de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Tale quiddam facias. Si a prima te rei publicae parte fortuna summoverit, stes tamen et clamore iuves et.

p.230
si quis fauces oppresserit, stes tamen et silentio iuves. Numquam inutilis est opera civis boni; auditus visusque, voltu, nutu, obstinatione tacita incessuque ipso prodest.

Ut salutaria quaedam,[*]( quaedam added by P. Thomas.) quae citra gustum tactumque odore proficiunt, ita virtus utilitatem etiam ex longinquo et latens fundit. Sive spatiatur et se utitur suo iure, sive precarios habet excessus cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est et in [*]( in added by P. Thomas.) angusto circumsaepta, sive adaperta, in quocumque habitu est, proficit. Quid tu parum utile putas exemplum bene quiescentis ?

Longe itaque optimum est miscere otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis aut civitatis condicione prohibebitur; numquam enim usque eo interclusa sunt omnia, ut nulli actioni locus honestae sit.

Numquid potes invenire urbem miseriorem quam Atheniensium fuit, cum illam triginta tyranni divellerent ? Mille trecentos cives, optimum quem- que occiderant nec finem ideo faciebant, sed irritabat se ipsa saevitia. In qua civitate erat Areos pagos, religiosissimum iudicium, in qua senatus populus- que senatu similis, coibat cotidie carnificum triste collegium et infelix curia tyrannis angustabatur [*]( angustabatur Gertz: angusta A.)! Poteratne illa civitas conquiescere, in qua tot tyranni

p.232
erant quot satellites [*]( Hermes after Madvig adds satis before satellites.) essent ? Ne spes quidem ulla recipiendae libertatis animis poterat offerri, nec ulli remedio locus apparebat contra tantam vim malorum. Unde enim miserae civitati tot Harmodios?