Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Igitur reuersis, ut supra memorauimus, in solum patrium Iudaeis, necdum composito rerum aut urbis statu, rex Persarum Medis bellum infert atque aduersus regem eorum, Arphaxad [*]( 12 Jndith 2. 30 Judith 1. ) [*]( 2 eo P: esse b 6 artarxersen P 8 conitio P t) in 6: om. P 11 sęcularibus P: Becularibus quibusdam scriptis b 14 olofern\', t. e. olofernus P 15 aduersus b II duxit Laubmann: dux P, duxerat b, duceret de Prato 17 opionis P 21 attigerunt b: contigerunt P, attigerint malebat de Prato II prouidente coni. de Prato 22 uelP: et b 27 ac Jndith gesta Sigonius 30 arfaxat P, em. Drusius e Graeco \'Αρϕαξάδ )

71
nomine, acie confligit secundo euentu: perempto rege gentem imperio adiungit.

idem reliquis nationibus facit, praemisso Holofeme, quem principem militiae delegarat, cum milibus peditum c et xx, equitum xn. is Cilicia et Arabia bello uastatis multas urbes aut ui capit aut metu in deditionem compellit. iamque.

Damascum admotus exercitus magno Iudaeos terrore perculerat.

sed impares ad resistendum, neque ad deditionem adquiescentibus animis, expertis quippe usque antea captiuitatis mala, ad templum frequentes concurrunt. ibi communi gemitu permixtoque ululatu diuinum auxilium implorant: satis se Deo ob peccata uel crimina dedisse poenarum; reliquiis saltem seruitio nuper exemptis parceret.

interea Holofernes Moabitis in deditionem acceptis atque aduersum Iudaeos in societatem belli assumptis, cum ab eorum principibus inquireret, quibusnam uiribus freti Hebraei deditioni animos non dedissent,

Achior quidam comperta edisserit, Iudaeos Dei cultores, pio a patribus ritu institutos, olim in Aegypto pependisse seruitium: inde diuino munere eductos ac siccatum mare pedibus emensos, postremo omnibus gentibus deuictis habitatas maioribus terras recepisse.

exin uario rerum statu floruisse aut concidisse, atque iterum malis emersisse, secundum merita iratum ant placatum Deum uicissitudine expertos, dum peccantes incursionibus hostium aut captiuitatibus coercentur, propitio numine semper inuicti. ceterum, si praesenti tempore absque peccato sint, nullo modo eos posse superari: sin aliter se habeant, facile uincendos.

ad haec Holofernes ferox multis uictoriis, nihil sibi inuictum ratus, ira accensus, cur ex peccato potissimum Iudaeorum pendere illius uictoria putaretur, propelli Achior in castra Hebraeorum iubet, ut cam his periret, quos uinci non posse affirmauerat.