Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

in quo cum quidam Aegyptius negotiator necdum Christianus magna uoce clamauerit (Deus Martini eripe nos\', mox tempestatem fuisse sedatam, seque optatum cursum cum summa placati aequoris quiete tenuisse.

Lycontius ex uicariis uir fidelis, cum familiam illius lues extrema uexaret et inauditae calamitatis exemplo per totam domum corpora aegra procumberent, Martini per łitteras inplorauit auxilium.

quo tempore uir beatus t rem esse promisit difficilem inpetrari: nam spiritu sentiebat, domum illam diuino numine uerberari: tamen non prius destitit septem totos dies totidemque noctes orando et ieiunando continuans, quam id quod exorandum receperat inpetraret.

mox ad eum Lycontius diuina expertus beneficia peruolauit, nuntians simul et agens gratias, domum suam omni periculo liberatam. centum etiam argenti libras obtulit,