Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Ea tempestate Samson Hebraeis praeerat, Allophylis unius uirtute domitis. igitur insidiantes uitae eius nec palam eum temptare audentes uxorem eius, quam ille postea acceperat, pecunia corripiunt, uirtutem uiri uti proderet.

illa eum blandimento muliebri aggressa diu eludentem et multa cunctantem perpulit ut indicaret, m crinibus capitis uirtutem suam subsistere.

mox dormienti insidiata crinem eius abstulit atque ita eum Allophylis tradidit: nam saepe prius traditum comprehendere nequiuerant. tum illi effossis oculis uinctum compedibus in carcerem coniecerunt.

sed spatio temporis accisus crinis crescere et cum eo uirtus redire occeperat. iamque Samson conscius recepti roboris tempus modo iustae ultionis opperiebatur. erat Allophylis moris, cum dies festos agerent, Samson quasi in pompam publicam producere, capto insultantes.

ita die quodam, cum publicum epulum in honorem idoli dedissent, Samson exhiberi iubent. templum autem, in quo omnis populus omnesque Allophylorum principes epulabantur, duabus subnixum columnis mirae magnitudinis erat: