Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Moyse mortuo summa rerum penes Iesum Xane filium erat: etenim illum sibi Moyses successorem constituerat, uirum uirtutibus sui simillimum.

principio autem suscepti imperii dimissis per castra nuntiis populum certiorem facit frumentum uti pararent, tnduoque proximo iter pronuntiat.

sed Iordanis flumen ualidissimum transitum prohibebat, quia neque nauium copia pro tempore erat neque uadari fluuius poterat, qui tum pleno alueo ferebatur. igitur aream praeferri a sacerdotibus eosdemque aduerso flumine consistere iubet, quo facto incisus Iordanis traditur: ita per siccum copiae traductae.

erat in his locis oppidum nomine Iericho, muris ualidissimis munitum neque expugnationi neque [*]( 2 Num. 21 et Dent. 3, 20. 3 Num. 22 sqq. 7 Num. 31. Dcut. 34. 11 Dent. 32. 17 Jos. 1. 24 Jos. 3. ) [*]( 1 in Hor m. Druum II ne quam b: nequaqui P 2 in eoque de Prato: in eo quoque Pb 3 amorreoruln Pb 4 omnibusque VOftà: omniumque Pb 5 etiam Pb: quoque edd. pUraeque II castra P: et castra b 6 iericho P, sed infra c. 22 hiericho II Tunc b 9 heremo P 13 asscribitur P 15 de sepulchri loco b: depulchrolocoP 17 Moysea P ante rasuram II Naue] Navrj in LXX corruptum esse ex Navv notauit Drusius 19 sui simillimum Sigonius: suis simillimum Pb 21 flamen uadosiHHimum malebnt de Prato 26 erant P 27 Hiericho Pb )

25
obsidioni facile. sed Iesus Deo fretus, non armis aut uiribus urbem aggressus, ferri aream Dei circa muros iubet sacerdotesque praeire aream et tuba canere. sed cum arca septies circumacta esset, muri ac turres conciderunt, direptum oppidum atque incensum. tam Iesus Deum traditur...

inde aduersus Geth ductus exercitus, locatisque a tergo urbis insidiis, Iesus metum simulans, terga hosti dedit. quo uiso qui in oppido erant patentibus portis cedentibus instare. ita hi, qui in insidiis fuerant, uacuam urbem cepere, caesique omnes absque ullius effugio: rex captus summoque supplicio affectus.