Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

quo malo compulsi Azotii ad declinandam calamitatem arcam Dei ad Gethaeos transtulerunt. qui [*]( 5 Jud. 21. I Reg. 1 aqq. 23 I Reg. 5 ) [*]( 1 discordiare P 1\\ non curiose Pb, emendauit Oiselinus 2 done P 5 agebant Vorstius: agebantur Pb; cf. I, 24,1. 29, 7. 34, 2. 11, 9, 2 (?). 10, 4. 46, 8. II Samnhel P, et sic plerumque, sed non seMper 6 Elcana Drusius et deinde Hanna 8 Domino et 9 Dominus b 10 dennntians ob uitia de Prato 11 a om. P II quanquam P 12 lenior P: ,leuior b 14 aciem b: etiem P 17 conspecta P 18 Domini et 19 Do- mino b 28 loeto dabunt P 29 getheos P ) [*]( 3 )

34
cum simili clade afficerentur, in oppidum Ascalonensium arcam transuexerunt. his uero, aduocatis gentis eius primoribus, consilium fuit, arcam Domini Hebraeis reddere. ita ex sententia principum augurumque et sacerdotum imposita uehiculo multis cum muneribus remittitur.

illud mirabile, quod, cum oneri boues feminas subiecissent uitulosque earum domi retinuissent, iter nullo duce in Iudaeam pecudes direxerunt, non reuocante affectu foetus relicti. cuius rei miraculo reguli Allophylorum usque in fines Hebraeorum aream secuti religiosum officium praestiterunt.

Iudaei autem, ubi referri aream uiderunt, certatim ex oppido Betsamis cum gaudio obuiam ruere, festinare, exultare, grates Deo referre. mox Leuitae, quorum hoc negotium erat, sacrificium Deo celebrant, bouesque eas, quae arcam adduxerant, immolant.

sed in oppido, quod supra diximus, teneri arca non potuit. itaque passim Dei nutu per totam urbem saeuitum, arca in Cariathiarim oppidum translata est ibique per uiginti annos fuit.

Ea tempestate Samuel sacerdos Hebraeis praeerat: quietis a bello rebus populus in otio degebat. pax deinde Allophylorum irruptione turbata, trepidantibus cunctis ob conscientiam peccati.

Samuel caesa prius hostia Deo fretus suos in proelium eduxit, primoque impetu fusis hostibus uictoria penes Hebraeos stetit.

sed hostili metu remoto secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis, more uulgi, cui praesentia fastidio, insueta desiderio sunt, regium nomen, cunctis fere liberis gentibus perinuisum, populus desiderabat: plane insigni exemplo amentiaepraeoptabat libertatem seruitio mutare.

igitur frequentesSamuelem circumsistunt, ut, quia iam ipse senuisset, regem eis constitueret.

at ille placide salubri oratione ab insana uoluntate detorquere plebem: dominationem regiam et superba imperia exponere, libertatem extollere, seruitutem detestari, postremo diuinam eis iram denuntiare, siquidem homines mente corrupti, Deum regem habentes, regem sibi ex hominibus [*]( 2 I Reg. 6. 15 I Beg. 7. 25 I Reg. 8. ) [*]( 10 Betbsamis b, Βαιϑσαμύς LXX, Bethsames Drusius 11 Domino b 15 strage pestilentiae saenitam malebat de Prato II chariar thiarim P 20 Domino b II imflium P II deduxit b 24 perinmsum P: semper innisum b 25 plane P: planeque b II insigni Bernays p. 26: non sine Pb )

35
flagitarent.

his atque aliis istiusmodi frustra dictis, cum populus in sententia perseueraret, Deum consulit. qui permotus uecordia insana6 gentis nihil aduersum se petentibus negandum respondit.