de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sed iam procedente oratione ostendam, quam

p.14
non sint quae videntur mala. Nunc illud dico, ista quae tu vocas aspera, quae adversa et abominanda, primum pro ipsis esse quibus accidunt, deinde pro universis, quorum maior diis cura quam singulorum est, post hoc volentibus accidere ac dignos malo esse, si nolint. His adiciam fato ista sic et recte[*]( et recte Petschenig from A : ire et Madvig. ) eadem lege bonis evenire qua sunt boni. Persuadebo deinde tibi, ne umquam boni viri miserearis; potest enim miser dici, non potest esse.

Difficillimum ex omnibus quae proposui videtur quod primum dixi, pro ipsis esse quibus e veniunt ista quae horremus ac tremimus. " Pro ipsis est," inquis, " in exilium proici, in egestatem deduci, liberos coniugem ecferre, ignominia affici, debilitari ? " Si miraris haec pro aliquo esse, miraberis quosdam ferro et igne curari nec minus fame ac siti. Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me

p.16
hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.

Inter multa magnifica Demetri nostri et haec vox est, a qua recens sum ; sonat adhuc et vibrat in auribus meis : " Nihil," inquit, " mihi videtur infelicius eo, cui nihil umquam evenit adversi." Non licuit enim illi se experiri. Ut ex voto illi fluxerint omnia, ut ante votum, male tamen de illo dii iudicaverunt. Indignus visus est a quo vinceretur aliquando fortuna, quae ignavissimum quemque refugit, quasi dicat : " Quid ego istum mihi adversarium adsumam ? Statim arma submittet; non opus est in illum tota potentia mea, levi comminatione pelletur, non potest sustinere vultum meum. Alius circumspiciatur cum quo conferre possimus manum ; pudet congredi cum homine vinci parato.

" Ignominiam iudicat gladiator cum inferiore componi et scit eum sine gloria vinci, qui sine periculo vincitur. Idem facit fortuna : fortissimos sibi pares quaerit, quosdam fastidio transit. Contumacissimum quemque et rectissimum aggreditur, adversus quem vim suam intendat: ignem experitur in Mucio, paupertatem in Fabricio, exilium in Rutilio, tormenta in Regulo, venenum in Socrate, mortem in Catone. Magnum exemplum nisi mala fortuna non invenit.

p.18

Infelix est Mucius, quod dextra ignes hostium premit et ipse a se exigit erroris sui poenas ? Quod regem, quem armata manu non potuit, exusta fugat ? Quid ergo ? Felicior esset, si in sinu amicae foveret manum ?

Infelix est Fabricius, quod rus suum, quantum a re publica vacavit, fodit ? Quod bellum tam eum Pyrrho quam eum divitiis gerit ? Quod ad focum cenat illas ipsas radices et herbas quas in repurgando agro triumphalis senex vulsit ? Quid ergo ? Felicior esset, si in ventrem suum longinqui litoris pisces et peregrina aucupia congereret, si conchylis superi atque inferi maris pigritiam stomachi nausiantis erigeret, si ingenti pomorum strue cingeret primae formae feras, captas multa caede venantium ?