de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

sero animus ad periculorum patientiam post pericula instruitur. " Non putavi hoc futurum" et " Umquam tu hoc eventurum credidisses ? " Quare autem non ? Quae sunt divitiae, quas non egestas et fames et mendicitas a tergo sequatur ? Quae dignitas, cuius non prae- textam et augurale et lora patricia sordes comitentur et exprobratio notae et mille maculae et extrema contemptio ? Quod regnum est, cui non parata sit ruina et proculcatio et dominus et carnifex ? Nec magnis ista intervallis divisa, sed horae momentum interest inter solium et aliena genua.

Scito ergo omnem condicionem versabilem esse et quicquid in ullum incurrit posse in te quoque incurrere. Locuples

p.260
es: numquid divitior Pompeio ? Cui cum Gaius, vetus cognatus, hospes novus, aperuisset Caesaris domum, ut suam eluderet, defuit panis, aqua ! Cum tot flumina possideret in suo orientia, in suo cadentia, mendicavit stilicidia. Fame ac siti periit in palatio cognati, dum illi heres publicum funus esurienti locat ! Honoribus summis functus es ;

numquid aut tam magnis aut tam insperatis aut tam universis quam Seianus ? Quo die illum senatus deduxerat, populus in frusta divisit ; in quem quicquid congeri poterat di hominesque contulerant, ex eo nihil super- fuit, quod carnifex traheret ! Rex es :

non ad Croesum te mittam, qui rogum suum et accendi vivus et extingui vidit, factus non regno tantum, sed [*]( sed commonly added.) etiam morti suae superstes, non ad Iugurtham, quem populus Romanus intra annum, quam timuerat, spectavit. Ptolemaeum Africae regem, Armeniae Mithridaten inter Gaianas custodias vidimus ; alter in exilium missus est, alter ut meliore fide mitteretur, optabat! In tanta rerum susum ac deorsum euntium

p.262
versatione si non quicquid fieri potest pro futuro habes, das in te vires rebus adversis, quas infregit quisquis prior vidit.

Proximum ab his erit, ne aut in supervacuis aut ex supervacuo laboremus, id est, ne quae aut non possumus consequi concupiscamus, aut adepti vanitatem cupiditatium nostrarum sero post multum pudorem intellegamus. Id est, ne aut labor irritus sit sine effectu aut effectus labore indignus ; fere enim ex his tristitia sequitur, si aut non successit aut successus pudet.

Circumcidenda concursatio, qualis est magnae parti hominum domos et theatra et fora pererrantium ; alienis se negotiis offerunt, semper aliquid agentibus similes. Horum si aliquem ex- euntem e domo interrogaveris : " Quo tu ? Quid cogitas ? " respondebit tibi : " Non me hercules scio; sed aliquos videbo, aliquid agam."

Sine proposito vagantur quaerentes negotia nec quae destinaverunt agunt, sed in quae incucurrerunt. Inconsultus illis vanusque cursus est, qualis formicis per arbusta Te- pentibus, quae in summum cacumen et inde in imum inanes aguntur ; his plerique similem vitam agunt, quorum non immerito quis inquietam inertiam dixerit.