de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus, sed ex toto removeamus—quod enim malae rei temperamentum est ? Poterimus autem, adnitamur modo.

Nec ulla res magis proderit quam cogitatio mortalitatis. Sibi quisque atque alteri dicat : " Quid iuvat tamquam in aeternum genitos iras indicere et brevissimam aetatem dissipare ? Quid iuvat dies, quos in voluptatem honestam impendere licet, in dolorem alicuius tormentumque transferre ? Non capiunt res istae iacturam nec tempus vacat perdere.

Quid ruimus in pugnam ? Quid certamina nobis arcessimus ? Quid imbecillitatis obliti ingentia odia suscipimus et ad frangendum fragiles consurgimus ? Iam istas inimicitias, quas implacabili gerimus animo,

p.352
febris aut aliquod aliud malum corporis vetabit geri; iam par acerrimum media mors dirimet.

Quid tumultuamur et vitam seditiosi conturbamus ? Stat supra caput fatum et pereuntis dies imputat propiusque ac propius accedit; istud tempus, quod alienae destinas morti, fortasse circa tuam est."