de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quanto satius est sanare iniuriam quam

p.322
ulcisci! Multum temporis ultio absumit, multis se iniuriis obicit, dum una dolet ; diutius irascimur omnes quam laedimur. Quanto melius est abire in diversum nec vitia vitiis opponere ! Numquis satis constare sibi videatur, si mulam calcibus repetat et canem morsu ?

" Ista," inquis, " peccare se nesciunt." Primum quam iniquus est, apud quem hominem esse ad impetrandam veniam nocet ! Deinde, si cetera animalia hoc irae tuae subducit, quod consilio carent, eodem loco tibi sit quisquis consilio caret ; quid enim refert an alia mutis dissimilia habeat, si hoc, quod in omni peccato muta defendit, simile habet, caliginem mentis ? Peccavit ;

hoc enim primum ? Hoc enim extremum ? Non est quod illi credas, etiam si dixerit: " Iterum non faciam." Et iste peccabit et in istum alius et tota vita inter errores volutabitur. Mansuete immansueta tractanda sunt.

Quod in luctu dici solet efficacissime, et in ira dicetur : utrum aliquando desines an numquam ? Si aliquando, quanto satius est iram relinquere quam ab ira relinqui ! An semper haec concitatio permanebit ? Vides quam impacatam tibi denunties vitam ? Qualis enim erit semper tumentis ?

Adice nunc quod, cum bene te ipse succendens et subinde causas, quibus stimuleris

p.324
renovaveris, sua sponte ira discedet et vires illi dies subtrahet. Quanto satius est a te illam vinci quam a se !