de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Idem accidere in rebus civilibus ac domesticis scias. Negotia expedita et habilia sequuntur actorem ; ingentia et supra mensuram gerentis nec dant se facile et, si occupata sunt, premunt atque abducunt administrantem tenerique iam visa cum ipso cadunt. Ita fit, ut frequenter irrita sit eius voluntas, qui non quae facilia sunt adgreditur, sed vult facilia esse quae adgressus est.

Quotiens

p.272
aliquid conaberis, te simul et ea, quae paras quibusque parans ipse, metire ; faciet enim te asperum paenitentia operis infecti. Hoc interest utrum quis fervidi sit ingenii an frigidi atque humilis ; generoso repulsa iram exprimet, languido inertique tristitiam. Ergo actiones nostrae nec parvae sint nec audaces et improbae, in vicinum spes exeat, nihil conemur, quod mox adepti quoque successisse miremur,