de Otio Sapientis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Praeterea tria genera sunt vitae, inter quae quod sit optimum quaeri solet. Unum voluptati

p.198
vacat, alterum contemplatione tertium actioni. Primum deposita contentione depositoque odio quod implacabile diversa sequentibus indiximus, videamus, ut haec omnia ad idem sub alio atque alio titulo perveniant. Nec ille, qui voluptatem probat, sine contemplatione est, nec ille, qui contemplationi inservit, sine voluptate est, nec ille, cuius vita actionibus destinata est, sine contemplatione est.

" Plurimum," inquis, " discriminis est, utrum aliqua res propositum sit an propositi alterius accessio." Sit sane grande discrimen, tamen alterum sine altero non est. Nec ille sine actione contemplatus nec hic sine contemplatione agit, nec ille tertius, de quo male existimare consensimus, voluptatem inertem probat, sed eam, quam ratione efficit firmam sibi ;

ita et haec ipsa voluptaria secta in actu est. Quidni in actu sit ? cum ipse dicat Epicurus aliquando se recessurum a voluptate, dolorem etiam adpetiturum, si aut voluptati imminebit paenitentia aut dolor minor pro graviore sumetur ? Quo pertinet haec dicere ?

Ut appareat contemplationem placere omnibus ; alii petunt illam, nobis haec statio, non portus est.

Adice nunc,[*]( nunc Haase : nunc huc A.) quod e lege Chrysippi vivere otioso licet ; non dico, ut otium patiatur, sed ut eligat. Negant nostri sapientem ad quamlibet rem

p.200
publicam accessurum ; quid autem interest, quo- modo sapiens ad otium veniat, utrum quia res publica illi deest, an quia ipse rei publicae, si non ubivis futura res publica est? Semper autem deerit fastidiose quaerentibus. Interrogo, ad quam rem publicam sapiens sit accessurus. Ad Atheniensium, in qua Socrates damnatur, Aristoteles, ne damnetur, fugit ? in qua opprimit invidia virtutes ? Negabis mihi accessurum ad hanc rem publicam sapientem.