de Otio Sapientis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nunc probabo tibi non desciscere me a praeceptis Stoicorum ; nam ne ipsi quidem a suis

p.184
desciverunt; et tamen excusatissimus essem, etiam si non praecepta illorum sequerer, sed exempla. Hoc quod dico in duas dividam partes : primum, ut possit aliquis vel a prima aetate contemplationi veritatis totum se tradere, rationem vivendi quaerere atque exercere secreto;

deinde, ut possit hoc aliquis emeritis iam stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo facere et ad alios actus animum[*]( animum Ruhkopf: animos A.) referre virginum Vestalium more, quae annis inter officia divisis discunt facere sacra et cum didicerunt docent.

Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non quia mihi legem dixerim nihil contra dictum Zenonis Chrysippive committere, sed quia res ipsa patitur me ire in illorum sententiam, quoniam si quis semper unius sequitur, non in curia sed in factione est. Utinam quidem iam tenerentur omnia et in aperto confessa veritas esset nihilque ex decretis mutaremus ! Nunc veritatem cum eis ipsis qui docent quaerimus.

Duae maxime et in hac re dissident sectae, Epicureorum et Stoicorum, sed utraque ad otium diversa via mittit. Epicurus ait : " Non accedet ad rem publicam sapiens, nisi si quid intervenerit "; Zenon ait : " Accedet ad rem publicam, nisi si quid impedient."

Alter otium ex proposito petit,

p.186
alter ex causa ; causa autem illa late patet. Si res publica corruptior est quam ut[*]( ut commonly supplied.) adiuvari possit, si occupata est malis, non nitetur sapiens in supervacuum nec se nihil profuturus impendet. Si parum habebit auctoritatis aut virium nec illum erit admissura res publica, si valetudo illum impediet,