Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ineunt cum imperatore consilium, ut missis obuiam magistri officialibus urbem illam propius uetaretur accedere, nisi se cum pace episcoporum ibi consistentium adfore fateretur. quos ille callide frustratus profitetur, se cum pace Christi esse uenturum.

postremo ingressus nocturno tempore adiit ecclesiam tantum orationis gratia. postridie palatium petit. praeter multas, quas euoluere longum est, has principales petitiones habebat: pro Narsete comite et Leucadio praeside; quorum ambo Gratiani partium fuerant, pertinacioribus studiis, quae non est temporis explicare, iram uictoris emeriti:

illa praecipua, ne tribuni cum iure gladiorum ad Hispanias mitterentur. pia enim erat sollicitudo Martino, ut non solum Christianos, qui sub illa erant occasione uexandi, sed ipsos etiam haereticos liberaret.

uerum primo die adque altero suspendit hominem callidus imperator, siue ut rei pondus inponeret, siue quia obnoxius episcopis inplacabilis erat, seu quia, ut plerique tum arbitrabantur, auaritia repugnabat, siquidem in bona eorum inhiauerat.