de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Fata nos ducunt et quantum cuique temporis restat prima nascentium hora disposuit. Causa pendet ex causa, privata ac

p.38
publica longus ordo rerum trahit. Ideo fortiter Omne patiendum est, quia non, ut putamus, incidunt cuncta sed veniunt. Olim constitutum est quid gaudeas, quid fleas, et quamvis magna videatur varietate singulorum vita distingui, summa in unum venit; accipimus peritura perituri. Quid itaque indignamur ?

Quid querimur ? Ad hoc parti [*]( parti Hermes : parati A. ) sumus. Utatur ut vult suis natura corporibus ; nos laeti ad omnia et fortes cogitemus nihil perire de nostro. Quid est boni viri ? Praebere se fato. Grande solacium est cum universo rapi; quicquid est quod nos sic vivere, sic mori iussit, eadem necessitate et deos alligat. Irrevocabilis humana pariter ac divina cursus vehit. Ille ipse omnium conditor et rector scripsit quidem fata, sed sequitur ; semper paret, semel iussit.

" Quare tamen deus tam iniquus in distributione fati fuit, ut bonis viris paupertatem et vulnera et acerba funera ascriberet ? " Non potest artifex mutare materiam ; hoc passa est. Quaedam separari a quibusdam non possunt, cohaerent, in- dividua sunt. Languida ingenia et in somnum itura aut in vigiliam somno simillimam inertibus nectuntur elementis ; ut efficiatur vir cum cura dicendus, fortiore fato opus est. Non erit illi planum iter ; sursum

p.40
oportet ac deorsum eat, fluctuetur ac navigium in turbido regat. Contra fortunam illi tenendus est cursus ; multa accident dura, aspera, sed quae molliat et complanet ipse.

Ignis aurum probat, miseria fortes viros. Vide quam alte escendere debeat virtus ; scies illi non per secura vadendum :

  1. Ardua prima via est et quam vix mane recentes
  2. enituntur equi; medio est altissima caelo,
  3. unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
  4. sit timor et pavida trepidet formidine pectus,
  5. ultima prona via est et eget moderamine certo ;
  6. tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
  7. ne ferar in praeceps. Tethys solet ima vereri.

Haec cum audisset ille generosus adulescens : " Placet," inquit, " via ; escendo. Est tanti per ista ire casuro." Non desinit acrem animum metu territare :

  1. Utque viam teneas nulloque errore traharis,
  2. per tamen adversi gradieris cornua tauri
  3. Haemoniosque arcus violentique ora leonis.
Post haec ait : " Iunge datos currus ! His quibus deterreri me putas incitor. Libet illic stare ubi ipse Sol trepidat." Humilis et inertis est tuta sectari; per alta virtus it.

" Quare tamen bonis viris patitur aliquid mali deus fieri ? " Ille vero non patitur. Omnia mala

p.42
ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes improbas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam ; ipsos tuetur ac vindicat : numquid hoc quoque aliquis a deo exigit, ut bonorum virorum etiam sarcinas servet ? Remittunt ipsi hanc deo curam: externa contemnunt.