nomen militiae datis. Si feminae alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis sponte libera ad bestias itis. Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex vobis Regulus pepigit, attamen iam ignis contemptus evasit, ex quo se quidam proxime vestiendum incendiali
tunica ad certum usquequaque locum auctoravit. Si flagris mulier insultavit, hoc quoque proxume inter venatorios ordine transcurso remensus est, ut taceam de Laconica gloria.

Hucusque, opinor, horrenda obstinationum Christianarum. Quae si vobiscum communicamus, superest deridenda personarum conferamus. Quanquam de persuasionibus omnis obstinatio nostra praestruitur; mortuorum enim praesumimus resurrectionem. Spes resurrectionis fastidium est mortis. Ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes quae moriuntur ut vivant, sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel interim lingua delete litteras interim vestras, quae similiter asseverant animas in corpora redituras. Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit? vobis autem quanto vanius traditum est hominis spiritum in cane vel mulo aut pavone rediturum? Item iudicium annuntiamus a deo pro cuiusque meritis post interitum destinatum. Id vos Minoi et Rhadamantho adscribitis, iustiore interim Aristide recusato. Eo iudicio iniquos aeterno igni, pios et insontes amoeno in loco dicimus

perpetuitatem transacturos. Apud vos quoque Pyriphlegethontis et Elysii non alias condicio disponitur. Nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed et philosophi de animarum reciprocatione et iudicii distributione confirmant.

Quonam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis, immo insuper execramini vestros, si nihil inter nos diversitas habet, si unum et eidem sumus? Quia non odistis quod estis, date dextras potius, compingite oscula, miscete complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, coniurati cum coniuratis, obstinati et vani cum aequalibus. Pariter deorum numina laesimus, pariter indignationem eorum provocamus. Habetis et vos tertium genus etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu. Illud aptius de viro et femina viris et feminis iunctum. Aut numquid ipso vos collegio offendimus? Solet aequalitas aemulationis materiam sumministrare. Sic figulus figulo, faber fabro invidet. Immo iam

desine simulata confessio! Rediit conscientia ad veritatem et ad constantiam veritatis. Nam omnia ista in nobis solis erunt et a nobis solis revincuntur quibus inlata sunt, agnitione scilicet diversae partis, unde scientia instructa et consilium inspirat et iudicium gubernat. Vestra denique sententia est, ne causam quis iudicet nisi duobus auditis, quod in nobis solis neglegitis. Naturae vitio satisfacitis, ut quae in vobis non refutetis, in aliis damnetis, aut quorum reatum in vobis memineritis, ea in alios iactetis. Diverso opere occupati eritis: in extraneos casti, in vosmetipsos incesti, exertiores foris, subiecti domi. Haec est iniquitas, ut gnari ab ignaris, absoluti a reis iudicemur. Auferte stipulam de oculo vestro, aut trabem de oculo vestro, ut stipulam de alieno extrahatis. Emendate vosmetipsos prius, ut Christianos puniatis. Nisi quod emendaveritis, non punietis, immo eritis Christiani; immo si fueritis Christiani, eritis emendati. Discite quid in nobis accusetis, et non accusabitis: recognoscite quid in vobis non accusetis, et accusabitis. Patet iam hinc vobis, quantum
aperire potuerimus e pauculis istis libellulis, erroris inspectio et veritatis recognitio. Damnate veritatem, sed inspectam si potestis, et probate errorem, sed repertum si putatis. Quodsi praescribitur vobis errorem amare et odisse veritatem, cur quod amatis et odistis non noveritis?