de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quanto magis huic invidendum est quam illis quibus gemma ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae suspensam auro nivem diluit ! Hi quicquid biberunt vomitu remetientur tristes et bilem suam regustantes, at ille venenum laetus et libens hauriet.

Quod ad Catonem pertinet, satis dictum est summamque illi felicitatem contigisse consensus hominum fatebitur, quem sibi rerum natura delegit cum quo metuenda confideret. " Inimicitiae potentium graves sunt; opponatur simul Pompeio, Caesari, Crasso. Grave est a deterioribus honore anteiri; Vatinio

p.24
postferatur. Grave est civilibus bellis interesse; toto terrarum orbe pro causa bona tam infeliciter quam pertinaciter militet. Grave est manus sibi afferre; faciat. Quid per haec consequar ? Ut omnes sciant non esse haec mala quibus ego dignum Catonem putavi."

Prosperae res et in plebem ac vilia ingenia deveniunt ; at calamitates terroresque mortalium sub iugum mittere proprium magni viri est. Semper vero esse felicem et sine morsu animi transire vitam igno- rare est rerum naturae alteram partem.

Magnus vir es ; sed unde scio, si tibi fortuna non dat facultatem exhibendae virtutis ? Descendisti ad Olympia, sed nemo praeter te ; coronam habes, victoriam non habes. Non gratulor tamquam viro forti, sed tanquam consulatum praeturamve adepto; honore auctus es.

Item dicere et bono viro possum, si illi nullam occasionem difficilior casus dedit in qua una[*]( una Gertz and Hermes omit. ) vim animi sui ostenderet : “Miserum te iudico, quod numquam fuisti miser. Transisti sine adversario vitam ; nemo sciet quid potueris, ne tu quidem ipse.” Opus est enim ad notitiam sui experimento ; quid quisque posset nisi temptando non didicit. Itaque quidam ipsi ultro se cessantibus malis obtulerunt et virtuti iturae in obscurum occasionem per quam enitesceret quaesierunt.

Gaudent, inquam, magni viri aliquando rebus adversis, non aliter quam fortes

p.26
milites bello. Triumphum ego murmillonem sub Tib. Caesare de raritate munerum audivi querentem : " Quam bella," inquit, " aetas perit ! " Avida est periculi virtus et quo tendat, non quid passura sit cogitat, quoniam etiam quod passura est gloriae pars est. Militares viri gloriantur vulneribus, laeti fluentem meliori casu sanguinem ostentant ; idem licet fecerint qui integri revertuntur ex acie, magis spectatur qui saucius redit.