Epistolae Septem

Pseudo-Sulpicius Severus

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Te interim nescio Volusiani fundi umquam fuisse dominum, si quidem Dionysius fertur eius possessionis iura seruasse, neque heredes illius defecisse, qui dum uiueret, rei naualis in plurimos uenales aculeos intendebat. fuit ea tempestate Porphyrius quidam Zibberino satus, neque tamen recte Zibberini filius nominatus. idem generis quaestionem militia conuelabat, et ut nubem a fronte repelleret, officiosa gratia et laetis obsequiis fungebatur. multum mecum fuit et domi et in foro, cum me et apud patrem defensore et apud iudicem patrono saepius uteretur. aliquando etiam Dionysium conprimebam, quod Porphyrio non deberet uiginti iugerum causa nauicularia iurgia commouere.

En causa est cur insignis prudentia tua meis minitetur actoribus, ut cum dominus loci non sis, passim colonorum meorum facias mentionem. et si te Porphyrii denuntias successorem, uiginti iugerum noris angustias ne ab uno quidem cultore posse tractari: aut si te memorem custodemque propriae dignitatis piget heredem nominare Porphyrii, certum manifestumque est illum posse proponere, qui proponendi habeat facultatem, ut aduersum eos experiatur, qui nihil ex eadem terra possideant. ceterum si diligenter inspicias, mihi potissimum deferri potest intentio repetendi. quare, domine praedicabilis frater, quiescas oportet et mecum redeas in gratiam et ad [*](2 armis eloq. tuae P: eloquentia tua edd. 6 redncem P: reducere edd. 8 antiquae P II correpturum P: confecturum edd. 10 fort. aliud sit tog. 11 est libri II matari. te interim nescio uolusiani P: Mataritae. Interim nescio Volusium edd. 13 dionisius P 14 illius] aliuo (i in ras.) P II nuenalea P deleta n, uenenales edd. 15 porfyrius P 16 situs P 21 pyrfyrio P 25 pyrfyrii P )

256
priuatum digneris uenire conloquium. desinas, quaero, inertes et trepidos conturbare et iactantiam tuam procul exerceas , et existimes me laetari tua superbia, non offendi: nec nudi enim nec ineruditi sumus. saltim te mitem faciat Maximinus.