Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

tmn uero\' [*]( 4 I Reg. 9 et 10 12 Reg. 13. 25 I Reg. 14.. ) [*]( 2 Dominum b 4 Ita P: Igitur b II Saul b: om. P 6 excellenti P: excellenti erat b 9 sed.- uenia P: Verum hos Saul impigre ultus est: uictique hostes, et uenia b 13 opperitnr P: opperitus esset b uel latebasr II Domino b 14 bolocaustum P 16 poenitentia b 19 lacrimas (add. a. I. 1 m. vel latebras) P, lachrymas et latebras 6; lacrimas potius ex lamas corruptum esse perspexit Bernays (Rhein. Mus. f. Philol. XVI, 371) colI. I Reg. 13, 6. 20 Dominum b M delectu P II imaxinia P 23 superiores Pb, em. Giselinus II cotis addidit Bemays ex I Beg. 13, 20,; alii suppl. usum armorum ) [*]( 3* )

36
nutu Dei in fugam uersi non imperia exequi, non ordines obseruare, omne praesidium in pedibus habere. quod ubi Saul animaduertit, suis propere eductis fugientes persecutus uictoria potitus est.

eo die rex edixisse traditur, ne quis nisi confectis hostibus cibum caperet. sed Ionatha interdicti nescius fauo reperto, tincto spiculo, mei degustauerat. id ubi regi ex Dei ira compertum est, morte affici filium iussit. sed populi auxilio ab exitio uindicatus est.

ea tempestate Samuel a Deo monitus regem adiit, uerbis Dei nuntians, uti genti Amalech, quae olim Hebraeos ex Aegypto uenientes transitu prohibuerat, bellum inferret, addito interdicto, ne quid ex spoliis deuictorum concupisceret.

ita in fines hostium ductus exercitus, rex captus, gens subacta. Saul uictus praedae magnitudine, praecepti diuini immemor, capta seruari et ferri iubet.

quo facto offensus Deus Samuelem alloquitur: paenitere se, quod Saul regem constituerit. dictum sacerdos regi refert.

mox a Deo monitus Dauid regali unguento perlinit, paruum etiamnum puerum sub patre agentem, pastorem ouium, assuetum saepius cithara canere: ob quod postea a Saule assumptus inter ministros regios habebatur.