Epistolae Septem

Pseudo-Sulpicius Severus

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Sacrae religionis fidus interpres uniuersa conponit, ut peccatis ulterius locus esse non possit: nam quid aliud tanta morum sanctitate promittis, nisi ut uitam beatam submotis erroribus agitemus? in quo laudem maximam tuis uideo conuenire uirtutibus, quod inperitam mentem piis hortationibus inmutaris et ad optimam traxeris rationem. ceterum non ita mirabile uideretur, si eruditos animos infusa sapientia confirmasses: est enim prudentibus uiris cum deuotione cognatio nec est cito conueniens credulitati rusticitas. sic illi, qui figuras animantium de lapidibus ducunt, difficilioris operis negotium gerunt, si durissima saxa ferramentis incutiunt, illi uero, qui mollioris materiae tentamenta susceperint, manus suas iuuari sentiunt facilitate fingendi, consentaneumque putatur, ut arduus labor opificis honore maximo censeatur: ita tibi, domine, praedicatio singularis est exhibenda, quod inpolitos agrestesque sensus culpae caligine liberatos et humana sentire feceris et diuina cognoscere.

Non minus ille Xenocrates in laude \'est, philosophorum longe doctissimus, qui seueris exhortationibus fecit ut luxuria uinceretur. nam cum Polemo quidam uino languidus ex antelucano conuiuio publice uagaretur illudque temporis esset, quo ad gymnasium Xenocratis confluerent auditores, ingressus et ipse est et in numero studiosorum eo habitu, quo de cena prodierat, inpudenter adsedit; nam caput eius florens corona contexerat: neque est ueritus se omnibus uideri dissimilem, quia re uera caput, quod est domicilium sanitatis, usus [*](1 Incipit epistulae ... P 2 Sacrae P: Sanctae edd. 4 agitimus P 5 uides uel uidemus de Prato 9 crudelitati P || fort. si illi 12 temtamenta P II fingendi P et Clericws: pingendi ed. d\'dchery 17 senocrates P II philosoforum P 20 illutque P II quod ad gypnasium seno- crates P 22 quod de P 1122 et 24 capud P 24 quia P: qui ed. d\'Achery )

253
longae potionis inuerterat. tunc grauiter inmurmurantibus ceteris, quod in multitudinem litteratorum intempestiuus auditor inrepserat, ne minimum quidem magister ille commotus est, sed potius de disciplina morum legibusque modestiae instituit disputare: tantumque ualuit docentis auctoritas, ut petulantis illius animus ad amorem pudoris inpelleretur. et primo quidem Polemo coronam capite conturbatus deposuit discipulumque professus est: ad extremum ita se ad officium grauitatis inflexit seque totum formauit ad uerecundiam, ut prioris uitae consuetudinem emendatio gloriosa texisset. hoc ipsud nos in tuis praeceptionibus admiramur, quod nullis minis, nullis omnino terroribus ad cultum Dei uaesanos animos conuertisti, ut confusa mens illud crederet esse rectissimum, cum omnibus bene beateque uiuere,. quam cum paucis iniusta sentire.

V. Alia epistula.

Licet domnus et germanus meus de uestra petierit honestate ut Tutum uelitis esse tutissimum, tamen mihi fas fuit eundem litteris commendare, ut conduplicata petitione tutior habeatur: huic enim nocuerit puerilis culpa et error aetatis incertae, ut annorum suorum initia macularet: sed qui necdum sciret quid bonis moribus deberetur, prope sine culpa peccauit. nam se ubi ad bonam mentem considerationemque conuertit, intellexit uitam scenicam consilio meliore damnandam: huic autem plena non posset euenire purgatio, nisi diuinitatis accessu delicta dilueret, si quidem catholicae religionis remedio conmutatus usum sibi loci turpioris negauit seque ab oculis popularibus uindicauit. [*]( 2 litterarum tempestiuus P II nerainium P 5 animus — inpelleret P, animum — impelleret edd. 6 exposuit P, etn. d\'Achery 9 texisset P: correxisset edd. 12 rectius malebat d\'Achery 14 Incipit alia P 15 domnus P: dominus edd. 16 tutum P et edd. || uellitis P 22 diuitnatis P corr. m. 1 in diuinatis )

254
Domini ut supra.

Quomodo itaque et diuinae leges et publicae fidele corpus et sanctificatos animos non permittunt inhonestas exhibere delicias et uulgares edere uoluptates, maxime cum castae deuotionis quodammodo uideatur iniuria, si quis sacro baptismate renouatus in ueterem lasciuiam reuocetur, oportet laudabilitatem uestram bonis fauere propositis, ut is, qui beneficio Dei pium munus indeptus est, in foueam theatralem cadere non cogatur. uestrum tamen omnium iudicium non recusat, si alias iniungatis congruas pro necessitate communis patriae functiones.

