de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Placet imperia praeceptorum[*]( imperia praeceptorum Gertz : inpreceptorum A.) sequi et in mediam ire rem publicam; placet honores fascisque non scilicet purpura aut virgis abductum capessere, sed ut amicis propinquisque et omnibus civibus, omnibus deinde mortalibus paratior utiliorque sim. Promptus,

p.208
compositus sequor Zenona, Cleanthen, Chrysippum, quorum tamen nemo ad rem publicam accessit, et nemo non misit.

Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et, quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior domum gradus est. Placet intra parietes suos vitam coercere : " Nemo ullum auferat diem nihil dignum tanto impendio redditurus ; sibi ipse animus haereat, se colat, nihil alieni agat, nihil quod ad iudicem spectet ; ametur expers publicae privataeque curae tranquillitas."

Sed ubi lectio fortior erexit animum et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire libet in forum, commodare alteri vocem, alteri operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, alicuius coercere in foro superbiam male secundis rebus elati.

In studiis puto me hercules melius esse res ipsas intueri et harum causa loqui, ceterum verba rebus permittere, ut qua duxerint, hae inelaborata sequatur oratio : " Quid opus est saeculis duratura componere? Vis tu non id agere, ne te posteri taceant ? Morti natus es, minus molestiarum habet funus tacitum !

p.210
Itaque occupandi temporis causa, in usum tuum, non in praeconium aliquid simplici stilo scribe ; minore labore opus est studentibus in diem."

Rursus ubi se animus cogitationum magnitudine levavit, ambitiosus in verba est altiusque ut spirare ita eloqui gestit et ad dignitatem rerum exit oratio; oblitus tum legis pressiorisque iudicii sublimius feror et ore iam non meo.

Ne singula diutius persequar, in omnibus rebus haec me sequitur bonae mentis infirmitas. Quin ne[*]( quin ne Lipsius : cuine A : sic ne Gertz,) paulatim defluam vereor, aut quod est sollicitius, ne semper casuro similis pendeam et plus[*]( plus A : peius Gertz,) fortasse sit quam quod ipse pervideo ; familiariter enim domestica aspicimus et semper iudicio favor officit.

Puto multos potuisse ad sapientiam pervenire, nisi putassent se pervenisse, nisi quaedam in se dissimulassent, quaedam opertis oculis transiluissent. Non est enim, quod magis aliena iudices adulatione nos perire quam nostra. Quis sibi verum dicere ausus est ? Quis non inter laudantium blandientiumque positus greges plurimum tamen sibi ipse adsentatus est ?