de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est : movet cerebrum, in vanas mentes imagines evocat, multum inter falsum ac verum mediae caliginis fundit. Quidni satius sit perpetuam infelicitatem advocata virtute sustinere quam infinitis atque immodicis bonis rumpi ? Lenior ieiunio mors est, cruditate dissiliunt.

Hanc itaque rationem dii sequuntur in bonis viris quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab is exigunt, in quibus certior spes est. Numquid tu invisos esse Lacedaemoniis liberos suos credis, quorum experiuntur indolem publice verberibus admotis ? Ipsi illos patres adhortantur, ut ictus flagellorum fortiter perferant, et laceros ac semianimes rogant, perseverent vulnera praebere vulne- ribus.

Quid mirum, si dure generosos spiritus deus temptat ? Numquam virtutis molle documentum est. Verberat nos et lacerat fortuna ; patiamur ! Non est saevitia, certamen est, quod quo[*]( quod quo Hermes, after Thomas : quo id Gertz : quod A1: quod si A5. ) saepius adierimus, fortiores erimus. Solidissima corporis pars est quam frequens usus agitavit. Praebendi fortunae sumus, ut contra illam ab ipsa duremur ; paulatim nos sibi pares faciet, contemptum periculorum ad- siduitas periclitandi dabit.

Sic sunt nauticis corpora

p.32
ferendo mari dura, agricolis manus tritae, ad excutienda tela militares lacerti valent, agilia Sunt membra cursoribus ; id in quoque solidissimum est quod exercuit. Ad contemnendam patientiam malorum animus patientia pervenit; quae quid in nobis efficere possit scies, si aspexeris quantum nationibus nudis et inopia fortioribus labor praestet.

Omnes considera gentes in quibus Romana pax desinit. Germanos dico et quicquid circa Histrum vagarum gentium occursat. Perpetua illos hiemps, triste caelum premit, maligne solum sterile sustentat; imbrem culmo aut fronde defendunt, super durata glacie stagna persultant, in alimentum feras captant.

Miseri tibi videntur ? Nihil miserum est quod in naturam consuetudo perduxit; paulatim enim voluptati sunt quae necessitate coeperunt. Nulla illis domicilia nullaeque sedes sunt nisi quas lassitudo in diem posuit ; vilis et hic quaerendus manu victus, horrenda iniquitas caeli, intecta corpora ; hoc quod tibi calamitas videtur tot gentium vita est ! Quid miraris bonos viros, ut confirmentur, concuti ?

Non est arbor solida nec fortis nisi in quam frequens ventus incursat ; ipsa enim vexatione constringitur et radices certius figit ; fragiles sunt quae in aprica valle creverunt. Pro ipsis ergo bonis viris est, ut esse interriti possint, multum inter formidolosa

p.34
versari et aequo animo ferre quae non sunt mala nisi male sustinenti.

Adice nunc, quod pro omnibus est optimum quemque, ut ita dicam, militare et edere operas. Hoc est propositum deo quod sapienti viro, ostendere haec quae vulgus appetit, quae reformidat, nec bona esse nec mala ; apparebit autem bona esse, si illa non nisi bonis viris tribu erit, et mala esse, si tantum malis irrogaverit.

Detestabilis erit caecitas, si nemo oculos perdiderit, nisi cui eruendi sunt : itaque careant luce Appius et Metellus. Non sunt divitiae bonum ; itaque habeat illas et Elius leno, ut homines pecuniam, cum in templis consecraverint, videant et in fornice. Nullo modo magis potest deus concupita traducere, quam si illa ad turpissimos defert, ab optimis abigit.