Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

uerum populus, ut semper parum dicto audiens, more humani ingenii non refrenauit cupiditatem, ex reconditis in posterum quoque diem consulens. sed reposita foetore diro in uer-

mes efferuescebant, cum die sexto in sabbatum reseruata integra permanerent. hoc Hebraei per XL annos cibo usi, cuius sapor melli proximus: nomen manna traditur. in testimonium autem diuini muneris reseruasse Moyses gomor plenum in uase aureo dicitur.

Inde progressus populus, cum aquae penuria temptaretur, aegre ab exitio ducis temperabat. tum Moyses mandante Domino apud locum, cui Choreb nomen est, uirga petram percutiens large aquae copiam fecit.

sed ubi Raphidin peruentum, Amalecitae populum incursionibus uastabant. Moyses suis in proelium eductis, cum Iesum bellantibus praefecisset, assumpto Aaron et Vr spectator pugnae futurus, simul precandi Dominum gratia, montem conscendit. sed cum dubio euentu acies concurrissent, Moysi precibus uictor Iesus hostes m noctem cecidit.

per idem tempus lothor, Moysi socer, cum filia Sepphora, quae Moysi nupta, proficiscente in Aegyptum uiro, domi resederat, liberisque eius, cognitis rebus quae per Moysen gerebantur, ad eum uenit.

huius consilioMoyses ordines populi distribuit: tribunos centurionesque et decuriones praeficiens necessarium disciplinae ritum posteris tradidit: Iothor I in patriam regressus. exin ad Sinam montem peruentum.