de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

SERENUS [*]( Serenus added by Haase.) : Inquirenti mihi in me quaedam vitia apparebant. Seneca,[*]( Seneca added by Gertz.) retecta, in aperto posita, quae manu prenderem, quaedam obscuriora et in recessu, quaedam non continua sed ex intervallis redeuntis, quae vel molestissima dixerim, ut hostis vagos et ex occasionibus adsilientis, per quos neutrum licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tam- quam in pace securum.

Illum tamen habitum in me maxime deprendo (quare enim non verum ut medico fatear ?) nec bona fide liberatum me iis, quae timebam et oderam, nec rursus obnoxium ; in statu ut non pessimo, ita maxime querulo et moroso positus sum : nec aegroto nec valeo.

Non est, quod dicas omnium virtutium tenera esse principia, tempore illis duramentum et robur accedere. Non ignoro etiam quae in speciem

p.204
laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere—et quae veras vires parant et quae ad placendum fuco quodam subornant,[*]( subornant Gertz : subornantur A.) expectant annos, donec paulatim colorem diuturnitas ducat—, sed ego vereor, ne consuetudo, quae rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat. Tam malorum quam bonorum longa conversatio amorem induit.

Haec animi inter utrumque dubii nec ad recta fortiter nec ad prava vergentis infirmitas qualis sit, non tam semel tibi possum quam per partes ostendere ; dicam quae accidant mihi : tu morbo nomen invenies. Tenet me summus amor parsimoniae, fateor;

placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata vestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et vilis, nec servata nec sumenda sollicite;

placet cibus, quem nec parent familiae nec spectent, non ante multos imperatus dies nec multorum manibus ministratus, sed parabilis facilisque, nihil habens arcessiti pretiosive, ubilibet non defuturus, nec patrimonio nec corpori gravis, non rediturus qua intraverit;

placet minister incultus et rudis vernula, argentum grave rustici patris sine ullo nomine artificis, et mensa non varietate macu-

p.206
larum conspicua nec per multas dominorum elegantium successiones civitati nota, sed in usum posita, quae nullius convivae oculos nec voluptate moretur nec accendat invidia.

Cum bene ista placuerunt, praestringit animum apparatus alicuius paedagogii, diligentius quam in tralatu vestita et auro culta mancipia et agmen servorum nitentium ; iam domus etiam qua calcatur pretiosa et divitiis per omnes angulos dissipatis tecta ipsa fulgentia et adsectator comesque patrimoniorum pereuntium populus. Quid perlucentis ad imum aquas et circumfluentes ipsa convivia, quid epulas loquar scaena sua dignas ?

Circumfudit me ex longo frugalitatis situ venientem multo splendore luxuria et undique circumsonuit. Paulum titubat acies, facilius adversus illam animum quam oculos attollo. Recedo itaque non peior, sed tristior, nec inter illa frivola mea tam altus incedo tacitusque morsus subit et dubitatio, numquid illa meliora sint. Nihil horum me mutat, nihil tamen non concutit.