Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

hoc temporum tractu mirum est quantum inualuerit religio Christiana. tum siquidem Hierosolyma horrens ruinis frequentissimis ac magnificentissimis ecclesiis adornata.

namque Helena, mater principis Constantini, quae Augusta cum filio conregnabat, cum Hierosolymam agnoscere concupisset, reperta ibi idola ac templa protriuit: mox usa regni uiribus basilicas in loco Dominicae passionis et resurrectionis et ascensionis constituit.

illud mirum, quod locus ille, in quo postremum institerant diuina uestigia, cum in caelum Dominus nube sublatus, continuari pauimento cum reliqua stratorum parte non potuit, siquidem quaecumque applicabantur, insolens humana suscipere terra respueret, excussis in ora apponentium saepe marmoribus.

quin etiam calcati Deo pulueris adeo perenne documentum est, ut uestigia impressa cernantur.

et cum cotidie confluentium fides certatim Domino calcata diripiat, damnum tamen arena non sentiat, et eandem adhuc sui speciem, uelut impressis signata uestigiis, terra custodit. [*]( 18—29 Paulini ep. ad Seuerum 31. ) [*]( 1 praeclarae b: praecarae P 2 conectandas P, connectendas edd. 7 quia adnersum P, em. Vonck 18 adhornata P, eat adornata b 20 concnpisceret b 21 basylicas P, basilicam b 23 postrem\' (posiremns) P 24 sublatus est b 28 docimentaiQ P 30 eandem Laubmann: eadem P )

88