de Otio Sapientis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Dices mihi: " Quid agis. Seneca ? Deseris partes ? Certe Stoici vestri dicunt: ' Usque ad ultimum vitae finem in actu erimus, non desinemus communi bono operam dare, adiuvare singulos, opem ferre etiam inimicis senili manu. Nos sumus, qui nullis annis vacationem damus et, quod ait ille vir disertissimus,

  1. Canitiem galea premimus.
Nos sumus, apud quos usque eo nihil ante mortem otiosum est, ut, si res patitur, non sit ipsa mors otiosa.' Quid nobis Epicuri praecepta in ipsis Zenonis principiis loqueris ? Quin tu bene gnaviter, si partium piget, transfugis potius quam prodis ? "

Hoc tibi in praesentia respondebo : " Numquid vis amplius, quam ut me similem ducibus meis praestem ? Quid ergo est ? Non quo miserint me illi, sed quo duxerint, ibo."