Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

tum Iesus et Chaleb, qui inter exploratores terrae fuerant, conscissis uestibus flentes populum obtestantur, ne exploratoribus credant, formidolosa referentibus: se quoque una cum his fuisse, nihil metuendum in solo illo repperisse:

promissis illos Dei confidere oportere, hostes praedae potius quam exitio fore. sed gens indomita, sanis consiliis male renitens, in perniciem eorum ferebatur. quis rebus commotus Deus partem populi hostibus caedendam obiecit, exploratoribus interfectis ad uulgi formidinem.

Secuta est eorum contumacia, qui se Dathan et Abiron ducibus aduersum Moysen et Aaron erigere conati sunt: sed eos uiuos hiatu suo terra obsorbuit.

nec multo post totius populi in Moysen et Aaron orta seditio est, adeo ut tabernaculum, quod erat nefas ni sacerdotibus introire, irrumperent. tum uero cateruatim in eos grassata mors est: momentoque omnes interissent, nisi Moysi precibus placatus Dominus cladem auertisset. numerus tamen peremptorum septingenti et XIIII milia fuit.

nec multo post ob aquae penuriam, ut iam saepius, populi exorta seditio est. tum Moyses a Deo monitus, ut petram uirga feriret, familiari sibi experimento, siquidem id iam ante fecisset, semel atque iterum petram percussit, atque ita aqua effluxit. in quo quidem notatus a Deo Moyses refertur, quod per diffidentiam non nisi iterato ictu aquam eduxerit: denique ob hoc peccatum promissam sibi terram non ingressus est, sicut inferius ostendam.