de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Turpe est odisse quem laudes ; quanto vero turpius ob id aliquem odisse, propter quod misericordia dignus est. Si captivus in servitutem subito depressus reliquias libertatis tenet nec ad sordida ac laboriosa ministeria agilis occurrit, si ex otio piger equum vehiculumque domini cursu non exaequat, si inter cottidiana pervigilia fessum somnus oppressit, si rusticum laborem recusat aut non fortiter obiit a servitute urbana et feriata translatus ad [*](2) durum opus, distinguamus, utrum aliquis non possit an nolit. Multos absolvemus, si coeperimus ante iudicare quam irasci. Nunc autem primum impetum

p.328
sequimur, deinde, quamvis vana nos concitaverint, perseveramus, ne videamur coepisse sine causa, et, quod iniquissimum est, pertinaciores nos facit iniquitas irae ; retinemus enim illam et augemus, quasi argumentum sit iuste irascentis graviter irasci.