Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
cum iam per triduum iter agerent, aquae penuria urgebat, repertaque ob amaritudinem usui non erat.
ac tum primum impatientis populi contumacia apparuit iamque in Moysen ferebatur, cum edoctus a Deo lignum aquis intulit, cuius haec uis fuit, ut dulcem saporem fluentis redderet.
exin promotum agmen apud Elim duodecim fontibus aqua- \'rum et septuaginta arboribus palmarum repertis consedit. rursum populus famem conquerens Moysen increpabat, Aegypti seruitium cum saturitate uentris desiderans: tum grex coturnicum superne missus castra oppleuit.
postero autem die animaduertunt qui extra castra processerant, paruis quibusdam siliquis oppletum solum: quarum species in modum coriandri seminis glaciali albitudine erat, ut crebro hibernis mensibus superductis pruinis tegi terram nidemus.
tum per Moysen populus admonetur, panem hunc eis munere missum Dei: unumquemque in id paratis uasculis tantum [*]( 11 Exod. 15. 19 Exod. 16. ) [*]( 2 fort. nec ullum 3 quoniam scripsi: quo Pb (pro quo), quod de Prato 4 eicercitum P, item t1. 10 excercitu 7 verba uelut—aegyptius P in litura scripta habet, sed prima manu 11 incolumitate suorum, exitio hostium b: incolumitate exitium hOBtium P, an ob incolumitatem suorum et exitium h. ? II uirtute P: uirtuteque b, uirtuteque Dei Sigo- Mtus 12 Domino b 13 mulieris P II ingressus P, etA. Sigonius II heremum P 15 impatentiB (non impatientis) P, impotentia b II contnmatia P 19 arborum Pb, etII. Sigonius; ef. 1, 27, 3 oliuarum arbores exustae 21 tum rex coturnuscum P, em. ita b 24 albedine b 26 pannem P ) [*]( 2 )
uerum populus, ut semper parum dicto audiens, more humani ingenii non refrenauit cupiditatem, ex reconditis in posterum quoque diem consulens. sed reposita foetore diro in uer-
mes efferuescebant, cum die sexto in sabbatum reseruata integra permanerent. hoc Hebraei per XL annos cibo usi, cuius sapor melli proximus: nomen manna traditur. in testimonium autem diuini muneris reseruasse Moyses gomor plenum in uase aureo dicitur.