de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones horumque causa paratas in ambitionem munditias, verba contumeliosa, motus corporum parum honorificos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et

p.336
suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae, quibus efficitur, ut inter iniurias naturae numeretur sermo homini datus. Crede mihi, levia sunt propter quae non leviter excandescimus, qualia quae pueros in rixam et iurgium concitant.

Nihil ex is, quae tam tristes agimus, senum est, nihil magnum. Inde, inquam, vobis ira et insania est, quod exigua magno aestimatis. Auferre hic mihi hereditatem voluit; hic me diu in spem supremam captatis criminatus est; hic scortum meum concupivit.

Quod vinculum amoris esse debebat, seditionis atque odi causa est, idem velle. Iter angustum rixas transeuntium concitat, diffusa et late patens via ne populos quidem collidit. Ista quae appetitis, quia exigua sunt nec possunt ad alterum nisi alteri erepta transferri, eadem affectantibus pugnas et iurgia excitant.