de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

ex hac deinde aversatione alienorum processuum et suorum desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo querens et in angulos se retrahens et poenae incubans suae, dum illum taedet sui pigetque. Natura enim humanus animus agilis est et pronus ad motus. Grata omnis illi excitandi se abstrahendique materia est, gratior pessimis quibusque ingeniis, quae occupa- tionibus libenter deteruntur. Ut ulcera quaedam nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non aliter dixerim his mentibus, in quas [*]( in quas A: in quis Lipsius.) cupiditates velut mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexatio- nemque.

Sunt enim quaedam, quae corpus quoque nostrum eum quodam dolore delectent, ut versare se et mutare nondum fessum latus, et alio atque alio positu ventilari. Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse

p.220
componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.

Inde peregrinationes suscipiuntur vagae et invia litora [*]( invia litora Castiglioni: et inlitora A: et aliena litora Joh. Mülier. ) pererrantur et modo mari se modo terra experitur semper praesentibus infesta levitas. " Nunc Campaniam petamus." Iam delicata fastidio sunt : " Inculta videantur, Bruttios et Lucaniae saltus persequamur." Aliquid tamen inter deserta amoeni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalore releventur: " Tarentum petatur laudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio vel antiquae satis opulenta turbae." Nimis diu a plausu et fragore aures vacaverunt, iuvat iam et humano sanguine frui : " Iam flectamus cursum ad urbem."[*]( iam flectamus cursum ad urbem transferred by Hermes (after Gertz) from a position after turbae. ) Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis mutantur. Ut ait Lucretius :

  1. Hoc se quisque modo semper fugit.
Sed quid prodest, si non effugit ? Sequitur se ipse et urget gravissimus comes.

Itaque scire debemus non locorum vitium esse quo laboramus, sed nostrum ; infirmi sumus ad omne tolerandum, nec laboris patientes nec voluptatis nec nostri nec ullius rei diutius. Hoc quosdam egit ad mortem, quod pro- posita saepe mutando in eadem revolvebantur et non

p.222
reliquerant novitati locum. Fastidio esse illis coepit vita et ipse mundus, et subit illud tabidarum de- liciarum : " Quousque eadem ? "

Adversus hoc taedium quo auxilio putem utendum quaeris. Optimum erat, ut ait Athenodorus, actione rerum et rei publicae tractatione et officiis civilibus se detinere. Nam ut quidam sole atque exercitatione et cura corporis diem educunt athletisque longe utilissimum est lacertos suos roburque, cui se uni dicaverunt, maiore temporis parte nutrire, ita vobis animum ad rerum civilium certamen parantibus in opere esse uno [*]( uno Stangl: non A: nostro Gertz.) longe pulcherrimum est. Nam cum utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur et proficit, qui in mediis se officiis posuit communia privataque pro facultate administrans.

" Sed quia in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus ; nec ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur, sic hominum, quorum maximae in seducto actiones sunt.

Ita tamen delituerit, ut ubicumque otium suum abs-

p.224
conderit, prodesse velit singulis universisque ingenio, voce, consilio. Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat [*]( instillat Haase: instituat A: insinuat Petschenig.) animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.

An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus praetor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quam tutum gratuitumque bonum [*]( quam tutum gratuitumque bonum Joh. Mulier: quantum gratuitorum hominum A.) sit bona conscientia ?