Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Namque primum sub rege Seleuco, Antiochi magni filio, Oniam sacerdotem, uirum sanctum atque integrum, Simon quidam falsis apud regem criminibus insimulatum excutere nequiuerat.

interiecto deinde tempore Iason frater Oniae Antiochum regem, qui Seleuco fratri successerat, adiit, augmentum stipendii pollioena, si sibi summum sacerdotium traderetur.

et quamquam insolitum neque ante permissum erat perpetuo sacerdotio perfungi, sollicitus tamen regis animus, aeger auaritia, facile superatus est. ita depulso Onia Iasoni sacerdotium mandatum.

is foede admodum ciues patriamque lacerauit. dein cum per Menelaum quendam, Simonis illius fratrem, promissam regi pecuniam misisset, patefacta semel ambitioni uia, isdem artibus, quibus Iason prius, Menelaus sacerdotium obtinuerat.

nec multo post, cum promissum argenti modum non reddidisset, loco pellitur: Lysimachus substituitur. inde inter Iasonem et Menelaum foeda certamina, donec Iason profugus patria excessit.

his initiis corruptis moribus eo usque processum, ut plerique popularium ab Antiocho poscerent, permitti sibi more gentilium uiuere. quod cum rex petentibus annuisset, certatim pessimus quisque delubra extruere, idolis supplicare, legem profanare occeperat. interea Antiochus rediens

ab Alexandria — namque tum bellum regi Aegyptio intulerat, quod iussu senatus et populi Romani deposuit, Paulo et Crasso consulibus — Hierosolymam adiit. cum discordantem superstitionibus susceptis populum repperisset, legem Dei destruens et his fauens, qui impia sequebantur, omnia templi ornamenta detraxit [*]( 25 II Macc. 5. ) [*]( 1 auarię et donandi P, em. in b 4 Oniam b: omam P 5 eicutere Giselinus: exquire P, exquirere b (extinguere Sigonius, extrudere Clericus, excipere Vonck) 9 permissum cuiquam erat b II non perpetuo (uel non perfungi) Sigonius et Drusius, uulgatam sic explicat de Prato: \'sacerdotium, quod perpetuum erat, usurpare1 10 sollititu P, uollicitatus malebat de Prato, sed eodem sensu sollieitus dictum esse apparet, cf. ad II, 51, 5 11 depulsa P II est mandatum b 13 symonis P II promiasa P 15 menelaus P: Menelaus quoque b II obtinuit Sigonius II quum is promissum b 17 foeda P: foeda fuere b 18 init\', i. e. initus P 22 nantiochua P 27 frauaens P II templo Vorstius )

75
ac multa caede uastauit.

id gestum ab excessu Alexandri anno centesimo uno et quinquagesimo, Paulo, ut diximus, Crassoque consulibus, post quinquennium fere quam Antiochus regnare coeperat.