Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

isque discordiis ciuilibus exercitus, cum suos bello premeret\', turrim quandam, in quam se amisso oppido fugientes receperant, expugnare aggressus, dum incautius subit, saxo a muliere ictus periit, cum triennio imperium tenuisset.

huic successit Thola, qui duobus et xx annis regno potitus est. post hunc Iair fuit, qui cum aeque uiginti et duos annos principatum obtinuisset, populus relicto Deo idolis se mancipauit. \'obque id Israelitae subacti sunt ab Allophylis et Ammonitis duoque de xx annis sub eorum imperio fuerunt.

quo tempore eis Deum inuocantibus diuinum responsum redditum est, simulacra potius inuocarent, se non ultra misericordiam ingratis praestiturum. at illi flentes culpam fateri et ueniam precari, abiectisque idolis Deum implorantes negatam; licet misericordiam impetrauerunt.

igitur Iepta duce ad libertatem armis uindicandam frequentes conueniunt, missis prius ad Ammon regem legatis, finibus suis contentus bello abstineret. at ille proelium non abnuens aciem instruxit. tum Iepta prius quam signum pugnae daretur, uouisse dicitur, si prospere pugnasset, eum, qui sibi primus reuertenti obuius fuisset, hostiam Deo dandum.

ita uictis hostibus, cum [*]( 2 Jud. 8. 8 Jud. 9. 13 Jud. 10. 24 Jud. 11. ) [*]( 3 xv b: xv P II Tunc b 8 Gedeoni b, Gedeone Vonck 10 Sichimorum b 1\\ operam P: operam Fei b 15 Thola Galesinivs: cholias Pb 17 Domino b \\I iarahelitae P; itemp. -30, 11 18 ab illophilis P II duoq. b: duo P 19 Dominum b 20 diuinum P: diuinum scilicet b 22 precari ueniam b 24 Jephtha Drusius 25 Amon ad regem P, ad Amõ regem b, ad Ammonitarum regem Voratius, ad regem fUiorum Ammon Drusius; at cf. 1, 35, 4 ad regem Moab II finibus P: ut finibufl b J26 abstinere P 29 damdfl (sic) P, sed ù ex ã ead. m. corr. )

30
domum rediret, filia ei obuiam fit, quae patrem exceptura uictorem cum tympanis et choris laeta processerat. tum Iepta consternatus, dolore conscissis uestibus, indicat filiae uoti necessitatem. at illa non feminea constantia, mori non recusans, duos tantum tamen menses uitae spatium petit, ut aequales suas prius uideret. quibus actis ultro ad patrem rediit uotumque Deo reddidit. Iepta principatum sex annis tenuit.

huic Esebon successit, et tranquillis rebus exacto imperio anno septimo decessit. postque eum Ailon Zabulonites annis x itemque Abdon annis VIII rerum potiti, pacis tempore nihil quod historia loqueretur ediderunt.

Rursum Israelitae ad idola conuersi, diuino destituti praesidio, subiecti Allophylis per XL captiuitatis annos poenas perfidiae pependerunt. ea tempestate Samson natus traditur.

huius mater diu sterilis angelum uidit, dictumque ei est, uino et sicera atque inmundis abstineret: fore uti puerum ederet libertatis uindicem et hostium ultorem. ita mulier enixa puerum Samson nomen ei indidit.

is intonso capite mirae uirtutis fuisse traditur, adeo ut leonem in uia obuium manu discerperet. uxorem ex Allophylis habuit: quae cum absente uiro in alterius matrimonium conuenisset, dolore ereptae coniugis perniciem genti molitus est: fretus Deo et uiribus palam uictores clade afficiebat. ccc siquidem uulpibus captis, ardentes lampades earum illigauit caudis atque eas agris hostium inmisit. ac tum forte maturis messibus facile incendium fuit, uineaeque et oliuarum arbores exustae.