VI. Ad Saluium.

Forensis elatio fori debet exercitatione feruere; conuenit enim lacertis industriae cotidie depugnantis motus habere terribiles: at cum sonora facundia receptui cecinit et in otiosa nemora adque amoena diuorsoria semigrauit, fremitus inertis oportet abiciat et desinat inefficacia minitari. scimus etenim palmigeros biiuges ubi e circo recesserint, quietissime stabulari: illos non iugis formido, non ambiguae palmae sollicitant, sed demum pacatis adfixi praesepibus timere iam nesciunt hortatorem, seditiosae contentionis dulcia ducentes obliuia. sed et stipendiis consummatis tropaea suspendere iuuet militem gloriosum et patienter gerere senectutem.

Ac tibi cur cordi sit terrificare miseros aratores, non plane intellego, et ruricolas meos cur uelis exhibitionis urgere formidine, non agnosco: quasi uero illos nesciam consolari et a pauore retrahere et [*](2 fidilae P 7 his qui P 14 rectui P 15 diuorsorias emigrauit P, d. remigrauit Clericus II insertis P, inertes edd. 19 seditiose P 20 iubet P, iuuat edd. 22 ac tibi tur (uel cur) P, At tibi igitur dyAchery, An tibi ig. alii )

255
docere non tantum esse timoris quantum ipse praetendis. fateor, dum nos campus exciperet, me saepe armis eloquentiae tuae fuisse conterritum, sed frequenter ut poteram recidiua uulnera reponebam. tecum sane condidici, quo iure coloni quoue ordine repetantur, cui conpetat actio, cui non conpetat exitus actionis. Volusianenses ais te uelle reducem ac frequenter iratus ingeminas te rusticos ex mea turricula retracturum: et is qui, ut ego spero adque desidero, mihi antiqua necessitudine sis copulatus, correpturum te homines meos conuentione neglecta temere minitaris. quaero de insigni prudentia tua, utrum ius aliud habeant aduocati, aliud ex togatis, an aliud aequum Romae sit. aliud Matari.

Te interim nescio Volusiani fundi umquam fuisse dominum, si quidem Dionysius fertur eius possessionis iura seruasse, neque heredes illius defecisse, qui dum uiueret, rei naualis in plurimos uenales aculeos intendebat. fuit ea tempestate Porphyrius quidam Zibberino satus, neque tamen recte Zibberini filius nominatus. idem generis quaestionem militia conuelabat, et ut nubem a fronte repelleret, officiosa gratia et laetis obsequiis fungebatur. multum mecum fuit et domi et in foro, cum me et apud patrem defensore et apud iudicem patrono saepius uteretur. aliquando etiam Dionysium conprimebam, quod Porphyrio non deberet uiginti iugerum causa nauicularia iurgia commouere.

En causa est cur insignis prudentia tua meis minitetur actoribus, ut cum dominus loci non sis, passim colonorum meorum facias mentionem. et si te Porphyrii denuntias successorem, uiginti iugerum noris angustias ne ab uno quidem cultore posse tractari: aut si te memorem custodemque propriae dignitatis piget heredem nominare Porphyrii, certum manifestumque est illum posse proponere, qui proponendi habeat facultatem, ut aduersum eos experiatur, qui nihil ex eadem terra possideant. ceterum si diligenter inspicias, mihi potissimum deferri potest intentio repetendi. quare, domine praedicabilis frater, quiescas oportet et mecum redeas in gratiam et ad [*](2 armis eloq. tuae P: eloquentia tua edd. 6 redncem P: reducere edd. 8 antiquae P II correpturum P: confecturum edd. 10 fort. aliud sit tog. 11 est libri II matari. te interim nescio uolusiani P: Mataritae. Interim nescio Volusium edd. 13 dionisius P 14 illius] aliuo (i in ras.) P II nuenalea P deleta n, uenenales edd. 15 porfyrius P 16 situs P 21 pyrfyrio P 25 pyrfyrii P )

256
priuatum digneris uenire conloquium. desinas, quaero, inertes et trepidos conturbare et iactantiam tuam procul exerceas , et existimes me laetari tua superbia, non offendi: nec nudi enim nec ineruditi sumus. saltim te mitem faciat Maximinus.