Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed priusquam confligeret, Deus ad eum locutus est, nimiam esse hanc multitudinem, quam in proelium uellet educere: Hebraeos pro solita perfidia euentum pugnae non Deo, sed uirtuti suae daturos: itaque daret uolentibus discedendi potestatem. quod ubi populo diuulgatum, xx et II a castris recesserunt. sed ex decem milibus, quae resederant, admonitus a Deo non amplius quam trecentos tenuit:

reliquos ab armis dimisit. ita media uigilia castra hostium ingressus, iussis omnibus tuba canere, magnum terrorem iniecit: neque cuiquam resistendi animus fuit: turpi fuga quo quisque potuit dilapsi. [*]( 19 Jud. 7. ) [*]( 1 non esse receptum b II toties b II in Dominum Vorstius 8 Domino b 9 et addidit Vorstius II inquid P 10 Dominum ingemiscebat b II siquidem populum Giselinus 14 abnuere in se Hornius; siquidmutandum, potius Be delendum uidetur 15 perstare P: perstare contra b 16 Dominus b II perfecto P: perfecto igitur b 17 bachili P corr. w bachali 18 perfectus P 19 Amalec Drusius 20 n milia] n P 22 pręlio P II solitã P 26 a Domino b 29 quisque 6: quisqui P II dilapsi P: dilapsis b )

29
sed occurrentibus omni ex parte Hebraeis passim fugientes cadunt. reges Gedeon persecutus ultra Iordanem, comprehensos neci dedit. ea pugna c et xx ex hostibus caesa, xv capta traduntur.

tum consensu omnium Gedeoni, ut princeps populi esset, delatum. quod ille aspernatus communi iure cum ciuibus uiuere quam praeesse suis maluit. depulsa igitur captiuitate, quae septem annos populum continuerat, pax per XL annos fuit.

Sed defuncto Gedeon filius eius Abimelech, ex concubina ortus, fratribus interemptis, pessimis quibusque consentientibus et maxime Sicimorum principibus operam nauantibus, regnum occupauit.

isque discordiis ciuilibus exercitus, cum suos bello premeret\', turrim quandam, in quam se amisso oppido fugientes receperant, expugnare aggressus, dum incautius subit, saxo a muliere ictus periit, cum triennio imperium tenuisset.