Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

post huius mortem magi duo fratres, natione Medi, menses vnPersarum regnum optinuerunt. ad hos interficiendos septem nobilissimi Persae coniurauerunt, quorum princeps fuit Darius Hystaspis filius, natus ex fratre patruele Cyri, omniumque consensu regnum ei delatum: regnauit annos vi et xxx.

hic* ante quadriennium quam decederet, apud Marathonam pugnauit, celeberrimo Graecis Romanisque historiis proelio. id gestum post Romam conditam anno fere ducentesimo et sexagesimo, Macerino et Augurino consulibus, abhinc annos, si tamen inuestigatio Romanorum consulum non fefellit, DCCC LXXX et VIII : omne enim tempus in Stiliconem consulem direxi.

post Darium Xerses fuit, isque uno et xx annis [*]( 2 Esra 3. 8 Esra 6. ) [*]( 2 Artaierxe b, et sic semper in hoc nomine 3 sunt deterriti b 4 regebatur b: agebatur P, an ex agebat ? cf. ad 1, 30,1 9 et usque malebat de Prato 12 contexta P 13 significamas P II unù et xxx annis P 15 ceperat P 16 regnauitque b 18 ipse P: ipsum b 21 hystaspi P 24 Marathona malebat de Prato 26 macherino P, em. de Prato 28 omnS P II stillioonem P 29 exerses P, Xerxes b et sic deinceps II unum et xx annos b )

65
regnasse traditur: quamquam in plerisque exemplaribus xx et v annos imperii eius fuisse repperi. huic successit Artaxerses, cuius supra meminimus.

hic cum inhiberi aedificationem urbis Iudaeae templique iussisset, suspensum opus usque in secundum Darii regis annum pependit. sed ut usque ad eum temporum ordo conexus sit, Artaxerses regnauit annis uno et XL, Xerses duobus mensibus. postque eum Sucdianus vn mensibus fuit.

Darius deinde, sub quo templum est restitutum, regnum adeptus est, cui Ochus tum nomen erat. hic cum ex Hebraeis tres adolescentes spectatae fidei corporis custodes haberet unusque ex his prudentiae documento admirationem regis in se conuertisset, delata sibi optione petendi, si quid animo concepisset, ingemiscens patriae ruinis copiam restituendae urbis poposcit meruitque a rege, ut subregulis ac praesidibus imperaret, aedificationem sacrae aedis praebitis impendiis maturarent.

ita templum quadriennio consummatum, sexto post anno quam Darius regnare coeperat, idque Iudaeis satis uisum: et quia magnae molis erat urbem restituere, diffisi uiribus opus multi laboris incipere non ausi templo continebantur.

per idem tempus Esdras scriba legis post xx fere annos quam templum fuerat consummatum, defuncto iam Dario, qui unum de uiginti annos rerum fuerat potitus, permissu Artaxersis secundi, non illius, qui inter duos Xerses fuit, sed huius, qui Dario Ocho successerat, Babylonia profectus multique eum secuti Hierosolymam peruexere uasa diuersi operis et dona, quae rex templo Dei miserat, cum xu Leuitis:

uix emrn hic numerus ex illa tribu repertus traditur. is cum deprehendisset Iudaeos gentilium conubiis permixtos, multis increpitos renuntiare [*]( 12 Esra 6. 23 Esra 7 sq. 26 Esra 9 sq. ) [*]( 3 meminimus P: mentionem fecimus b 6 annis uno nos: annos unū P 7 Sucdianus] uulgo Sogdianus 9 ademptus P 11 docimento ammirationem P 12 concupissct malebat de Prato 14 imperaret ut b 16 ceperat P 21 untl de xx. annos P: unum do xx annis b (Dndeuiginti de Prato) 22 artarxerses P 23 dario cho P II multique eum secuti Hierosolymam peruexere uasa diuersi operis scripsi: multisque eum secuti hicrosolimam pernenere uasa diucrsi operis P, multisque eum sequutis, Hierosolymam peruenere. Vasa quoque diuersi operis b 27 cocconubiis P, connubiis edd. ) [*]( 5 )

66
iatiusmodi matrimoniis ac filios ex his susceptos extrudi iubet, omnesque dictoparuere. purgatus populus ueteris legis ritu agebat

ceterum Esdram nihil super reficienda urbe egisse comperio, credo potiorem curam ratus plebem corruptis moribus reformare.