Epistolae Septem

Pseudo-Sulpicius Severus

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Huiusmodi Deus quaerit ornatum et animam taliter compositam concupiscit. memento te Dei filiam dici, secundum quod ait: audi. filia, et uide. sed et tu ipsa, quotienscumque Deum patrem nominas, Dei te filiam esse testaris. ergo si Dei filia es, uide ne quid eorum facias, quae Deo patri incongrua sunt, sed age omnia quasi filia Dei. cognosce quomodo huius saeculi nobilium filiae se gerant, quibus adsuescant moribus quibusue se disciplinis instituant. tanta in quibusdam uerecundia est, tanta grauitas , tanta modestia, ut ceterorum hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant, et ne quam honestis parentibus suis per lapsum suum infamiae inurant notam, alteram sibi quodam modo inter homines consuetudinis studeant facere naturam. et tu ergo originem tuam respice, genus: intuere, gloriam nobilitatis aduerte. agnosce te non hominis tantum, sed et Dei filiam et diuinae natiuitatis nobilitate decoratam. ita te exhibe. ut in te caelestis natiuitas appareat et ingenuitas diuina clarescat. sit in te noua grauitas, honestas admirabilis , stupenda uerecundia, mira patientia, uirginalis incessus et uerae pudicitiae habitus, sermo semper modestus et suo in tempore proferendus, ut quisquis te uiderit, admiretur et dicat: \'quae haec nouae inter homines grauitatis patientia est? quae pudoris uerecundia, quae honestatis modestia, quae maturitas sapientiae ? non est ista humana institutio nec disciplina mortalis. caeleste mihi aliquid in terreno corpore redolet. puto quod [*]( 4, Pe. 44. 11. ) [*]( 1 malo V et ed. Vall. || suauissimo CV: snauissimae Rb 3 ornamentum F 4 quod ait ARV: illud C 6 filia dei CV 7 patri JLRF: om. C )j sint CH 8 cognosce — ergo (u. 14) om. A )) filiae se nobilitum (sic) V )j se om. R, C ante saeculi habet 9 se OMt. Y )! in OM. R 11 ne quam 2!F: nequaquam C 12 per lascituam infamiae F || infamiae ow..R (j notam inurant C 13 studeant facere R: fecere ed. roN. et V, facientes C 14 et tu origine tua te crede non hominis tantum mediis omissis F 15 non hominis tantum (tantum esse C) sed — decoratam C*F: non hominis sed Dei filiam — decoratam H, non hominibus sed et (et otn. A) dei dininitatis nobilitate decoratam AR 17 appareat ed. Vall. et V: sca pareat R, pareat ACH, pateat b j) et J!: ut AV, etut C 19 nere RV )) habitus et sermo JJ! 20 quisque B 21 nouae JJRF: nona C 23 sapientiae ARY: om. C )) institatione disciplina H 24 rpdolet ARV: refulget C jj puto enim quod habitat A )

245
habitet in quibusdam hominibus Deus\'. et cum te Christi famulam esse cognouerit, maiore stupore tenebitur et cogitabit qualis ille sit dominus, cuius talis ancilla est.

Si uis ergo esse cum Christo et partem habere cum Christo, Christi tibi exemplo uiuendum est, qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus, ut ne inimicis quidem uicem redderet, quin potius et pro ipsis oraret. nolo enim eas animas Christianas existimes, quae aut fratres aut sorores non dico oderunt, sed quae proximos toto corde et conscientia coram Dei testimonio non diligunt, cum Christianis Christi similitudine inimicos etiam amare necesse sit. si sanctorum cupis habere consortium, a malitiae et nequitiae cogitatu pectus emunda. nemo te circumueniat, nemo fallaci sermone seducat. nonnisi sanctos et iustos et simplices et innocentes et puros caelestis aula suscipiet: nullum apud Deum habet malitia locum. ab omni nequitia et dolo mundum esse necesse est qui cupit regnare cum Christo. nihil tam contrarium, nihil tam exsecrabile Deo quam aliquem odisse, aliquem uelle laedere, nihil tam probabile quam omnes amare. quod Propheta sciens testatur docens: qui diligitis Dominum, odite malum.