Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Eiusdem reginae beneficio crux Domini tum reperta: quae neque in principio obsistentibus Iudaeis potuerat consecrari, et postea dirutae ciuitatis oppressa ruderibus, non nisi tam fideliter requirenti meruit ostendi.

igitur Helena primum de loco passionis certior facta, admota militari manu atque omnium prouincialium multitudine in studia reginae certantium, eSbdi terram et contigua quaeque ac uastissima ruinarum purgari iubet: mox pretium fidei et laboris tres pariter cruces, sicut olim Domino ac latronibus duobus fixae fuerant, reperiuntur.

hic uero maior dinoscendi patibuli, quo Dominus pependerat, difficultas ommum animos mentesque turbauerat, ne errore mortalium forsitan pro cruce Domini latronis patibulum consecrarent.

capiunt deinde consilium, ut aliquem recens mortuum crucibus admouerent. nec mora, quasi Dei nutu funus extincti sollemnibus exequiis deferebatur concursuque omnium feretro corpus eripitur.

duabus prius frustra crucibus admotis, ubi Christi patibulo attactum est, dictu mirabile, trepidantibus cunctis, funus excussum et inter spectatores suos astitit: crux reperta dignoque ambitu consecrata.

His per Helenam gestis, principe Christiano libertatem atque exemplum fidei mundus acceperat : sed longe atrocius periculum cunctis ecclesiis illa pace generatum. namque tum haeresis Arriana prorupit totumque orbem iniecto errore turbauerat.

etenim duobus Arriis acerrimis perfidiae huius auctoribus imperator etiam deprauatus, dum sibi religionis officium uidetur implere, uim persecutionis exercuit: actique in exilium episcopi, saeuitum in clericos, animaduersum in laicos, qui se ab Arriorum communione secreuerant.

quae autem Arrii praedicabant, erant huiusmodi: patrem Deum instituendi orbis causa genuisse [*]( 1 cap. 34 ex Pantini ep. 5. 27 - p. 89, 2 ex Hilario fragm. II, 26 col. 642 cd. Veron. 1730. ) [*]( 7 pcium P 10 dignoscendi b II quo P: ill quo b 14 funus P, ut coni. S\'igonius: funeriB b II immo efferebatnr, ut Hofmeisterus quoque uidit 22 Arriana de Prato: arriani P, Ami b (P semper habet arrius, etsi nomen est graecum \'Αρεϊος) II iniecto P: inuecto b 24 deprauatus dum P: deprauatur: dumque b II regionis P 26 animaduersus P II Arrianorum b 27 Arriani b 28 huiuBcemodi b II deum P: Domini b (praue intellecto compendio in P dm̃); apud Hilarium est : tradebant autem Arii talia: patrem Deum instituendi orbis causa genuisse filium, et pro potcstate )

89
filium, et pro potestate sui ex nihilo in substantiam nouam atque alteram Deum nouum alterumque fecisse: fuisse autem tempus, quo filius non fuisset.